iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Quintus_Horatius_Flaccus
Quintus Horatius Flaccus - Vicipaedia Jump to content

Quintus Horatius Flaccus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Horatius (nomen).
Wikidata Quintus Horatius Flaccus
Res apud Vicidata repertae:
Quintus Horatius Flaccus: imago
Quintus Horatius Flaccus: imago
Nativitas: 8 Decembris 65 a.C.n.; Venusia
Obitus: 27 Novembris 8 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value

Memoria

Sepultura: Roma

Quintus Horatius Flaccus, breviter Horatius, fuit illustris poeta Romanus aetatis aureae litterarum Latinarum.

Curriculum vitae

[recensere | fontem recensere]

Ante Augustum

[recensere | fontem recensere]

Q. Horatius Flaccus natus est Venusiae in Lucania die 8 Decembris anno sexagesimo quinto a.C.n., Lucio Manlio Torquato, Lucio Aurelio Cotta consulibus. Pater, libertus satis dives, Horatium Romam ad Orbilium grammaticum illustrem et postea Athenas misit, ubi artibus optimis studeret. Is vero, Caesare occiso, Brutum Cassiumque auctores facinoris secutus est; postquam in proelio ad Philippos facto tribunus militum meruit, Romam revertit. Empto autem ibidem scribae munere satis otiosus fuisse ad carmina videtur facienda. Anno enim duodequadragesimo, Vergilio Varioque tantopere placuisse constat, ut Maecenati eum commendarent, qui amicitia Caesaris et familiaritate plurimum potuit.

Anno fere 35 a.C.n., Sermones vel Satiras scripsit, Lucilium sequens. Primum librum, decem carmina continentem, anno 35, alterum, octo carmina continentem, anno fere 30 protulit. Haec carmina hexametris utuntur; forma et metro numeri autem non tam politi nec elegantes atque hexametri epici. Eodem tempore atque alterum librum sermonum, librum Epodon edidit, quae sunt septendecim carmina iambica carminum Archilochi similia.

Carmina lyrica nondum scripserat, sed anno 23 a.C.n. tres libros edidit quos nunc Carmina appellamus. Metri sunt Aeolici, praecipue strophae Alcaica et Sapphica; Horatius se recte dicit "principem Aeolium carmen ad Italos modos deduxisse" (Carm. 3.30.13–14; vide infra), quod primus fuit qui totum librum numeris Aeolicis faceret.

Tunc ad versum hexametrum revenit: primum librum Epistularum anno 20 protulit. Epistulae huius libri sunt breviores quam Satirae. Alterum librum Epistularum ultimis vitae annis protulit; duae sunt, longiores, quarum altera ad Augustum, altera ad Florum, scripta est. Aliud carmen hexametrum, quod Ars Poetica et Epistula ad Pisones nominatur, secundo libro nonnumquam adiungitur.

Anno 17 a.C.n., Augustus Ludos Saeculares celebravit. Horatius Carmen Saeculare scripsit, ut nobis dicit inscriptio de ludis. Postea, verisimiliter anno 13, quartum librum Carminum protulit.

"Fons Bandusiae, splendidior vitro" (Carm. 3.13.1): fons in Sabino Horatii.

Traditur Maecenas denique Horatio Sabinum illud donavisse, quo pro beneficio poeta sua carmina illi dicavit; anno autem a.C.n. octavo post Maecenatem, nunc amicum et patronum suum, die 27 Novembris, Horatius quoque mortuus, prope Maecenatem in monte Esquilino sepultus.

De vita et factis Horatii nos docent cum scripta ipsius[1] tum Suetonius, cuius descriptio exstat in commentariis ad opera Horatii conscriptis. Is autem, "Habitu," scripsit, "corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab Augusto hac epistula: 'Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne maiories libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit ogkodestatos, sicut est ventriculi tui.'"

