Vulpes lagopus
Vulpes lagopus (a Graeco λαγῶς 'lepus' + ποῦς 'pes'), vulgo vulpes arctica,[1] est vulpis species indigena regionis Arcticae et hemisphaerii borealis. Quae vulpes, solae generis vulpium, sunt communes in arborea tundra biomea.
Proprietates
[recensere | fontem recensere]Vulpes lagopus est inter 50 et 75 centimetra longa sine cauda, quae ipsa est 20-40 centimetra longa. Aestate pellis est badia; hieme inalbat densetque. Aures huius vulpis parvae sunt et rotundae, ne calor corporalis ex eis effugiat. Pedes sunt adusque pelle adoperti ad adusta vitanda.
Pellis vulpis viventis in regionibus calidioribus est, potius quam alba, cana vel caesia. Haec res tamen tantum 1 % Vulpum lagoporum afficit.
Habitatio
[recensere | fontem recensere]Vulpes lagopus in regionibus polaribus habitat, intra circulum arcticum et praecipue prope litora in Canada, Groenlandia, Russia, Islandia, aquilonia Scandinavia. Ultra limitem arborum versatur. Plerasque insulas arcticas habitat, non autem totas insulas Alascae. Undevicensimo saeculo exeunte Vulpes lagopus diligentiis pellis in nonnullas insularum Aleutiarum, in quibus non vixerat, intromissa est.
Haec vulpes in glacie usque ad polum septentrionalem adspecta est.
Fossilia testificata sunt comprensionem Vulpis lagopi maiorem olim fuisse, quam est hodie. Vixit adeo in austris Europaeis, sicut in Francia, Germania, Britanniarum Regno, Polonia, Helvetiaque.
Habitus
[recensere | fontem recensere]Vulpes lagopus hominesque
[recensere | fontem recensere]Quamquam longe aucupata pro sua pelle Vulpes lagopus paucum metum hominum praebet. Nonnullae vulpes enim visae sunt castris accedentes ad cadavera phocarum auferenda.
Procreatio
[recensere | fontem recensere]Hora admissionis inter menses Martii Aprilisque tendit. Post gravitatem 51-57 dierum, crescunt circa undecim vulpeculae. Puerperium in caverna sicca niveque libera conficitur. Tum mare custodiente venanteque quinque aut sex hebdomades familia in caverna habet. Vulpeculae, caecae et 55 grammatum pondo, non exeunt de caverna nisi post tres hebdomades.
Subspecies
[recensere | fontem recensere]Sunt quattuor subspecies Vulpis lagopi:[2]
- Vulpes lagopus beringensis
- Vulpes lagopus fuliginosus
- Vulpes lagopus lagopus
- Vulpes lagopus pribilofensis
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
- ↑ "Catalogue of Life". http://www.catalogueoflife.org
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad vulpem arcticam spectant (Alopex lagopus, Vulpes lagopus). |