iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Universitas_Libera_Bruxellensis_(ULB)
Universitas Libera Bruxellensis (ULB) - Vicipaedia Jump to content

Universitas Libera Bruxellensis (ULB)

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Universitas Libera Bruxellensis.
Université libre de Bruxelles.

Universitas Libera Bruxellensis[1] (Francogallice Université libre de Bruxelles, acronymo ULB), Latine brevius Universitas Bruxellensis[2] est pars francophona anno 1969 separata universitatis eiusdem nominis Bruxellis Belgicae die 20 Novembris anno 1834 instituta.

Cum anno 1834, episcopi Belgici in urbe Mechliniae novam universitatem catholicam condiderunt, multi Belgae liberales timentes ne ecclesia catholica monopolium educationis sibi arriperet, voluerunt univesitatem liberam novam quoque condere.

Haec universitas condita est a lobiis massonicis Belgicae quarum magnus magister erat tunc temporis Petrus-Theodorus Verhaegen qui fuit eius primus rector et cuius consobrinus Petrus-Iosephus Verhaegen Sancti Ludovici Universitatem in Missuria nonnullos annos ante condiderat.

Universitas "libera" appellata est quia non publica (id est non-rectionalis) erat ac etiam quia in principio "liberi examinis" fundata erat (et non in fide Catholica).[3]

Sententiam habet "Scientia vincere tenebras".

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Stipula

Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!

Universitates Belgicae
Universitates sermonis Batavi

ANTVERPIAE : Universitas Antverpiensis · KUL campus Antverpiae • BRUXELLIS : Universitas Libera Bruxellensis (VUB) · KUL campus Bruxellarum • GANDAVI : Universitas Gandavensis · KUL campus Gandavi • HASSELETI : Universitas Hasseletensis • LOVANII : Universitas Catholica Lovaniensis (KUL) • CORTORIACI : KUL campus Cortoriaci

Universitates sermonis Francogallici

BRUXELLIS : UCLouvain campus Sancti Ludovici Bruxellis · Universitas Libera Bruxellensis (ULB) · UCLouvain campus Woluae · UCLouvain campus Sancti Aegidii • CAROLOREGII : UCLouvain campus Caroloregii • GEMBLACI : Universitas Leodiensis campus Gemblaci (Facultas agronomica Gemblacensis) • LEODII : Universitas Leodiensis • NOVI LOVANII : Universitas Catholica Lovaniensis (UCLouvain) • MONTIBUS : UCLouvain FUCaM · Universitas Montensis • NAMURCI : Universitas Namurcensis · UCLouvain campus Namurci • TURNACI : UCLouvain campus Turnaci