Libri ordine alphabetico digesti:

  • Ars poetica (Vicifons), fere anno 10, vel Epistula ad Pisones. Carmen 476 versuum hexametrorum.
  • "Carmen saeculare" (Vicifons), anno 17. Carmen 76 versuum (h.e. 19 stanzarum Sapphicarum) quod cecinerunt pueri puellaeque in Ludis Saecularibus Augusti.
  • Carmina (Vicifons): quattuor libri, tres anno 23, quartus anno 13 editi. 103 carmina lyrica, de amore, moribus, amicitia, aliis rebus variis. Inter his notissima sunt "Nunc est bibendum" (1.37), de Cleopatra ab Augustu vincta; "Carmina Romana" (3.1-6), de virtutibus Romanis; "Exegi monumentum aere perennius" (3.30), de fama poetae; "Pindarum quisquis studet aemulari" (4.2), de generibus carminorum. In Theodiscum ea convertit Samuel Gotthold Lange anno 1752.
  • Epistulae (Vicifons), primus liber anno 20, alter postea, fortasse anno 12.[2] In primo libro sunt 20 epistulae breviores, versu hexametro, ad amicos Horatii. Secundus liber epistulam ad Augustum et epistulam ad Florum continet, quae longiores sunt quam eae primi libri; Ars Poetica, quamquam formam epistulae habet, non recte hoc in libro mittitur.
  • Epodi (Vicifons), anno 30. Sunt 17 carmina brevia, modo iambico (etiamsi aliqua metro dactylico utuntur).
  • Satirae seu Sermones (Vicifons), primus liber anno 35, alter anno 30. 18 carmina, versu hexametro, in quibus sunt dialogi, narrationes, fabulae. Quintus e primo libro, vel Iter Brundisium, fabulam narrat de Horatio, Maecena, aliis ad Brundisium iter facientibus. Ultimus sermo (2.8) Cena Nasidieni nominatur, quod de convivia apud Nasidienus Rufus narrat.

Editio princeps operum Horatii anno 1474 p.C.n. Mediolani ab Antonio Zaroto edita est; aliae editiones in Germania (anno 1492) et Francia (anno 1501) sequuntur.[3]

Libri ordine chronologico digesti:

De arte et Latinitate Horatii

[recensere | fontem recensere]

Exemplum artis

[recensere | fontem recensere]

Quod Horatius ipse de dignitate et auctoritate artis suae sentiret, carmine tricesimo libri tertii carminum exposuit. Quae oda hoc loco exemplo etiam sit, quomodo Horatius a poetis lyricis Graecis profectus, ut poesis Latinae summam excoleret perfectionem, studuerit. Horatii vero carmen anno 1836 Alexander Sergii f. Puscinius linguae quae dicitur litterariae Russicae auctor maximus felicissime aemulatus est.

Hoc poema e versibus Asclepiadeis primis vel minoribus constat, qui versus est glyconeus cum duplici nucleo (xx -uu- -uu- u-):

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum,
non omnis moriar multaque pars mei
vitabit Libitinam: usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita virgine pontifex.
dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Hor. Carmina, III 30

Iudicia de Horatio facta

[recensere | fontem recensere]

Marcus Fabius Quintilianus Horatium praecipuum inter scriptores satirarum nominat (x.1.94), et "lyricorum," inquit, "idem Horatius fere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax" (x.1.96).

Personae in dialogo Erasmi cuius titulus est Ciceronianus, sive de optimo dicendi genere dicunt Horatium "summum" poetam Latinum in genere lyrico (182), etiam "Adulescens adamabam poetas omnes. Verum simul atque sum Horatio factus familiarior, prae hoc omnes ceteri putere coeperunt alioqui per se mirabiles." (328)

Fridericus Nietzsche cum "quemadmodum auctoribus antiquis obligatus sit" exposuit, "Usque ad hunc diem," scripsit, "poeta nullus tam vehementer me quam Horatius delectavit inde a primo quod legeram carmine. Sunt autem, qui propter patrii sermonis egestatem, quod ille adeptus est, id ne velle quidem possint. Carmina enim verbis quasi tesselavit, quorum cuiusque sonus locus sensus et huc et illuc abundante virtute omnia illustrat, quorum copia atque multitudo quam maxime cohibita, vis significandi quam maxime aucta est. Haec omnia, inquam, vere Romana sunt et nobilissima quidem. Itaque ceteri prae Horatio poetae nimium esse populares videntur et ex affectu tantum loquaces."

