Trapezium
Appearance
Haec pagina de figura geometrica narrat. Si apparatum acrobaticum quaeris, vide trapezium (circus).
Trapezium[1] (Graece τραπέζιον) est figura geometrica plana, quadrilateralis genus, cui duo latera parallela sunt, duo autem non. Trapezii latera parallela bases nominantur, non parallela lateralia. Linea, quae puncta media lateralium coniungit, linea media trapezii appellatur.