iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Septem_peccata_mortalia
Septem peccata mortalia - Vicipaedia Jump to content

Septem peccata mortalia

E Vicipaedia
Septem peccata mortalia cum quattuor ultimis rebus ab Hieronymo Bosch depicta.

Septem peccata mortalia[1] sive capitalia[2][3] sunt index vitiorum maiorum, qui ab Evagrio Pontico et Gregorio Magno papa repetitur. Catechismus Catholicae Ecclesiae (1997) traditionem Ecclesiae Catholicae Romanae praebens, de septem peccatis mortalibus sive capitalibus dicit: "Capitalia appellantur, quia alia peccata, alia vitia generant. Sunt superbia, avaritia, invidia, ira, luxuria, gula, pigritia seu acedia."[4]

Quamvis haec vitia sint peccata et alia peccata provocent, tamen non omnia per se sunt peccata mortalia. Tamen nomen septem peccatorum mortalium tralaticium et in litteris arteque usitatum est.

Ex Medio aevo acronynum vitiorum memorandorum exstat, serie vitiorum paulo diversa (superbia, avaritia, luxuries, ira, gula, invidia, acedia), cuius verborum primae litterae "SALIGIA" efficiunt.

His rebus contrariae sunt septem virtutes principales.

virtus humilitas caritas castitas patientia temperantia humanitas industria
peccatum superbia avaritia luxuries ira gula invidia acedia

Indices sive catalogi vitiorum iam apud Graecos antiquos inveniuntur, exempli gratia in placitis Stoicorum.[5] Quasi ethica paedagogica quod non fieri debeat discunt. Etiam Novum Testamentum tales catalogos novit (ut puta in Ga 5,19-21).

Evagrius Ponticus (345-399), qui eremita in desertis Aegypti vixit, vitam monachorum perennem daemonum pugnam describens catalogum octo vitiorum praebet, quae λογαριασμούς (<mala> consilia, deliberationes, cogitationes) nominat. Quantum coniectare licet, antiquiores philosophiae Graecae (Platonis, Aritotelis) catalogos coniungere conatus est.[6]

Evagrii catalogus ab Ioanne Cassiano (fere 360 - 435) in linguam Latinam conversus et in ecclesia occidentali pervulgatus est.

Evagrii λογαριασμοί Γαστριμαργία Πορνεία Φιλαργυρία Λύπη Ὀργή Ἀκηδία Κενοδοξία Ὑπερηφανία
Cassiani vitia gula luxuria avaritia tristitia ira acedia vanagloria superbia

Anno 590 Gregorius Magnus catalogum retractavit et numerum septenarium ex tunc tralaticium formavit, cum tritistiam cum acedia et vanagloriam cum superbia coniunxit, invidiam addidit. Scribit in libris Moralium in Iob:

[87.] Tentantia vitia ( ... ) regnanti super se superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Neque enim culpae omnes pari accessu cor occupant. Sed dum maiores et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores et innumerae ad illam se catervatim fundunt. Ipsa namque vitiorum regina superbia cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit. Quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur. Quod melius ostendimus, si ipsos duces atque exercitum specialiter, ut possumus, enumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua, Scriptura attestante, dicitur: Initium omnis peccati est superbia [Eccli. X, 15]. Primae autem eius soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria.[7]

Thomas Aquinas indicem in Summa theologiae defendit vitia "peccata capitalia" appellans, quod sint quasi capita aliorum peccatorum.[8]

Tempus modernum

[recensere | fontem recensere]

Quamquam theologi huius temporis raro de septem peccatis mortalibus scribunt, tamen plurimae ecclesiae catalogum retinent. Praeterea autem artifices catalogum in litteris, arte, musica et pelliculis varie in rem suam vertunt.

Nexus interni

Si plus legere vis

[recensere | fontem recensere]
  • Annette Kehnel, Die sieben Todsünden. Menschheitswissen für das Zeitalter der Krise. Reinbek / Hamburg: Rowohlt 2024. ISBN 978-3-498-00696-9
  • Meinolf Schumacher, Catalogues of Demons as Catalogues of Vices in Medieval German Literature. „Des Teufels Netz“ and the Alexander Romance by Ulrich von Etzenbach, in: Richard Newhauser (ed.): In the Garden of Evil. The Vices and Culture in the Middle Ages (= Papers of mediaeval studies. Vol. 18). Ed. a Richard Newhauser. Pontifical Institute of Mediaeval Studies, Toronti 2005, ISBN 0-88844-818-X, p. 277–290.
  • Susanne Blöcker, Studien zur Ikonographie der Sieben Todsünden in der niederländischen und deutschen Malerei und Graphik von 1450–1560 (= Bonner Studien zur Kunstgeschichte. Vol. 8). Monasterii/Hamburgi: Lit 1993, ISBN 3-89473-387-X.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad septem peccata mortalia spectant.