De re metrica

[recensere | fontem recensere]
Horatius (Lugdunum Batavorum)

Sermones, Epistulae, Ars Poetica (hexametri)

[recensere | fontem recensere]

In Satiris et Epistulis Horatius hexametro dactylico utitur, non, autem, eodem modo atque poetae epicae Latinae hoc versu utuntur. Verbum finale potest unam tantum syllabam habere, ut "hoc facit insanum: multae tibi tum officient res" (Sat. 1.2.97) vel "parturient montes, nascetur ridiculus mus" (Ars 139). Multae et variae caesurae inter cola praebentur, non modo caesura mascula vel penthemimera (post hemiepes primum) sed etiam feminea (inter brevia tertii bicipis), modo Homerico. Caesura metrica et punctuatio rhetorica saepe non cohaerent -- saepius quam apud Vergilium vel in carminibus epicis. Syllaba brevis rarius potest ante caesuram stare et longa fieri, ut "qui non defendit alio culpante, solutos..." (Sat. 1.4.82: syllaba finalis verbi defendit longa fit).[4]

Epodi (disticha)

[recensere | fontem recensere]

Primi 16 epodi distichis utuntur, vel iambicis vel dactylis; metrum septimi decimi est trimeter iambicus (senarius) κατὰ στίχον. Distichon primorum 10 carminum est trimeter iambicus et dimeter iambicus. In carmine undecimo utitur Horatius trimetro iambico, tunc "elegiambo," hoc est versus ex hemiepe et dimetro iambico factus. Disticha carmina 12 ad 16 hexametrum dactylicum habent, cum tetrametro dactylico, "iambelego" (hoc est, dimeter iambicus et hemiepes), dimetro iambico, trimetro iambico.

Carmina (versus varii)

[recensere | fontem recensere]
Femina et vir de musica disputantes, dicti Sappho et Alcaeus

Odi et Carmen Saeculare varia metra praebent, quorum paene omnia sunt aeolica.[5] Stropha Alcaica saepius quam aliae formae apparuit, in 38 carminibus, et Stropha Sapphica in 25, et in Carmine Saeculari. Apud poetas Graecos, basis aeolica unam aut duas syllabas ancipites continet; Horatius autem hanc variationem supprimit. Pausam fere semper in eodem loco in versu habet. Poetae qui post Horatium scribunt easdem regulas sequuntur (quamquam Catullus versus aeolicos modo Graeco scripserat).

Stropha Alcaica apud Horatium, ergo, hoc est:

X — ∪ — — | — ∪ ∪ — ∪ —
X — ∪ — — | — ∪ ∪ — ∪ —
X — ∪ — — — ∪ — —
— ∪ ∪ — ∪ ∪ — ∪ — —

Schema est: duo hendecasyllabi alcaici, ubi quinta syllaba, anceps apud Alcaeum ipsum, est longa, et pausa sequitur; tunc dimeter iambicus et longum, et quinta syllabua, anceps in metro iambico, est longa; tunc hemiepes et bacchius, vel versus aristophanicus dactylo auctus.

Stropha Sapphica quoque simplicius est apud Horatium quam apud poetas Graecos. Hoc est schema:

— ∪ — — — | ∪ ∪ — ∪ — —
— ∪ — — — | ∪ ∪ — ∪ — —
— ∪ — — — | ∪ ∪ — ∪ — —
— ∪ ∪ — —

vel tres hendecasyllabi sapphici, ubi quarta syllaba non est anceps sed longa, et pausa quintam syllabam sequitur, tunc versus adonius.

