iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Thesmophoriazusae
Thesmophoriazusae - Vicipaedia Jump to content

Thesmophoriazusae

Latinitas bona
E Vicipaedia


Thesmophoria a Francisco Davis Millet circa 1895 picta.

Thesmophoriazusae (Graece Θεσμοφοριάζουσαι) sunt fabula Aristophanis anno 411 acta, Dionysiis ut videtur. Altera Aristophanis comoedia eiusdem tituli fuisse hodie deperdita e scholiorum testimonio existimatur[1]. Ut in Acharnensibus (425 a.C.n.) et Ranis (405 a.C.n.) Aristophanes poetam tragicum Euripidem in scaenam comice induxit. Revera Thesmophorazusae sunt comoedia litteraria et magna pars eius e tragoediis Euripideis parodice repetitis oritur. Chorus e mulieribus Thesmophoria celebrantibus constat quae titulum fabulae dederunt.

In Thesmophoriis, feminae, quibus Euripides saepe maledixerit, concernunt, ut poeta necetur. Is autem Mnesilochum, virum affinem, in ferias earum mittit qui eas dehortetur. Quia nefas est virum in feriis feminarum interesse, in eum quoque mortem decernunt. Euripides autem eum dolo callido servat.

  • Euripides, poeta tragicus
  • Euripidis adfinis, socer Mnesilochus ut videtur.
  • Agathon, poeta tragicus
  • Agathonis servus
  • Chorus Thesmophoriazusarum
  • Mulier prima et mulier secunda
  • Clisthenes, homosexualis mulierum amicus
  • Prytanis
  • Scythicus sagittarius

Res Athenis aguntur, pro Agathonis domo in prima parte, in Thesmophorio in secunda parte.

Scaena e Thesmophoriazusis in cratere Apulo depicta. Mnesilochus falsum infantem transfixurus et femina vas adportans ut vinum recipiat.
  • Prologusː Euripides adfinem quendam suum senem, quem scholiastes Mnesilochum appellat, apud collegam Agathonem ducit, poetam tragicum effeminatis moribus. Etenim, inquit, mulieres Thesmophoria celebrantes quod feminas in tragoediis saepe male dixerit sinistra consilia de se sumpturas compertum habet. Qua de causa Agathoni, qui mulieris aspectum iam sponte sua praebet quia femineos mores quos in scaena ostendit imitari solet, persuadere conatur ut sese in mulierum coetum incognito insinuet atque suam causam agens accusationes refellat. Agathon ipsius Euripidis versibus respondet se non minus vitam amare quam illum[2]. Negat igitur ita facturum. At Mnesilochus adfinem miseratus morem ei gesturum pollicetur. Tunc Euripides eius pilos evellit aut etiam comburit atque eum femineis vestibus et ornamentis instruit quae Agathon ex suo eis volenter praestat. Adhuc ei praecipit ne vocem mutare obliviscatur atque eum ad Thesmophoriazusas dimittit.
  • Parodosː mulieres chori deas et deos precantur ut si vir quidam aut cum Euripide aut cum Medis mulierum detrimento societatem fecerit aut aliter feminas laeserit de eo supplicium sumant.
  • Agonː coryphaeus contioni praesidet atque de Euripide primum referendum esse proclamat. Primus orator (verius oratrix) ostendit quomodo auditis tragoediis Euripideis mariti erga uxores suspiciosi facti sint et plures poetae versus citat. Oratorem laudat contio et secunda mulier, quae coronas festivas vendit, ad dicendum consurgit. Queritur quod homines coronas non iam emant quia Euripides deos non esse eis persuaserit. Chorus secundae mulieris argumenta vehementer comprobat. Tum Mnesilochus feminae speciem praebens Euripidem defendere suscipitː paucissima tantum e plurimis mulierum facinoribus revelasse Euripidem probatː etsi auditores indignantes tacendum ei esse iubent horrenda malefacta a feminis geri solita enumerat. Totam hanc scaenam ecclesiae[3] Atheniensis parodiam esse liquet.
  • Episodiaː tum Clisthenes accurrit, homosexualis vir bene notus, feminarum velut patronus a quibus vix distinguitur, atque eas monet in foro sermones audisse dicentes virum aliquem Euripide mittente inter feminas Thesmophoria celebrantes clam sese inseruisse. Inquisitio fit et Mnesilochus detegitur. Custoditur dum Clisthenes rem prytanibus nuntiatum abit. Chorus cantans tentoria investigat an viri alii ibi lateant quaerens. Deinde Mnesilochus infantem e sinu cuiusdam mulieris obsidem rapit et eum pugione transfixurum minatur nisi se dimisissent. Vestibus sublatis utriculus vini apparet; quo transfixo vinum humum diffunditur et flebiliter indignans "mater" vas currens adponit quo pretiosum liquorem recipiat. Haec scaena parodia manifesta Euripidei Telephi esse videtur ubi Telephus infantem Orestem similiter rapit atque Agamemnoni minatur[4]. Sequitur parodia alterius tragoediae Palamedis inscriptae. Mnesilochus qui de Euripidis auxilio desperare coepit strategema Oeacis, Palamedis fratris, imitatur. Tabulas inscriptas e Thesmophorio quoquoversus iacit ut ille heros remos inscriptos fluctibus maris mandaverat.
  • Parabasisː non ut in primis comoediis de poeta aut theatralibus rebus apud spectatores agit dux chori sed meliores esse feminas quam viros longa et comica oratione comprobat.
  • Episodiaː nihil effecit strategema ex Palamede. Tum primos versus Helenae orditur Mnesilochus atque statim accurrit Euripides Menelao adsimulatus. Scaenam recognitionis coram custode agunt quae nihilominus Menelaum uxorem secum agere non sinit. Fugit Euripides quia prytanis advenit et Mnesilochum palo adligari iubet ita ut erat muliebri apparatu, omnibus praetereuntibus irrisui futurum, relicto custodiae Scythico sagittario. Tunc miser Mnesilochus ad Andromedam decurritː ipse Andromedam agit, Euripides vero nympham Echo quae ultima verba sententiae sive ab adfine sive a custode dictae repetit. Scythicus sagittarius irascitur. Tum Euripides Perseum agit qui amore captus Andromedam vinculis liberare cupit. Machaerà ei minatur Scythicus miles. Euripides iam intelligit se doctioribus argumentis uti quam pro homine illitterato et barbaro et aliud remediorum genus excogitare constituit.
  • Exodosː Postquam chorus deas tutelares cantu evocavit, Euripides pactum cum Thesmophoriazusis composuit, se non iam in posterum de mulieribus male dicturum si socerum suum effugere siverint. Deinde anui adsimulatus cum saltatrice et tibicina, formosis puellis, Scythicum custodem adit. Qui Veneris cupiditate turbatus cum saltatrice parumper secedit atque captivum anus custodiae tradit. Ita Euripides socerum liberare potuit et feminae Scytham eos persequi volentem in falsam regionem miserunt. Ita comoediae scaena effecit quod traegodiarum imitationibus efficere non potuerat.
  1. James Butrica, "The Lost "Thesmophoriazusae" of Aristophanes", Phoenix, 2001ː 44-76
  2. Versus 195ː χαίρεις ὁρῶν φῶς, πατέρα δ᾽ οὐ χαίρειν δοκεῖς; = Alcestes 691.
  3. Quod nomen Athenis fuit populi concilii.
  4. Vide etiam Acharnenses 325-355.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]