iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Seppuku
Seppuku - Vicipaedia Jump to content

Seppuku

E Vicipaedia
Demonstratio ritus seppuku.

Etymologia et significatio

[recensere | fontem recensere]

Seppuku (Iaponice 切腹), cuius etymologia ex iaponicis symbolis est "abdomen sectum vel abdomen secare", est mors voluntaria ritualis more samurai. Quoque "harakiri" dicitur sed haec vulgaris formae verbi causa, est cum actione ad abdomen secandum honoris vel virtutis causa. In historia, seppuku enim a Samurai facta est, sed saeculo XX homines cum Samuraeo spiritu, Bushido (Iaponice 武士道), sicut miles post bellum mundanum secundum facti sunt.

Eo tempore commune eis erat haec mors saeva, tam audacter putabatur honorem super omnibus rebus fuisse. Dedecus ab aliquo factum erat "katana" se interficiendi ratio. Cum amicus erat personae ad moriendum promptae, iste "Kaishakunin" appellabatur, opus ei totum caput suum secandi vel amputandi erat, ita amicitia usque ad mortem videbatur.

Celebri inter samuraeos et homines vel milites qui seppucum fecerunt sunt:

  • Minamoto no Tametomo (1139-1170)
  • Minamoto no Yorimasa (1106–1180)
  • Minamoto no Yoshitsune (1159–1189)
  • Azai Nagamasa (1545–1573)
  • Nobunaga Oda (1534-1582)
  • Takeda Katsuyori (1546-1582)
  • Shibata Katsuie (1522–1583)
  • Hōjō Ujimasa (1538–1590)
  • Sen no Rikyū (1522–1591)
  • Asano Naganori (Takumi no kami,1667-1701)
  • Quadraginta sex ex 47 rōnin (1703)
  • Watanabe Kazan (1793–1841)
  • Tanaka Shinbei (1832-1863)
  • Byakkotai (grex Samuraeorum adolescentium, 1868)
  • Saigō Takamori (1828–1877)
  • Yamanami Keisuke (1833–1865)
  • Emilio Salgari (1862-1911)
  • Nogi Maresuke (1849–1912)
  • Chujiro Hayashi (1879-1940)
  • Takijirō Ōnishi (1891–1945)
  • Anami Korechika (1887–1945)
  • Yukio Mishima (1925–1970)
  • Dédé Fortin (1962-2000)
  • Isao Inokuma (1938–2001).
  • Tadamichi Kuribayashi (Putatur id esse mortis eius causa).

Nexus interni