Aliae strophae versibus "asclepiadeis" dictis utuntur, qui sunt glyconei cum extensione interna. Metrum primi carminis est asclepiadeus minor, hoc est glc:

— — — ∪ ∪ — | — ∪ ∪ — ∪ —
Maecenas atavis edite regibus
o et praesidium et dulce decus meum ... (1.1.1-2)

Pausa vel caesura semper inter choriambos stat (ubi poetae Graeci quoque saepius pausam faciunt). Idem metrum habemus in 3.30 (vide supra) et 4.8. Etiamsi metrum non est stropha sed stichum, dicitur "prima stropha asclepiadea."

Horatius stropham "sapphicam maiorem" dictam in 1.8 habet: hoc est, versus aristophanicus et versus Sapphicus maior qui est hendecasyllabus sapphicus, choriambo auctus:

— ∪ ∪ — ∪ — —
— ∪ — — — | ∪ ∪ — | — ∪ ∪ — ∪ — —


Asclepiadeus maior, vel gl2c, invenitur in tribus carminibus (1.11, 1.18, 4.10):

— — — ∪ ∪ — | — ∪ ∪ — | — ∪ ∪ — ∪ —
Tu ne quaesieris --- scire nefas! --- quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati,...' (1.11.1-3)

Pausa choriambos dividit. Haec forma dicitur "quinta stropha asclepiadea."

Aliae strophae e versibus asclepiadeis factae sunt:

  • glc glc glc gl ("secunda stropha asclepiadea") -- 1.6, 1.15, 1.24, 1.33, 2.12, 3.10, 3.16, 4.5, 4.12
  • glc glc gl^ gl ("tertia stropha asclepiadea") -- 1.5, 1.14, 1.21, 1.23, 3.7, 3.13, 4.13
  • gl glc ("quarta stropha asclepiadea") -- 1.3, 1.13, 1.19, 1.36, 3.9, 3.15, 3.24, 3.25, 3.28, 4.1, 4.3

Pluria carmina distichis utuntur similibus eis quae in epodis inveniuntur. In carminibus 1.7 et 1.28 metrum est hexameter dactylicus et tetrameter dactylicus, ut in Ep. 12. Carmen 4.7 habet hexametrum et hemiepes. Carmen 2.18 habet dimetrum trochaicum catalecticum et trimetrum iambicum catalecticum; est solum carmen Horatii quod colo trochaico utitur. Et in carmen 1.4, metrum est versus archilochius et trimeter iambicus catalectus:

— ∪ ∪ — ∪ ∪ — | ∪ ∪ — ∪ ∪ | — ∪ — ∪ — —
— — ∪ — ∪ — ∪ — ∪ — —

Versus archilochius est tetrameter dactylicus et versus ithyphallicus.

Carmen 3.12 metro ionico utitur.

Vir doctus Augustus Meineke observavit omnia carmina Horatii numerum versuum habere quod dividit quattuor.

Horatius numquam distichon elegiacum habet.

Aemulationes

[recensere | fontem recensere]

Poetae quos Horatius aemulatus est

[recensere | fontem recensere]

Horatius dicit se Lucilium in Sermonibus, Archilochum in Epodis, Sappho et Alcaeum in Carminibus sequi. Neque modo horum, verum etiam Catulli, Lucreti, Pindari vestigia in Horatii operibus cernuntur.

Poetae qui Horatium aemulati sunt

[recensere | fontem recensere]
Parnassus a Raphael pictus: pars picturae ubi videntur poetae lyrici. Vir sedens est fortasse Horatius.

Aulus Persius Flaccus et Decimus Iunius Iuvenalis satiras post Horatium scripserunt.

Medio Aevo Archipoeta Horatium legit et secutus est. Liber Decem Capitulorum a Marbodo Redonense scriptus decem carmina continet, similia satirarum Horatii.

Franciscus Petrarca epistulam ad Horatium, in metro asclepiadeo, scripsit (Fam. 24.10).

Iacobus Balde, Conradus Celtis, Matthias Casimirus Sarbievius, necnon multi alii poetae Renascentiae carmina Horatiana scripserunt.

Ioannes Pascoli saepissime de Horatio scripsit, in carminibus ut Fanum Vacunae, Cena in Caudiano Nervae, Sosii Fratres Bibliopoli; verbis versubusque Horatii per totum opus utitur.

