Universitas Urbis Novi Eboraci
Universitas Urbis Novi Eboraci[1] est publica universitatum ratio Urbis Novi Eboraci ac maxima universitas urbana in Civitatibus Foederatis constituta. Quae universitas et Universitas Civitatis Novi Eboraci sunt rationes universitatum separatae et liberae, quamquam ambae institutiones pecuniam a civitate Novo Eboraco accipiunt; universitas autem Urbis Novi Eboraci pecunias ab Urbe Novi Eboraci etiam accipit.
Scholastici et demographica
[recensere | fontem recensere]Universitas Urbis Novi Eboraci numero scholasticorum est tertia a maxima ratio universitatum in Civitatibus Foederatis, post Universitatem Civicam Novi Eboraci et rationem Universitatis Civicae Californiae. Plus quam 270 000 scholasticorum gradum academicum petentium et 273 000 scholasticorum postgraduatorum professionaliumque in campis in omnibus quinque burgis urbanis matriculaverunt.
Elementa universitatis
[recensere | fontem recensere]Haec tabula digeri potest.
Professores notabiles
[recensere | fontem recensere]- Gulielmus Bialek, biophysicus
- Ioannes Corigliano, compositor
- Allen Ginsberg, poeta
- David Harvey, geographus
- Michio Kaku, physicus
- Alfredus Kazin, scriptor et iudex litterarum
- Saul Kripke, philosophus
- Irving Kristol, diurnarius
- Paulus Krugman, oeconomus
- Beniamina Lerner, poeta
- Audre Lorde, poeta et agitator
- Stanley Milgram, psychologus socialis
- Itzhak Perlman, violinista
- David M. Rosenthal, philosophus
- Arthurus M. Schlesinger Jr., rerum gestarum scriptor, criticus socialis
- Dionysius Sullivan, mathematicus
- Elie Wiesel, scriptor mythistoriarum, agitator, acceptor Praemii Noveliani pacis (1986)
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus extrni
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Urbis Novi Eboraci spectant. |