iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wiktionary.org/wiki/gens
gens - Victionarium Jump to content

gens

E Victionario

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /gens/(classice)
Syllabificatio phonetica: gens — morphologica: gen-s

Notatio

[+/-]
Latine: genō (genere)

Vide radicem gen.

Nomen substantivum

[+/-]

gēns, gentis fem. [1][2][3][4][5]

  1. Plures familiae, quae non modo nomine, sed sacris quoque et politico vinculo inter se iungebantur.[1]
  2. Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibus.
  3. Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constat.[1]

Declinatio

[+/-]
f. sing. plur.
nom. gēns gentēs I
gen. gentis gentium II
dat. gentī gentibus III
acc. gentem gentēs IV
abl. gente gentibus VI
voc. gēns gentēs V

Usus

[+/-]
Gens differt a familia, quia gens est instar totius, familia instar partis, quum gens plures familias complectantur, quae ab eodem progenitore descendunt. Deinde gens ad nomen, familia ad cognomen refertur.[1]

Dictiones collatae

[+/-]

Dictiones derivatae

[+/-]

Translationes

[+/-]
Plures familiae, quae politico vinculo inter se iungebanturdilatare ▼
Plures familiae, quae politico vinculo inter se iungebanturcollabi ▲
Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibusdilatare ▼
Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibuscollabi ▲
Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constatdilatare ▼
Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constatcollabi ▲

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
P. Ovidius Naso -42…+18Lucius Annaeus Seneca -3/+65 C. Plinius Secundus 23-79 Decimus Iunius Iuvenalis
100-128
Hildegardis Bingensis
1098-1179
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

[+/-]

class.

  • Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat. —De legibus Ciceronis [6][7]

class.

  • Quae prima instituit teneros convellere fetus,
militia fuerat digna perire sua.
scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
sternetur pugnae tristis harena tuae?
si mos antiquis placuisset matribus idem,
gens hominum vitio deperitura fuit,
quique iterum iaceret generis primordia nostri
in vacuo lapides orbe, parandus erat.
quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
iusta recusasset pondera ferre Thetis? —Amores Ovidii Nasonis [8][7]

class.

  • Sicut alias quoque causas intervenire opinatur, quae aliter evocent aquas aut cursu suo deiciant et avertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas videlicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus eversis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est. —Naturales quaestiones Senecae [9][7]

saec. I.

  • Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. —Naturalis historia Plinii [10][7]
  • Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. —Naturalis historia Plinii [11]

Latinitas postclassica

[+/-]

saec. II.

  • Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei? —Saturae D. Iuni Iuvenalis [12][7]

Latinitas mediaevalis

[+/-]

saec. XII.

  • Nam unaquaeque gens et quisquis populus regem sibi tunc constituet cui obediat, dicens quod latitudo imperii Romani magis sibi oneris prius fuerit, quam honoris. —Liber divinorum operum simplicis hominis Hildegardis [13][7]

Latinitas humanistica

[+/-]

saec. XIV.

  • Fecit hoc tamen et gens Claudia e Sabinis Romam petens, e Tusculo Marcus Cato, ex Arpino Marius ac Cicero successitque feliciter. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [14][7]

Fontes

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Aegidius [Egidio] Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis (Editio Quarta: Bononiae, Patavii) Tom. II, p. 587 — “GENS, gentis, f. 3.”
  2. 2.0 2.1 Freund, Wilhelm (1806-1894). Grand dictionnaire de la langue latine … (Editio Prima: Paris, 1883-1929) Tom. II, p. 21 — “gens, gentis, f. [geno, gigno]”
  3. 3.0 3.1 Karl Ernst Georges, Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch (Hannover 1913/1918) — gēns, gentis, f. (geno, alte Form v. gigno, vgl. γενεά) (tom. 1, p. 2920)
  4. 4.0 4.1 Langenscheidt, Online-Wörterbuch (Lexicon Latinum et Germanicum)gens
  5. 5.0 5.1 Olivetti, Dizionario Latino (Lexicon Latinum et Italicum)gens
  6. 6.0 6.1 Marcus Tullius Cicero - De legibus libri tres. (The Latin Library): Liber primus. [24] — gens
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 7.6 7.7 Vicicitatio: gens.
  8. 8.0 8.1 Publius Ovidius Naso - Amores (versio II, ca. 5). (Bibliotheca Augustana): Liber secundus, 14, versus 10 — gens
  9. 9.0 9.1 Lucius Annaeus Seneca - Naturales quaestiones. (Universitas Turicensis):  Tomus / Liber III. 11, versus [3] — gens
  10. 10.0 10.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber tertius, cap. 25, [139] — gens
  11. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber quartus, cap. 25, [89] — gens
  12. 12.0 12.1 Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae. (Ed. brevique adnotatione critica instr. W. V. Clausen, Oxford 1959). Satura III, versus 58 — gens
  13. 13.0 13.1 Hildegardis Bingensis - Liber divinorum operum simplicis hominis. Patrologia Latina, J.-P. Migne. Parisiis 1882, Tomus CXCVII. (Universitas Turicensis): Pars tertia. Visio decima, XXV — gens
  14. 14.0 14.1 Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - De remediis utriusque fortune. (Universitas Turicensis): Liber I. 15 — gens