  1. De origine: Sermonum liber primus, opus VI (S.1.6) "Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos"; de bello civile et proelio iuxta Philippos commisso: carminum liber alter, opus septimum (C.2.7), "O saepe mecum".
  2. Vide Nisbet in Companion (ed. Harrison), p. 18-20
  3. Michael McGann, "The Reception of Horace in the Renaissance," in Harrison, ed., Companion, p. 305-6, et Lowell Edmunds, "The Reception of Horace's Odes," in Davis, ed., Companion, p. 339-346.
  4. Nougaret, p. 53-55, differentias inter hexametros Horatii Vergiliique explicat.
  5. Shackleton Bailey conspectum metrorum dat, p. 333-337

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Opera, 1517
Editiones operum
  • 1517 : Iodocus Badius Ascensius, ed., Opera Q. Horatii Flacci poete amoenissimi cum quatuor commentariis. Parrisiis: apud Ioannem Parvum Textus apud Internet Archive
  • 1546 : Henricus Glareanus, ed. Q. Horatii Flacci poemata omnia. Basileae: per Nic. Bryl. Textus apud e-Rara.
  • 1984 : Stephan Borzsák, ed. Q. Horati Flacci Opera. Bibliotheca Teubneriana. Lipsiae: Teubner.
  • 1995 : D. R. Q. Shackleton Bailey, ed. Horati Flacci Opera. Bibliotheca Teubneriana. Stutgardiae: Teubner. ISBN 3519214369.
Commentarii
  • Brown, P. M. 1993. Horace: Satires 1. Warminster: Aris and Phillips
  • Mankin, D. 1995. Horace: Epodes. Cantabridgiae: Cambridge University Press.
  • Mayer, R. 1994. Horace: Epistles book 1. Cantabridgiae: Cambridge University Press.
  • Muecke, F. 1993. Horace: Satires II. Warminster: Aris and Phillips.
  • Nisbet, R. G. M., et M. Hubbard. 1970. A Commentary on Horace, Odes I. Oxonii: Oxford University Press.
  • Nisbet, R. G. M., et M. Hubbard. 1978. A Commentary on Horace, Odes II. Oxonii: Oxford University Press.
  • Nisbet, R. G. M., et N. Rudd. 2004. A Commentary on Horace, Odes III. Oxonii: Oxford University Press.
  • Putnam, Michael C. J. 1986. Artifices of Eternity: Horace’s Fourth Book of Odes. Ithacae et Londinii: Cornell University Press.
  • Quinn, Kenneth. 1980. Horace: Odes. Londinii.
  • Rudd, N. 1989. Horace: Epistles Book II and Epistle to the Pisones. Cantabridgiae: Cambridge University Press.
  • Watson, Lindsay C. 2003. A commentary on Horace’s Epodes. Oxoniae.
Alia eruditio
  • Barié, Paul. 2008. Horaz „Carpe diem: Pflücke den Tag“. Lebensweisheit in der Lyrik des Horaz. Sonnenberg, Annweiler. Exemplarische Reihe Literatur und Philosophie, 25. Literaturverz. ISBN 9783933264527.
  • Bayet, Jean. 1996. Littérature latine. Lutetiae: Armand Colin.
  • Becker, Carl. 1963. Das Spätwerk des Horaz. Gotingae: Vandenhoeck und Rupprecht.
  • Carne-Ross, D. S., et Kenneth Haynes, edd. 1996. Horace in English. Londinii: Penguin. ISBN 0140423877.
  • Chevallier, Raymond, ed. 1988. Présence d'Horace. Turoni: Centre de recherches A. Piganiol. ISBN 2869060238.
  • Davis, Gregson. 2010. A Companion to Horace. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 9781405155403.
  • Draheim, Joachim, et Günther Wille, edd. 1985. Horaz-Vertonungen vom Mittelalter bis zur Gegenwart: eine Anthologie. Amstelodami: B. R. Grüner. ISBN 9060321804.
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 233–250.
  • Fraenkel, Eduard. 1957. Horace. Oxonii: Oxford University Press. OCLC 310366.
  • Giraud, Victor. 1907. Les idées morales d'Horace. Lutetiae.
  • Grimal, Pierre. 1967. Horace. Lutetiae: Seuil.
  • Halporn, James W., Martin Ostwald, et Thomas G. Rosenmeyer. 1994. The Meters of Greek and Latin Poetry, editio altera. Indianapolis: Hackett. ISBN 0872202437.
  • Harrison, Stephen, ed. 2007. The Cambridge Companion to Horace. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521830027.
  • Holzberg, Niklas. 2009. Horaz. Dichter und Werk. Monaci: C. H. Beck Verlag. ISBN 9783406579622.
  • Houghton, L. B. T., et Maria Wyke, edd. 2009. Perceptions of Horace: A Roman Poet and his Readers. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521765084.
  • Howatson, M. C. 1993. Dictionnaire de l'Antiquité. Mythologie, littérature, civilisation. Coll. "Bouquins." Robert Laffont. ISBN 9782221068007.
  • Johnson, Timothy S. 2012. Horace's Iambic Criticism: Casting Blame. Mnemosyne Supplements 334. Leiden: Brill. ISBN 9789004215238
  • Johnson, Timothy S. 2004. A Symposium of Praise: Horace Returns to Lyric in Odes 4. Madison: University of Wisconsin Press. ISBN 0299207404.
  • Kytzler, Bernhard. 1996, 2000. Horaz: Eine Einführung. Übersichtliche und gut verständliche Einführung. Stuttgart: Reclam.
  • Lee, Rensselaer. 1967. Ut pictura poesis: The Humanistic Theory of Painting. Movi Eboraci.
  • Licht, Tino. 2006. Horazüberlieferung im Frühmittelalter. In Ex Praeteritis Praesentia. Pp. 109–134. Heidelberg.
  • Ludwig, Walther, ed. 1993. Horace: L'Oeuvre et les imitations: un siècle d'interprétation. Fondation Hardt entretiens, 39.
  • Marmier, Jean. 1965. La Survie d'Horace à l'époque romantique. Lutetiae: Librarie Marcel Didier.
  • McNeill, Randall L. B. 2001. Horace: Image, Identity, and Audience. Baltimore: Johns Hopkins University Press. ISBN 0801866669.
  • Mindt, Nina. 2008. Die meta-sympotischen Oden und Epoden des Horaz. Vertumnus. Berliner Beiträge zur Klassischen Philologie und zu ihren Nachbargebieten, 3, Göttingen: Edition Ruprecht. ISBN 9783897442573.
  • Nougaret, Louis. 1986. Traité de métrique latine classique. Lutetiae: Klincksieck. ISBN 2252019522.
  • Numberger, Karl. 1993. Horaz, Lyrische Gedichte, Kommentar für Lehrer der Gymnasien und für Studierende. Ed. 3a. Münster: Aschendorff Verlag.
  • Oppermann, Hans, ed. 1980. Wege zu Horaz. Darmstadt.
  • Reckford, Kenneth. 1969. Horace. Twayne's World Authors Series. Novi Eboraci: Twayne. OCLC 78191.
  • Reis, Martin. 1994. Sport bei Horaz. Darmstadt: Weidemann. ISBN 3615001362.
  • Rudd, Niall. 1993. Horace 2000: A Celebration. Ann Arbor: University of Michigan Press. ISBN 047210490X.
  • Shackleton Bailey, D. R. 1982. Profile of Horace. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 0674713257.
  • Zehnacker, Hubert, et Jean-Claude Fredouille. 1993. Littérature latine. Lutetiae: PUF.
Aliae encyclopaediae
  • "Horace" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  • Encyclopedia oraziana, 1996–1998. Roma: Istituto della Enciclopedia italiana.
  • Perret, Jacques. 1992. Horace. In Encyclopaedia universalis, vol. 11. Lutetiae.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Quintum Horatium Flaccum spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Quintum Horatium Flaccum spectant.
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae