iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Psyche_(persona_mythistorica)
Psyche (persona mythistorica) - Vicipaedia Jump to content

Psyche (persona mythistorica)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Psyche.
Psyche et Amor, 1797-1798, Lutetiae, Museum Lupariense.

Psyche (Graece Ψυχή) erat persona mythologica et mythistoriae ab Apuleio scriptae.

Psyche cum pupulos in tabula a Gulielmo Seignac picta.
Psyche et Amor ab Antonio Canova anno 1793 sculpti.

Psyche filia iunior regis et reginae in quadam civitate erat; Psyche etiam duo sorores habebat. Sed dea Venus furore acta est pulchritudinis puellae quia Pysche laudabatur a piis deae amoris. Igitur Venus filium suum Amorem vel Cupidinem misit ad tangendum puellam cum sagitta amoris ut Psyche virum squalidum amaverit, sed casu sagitta ipsum Amorem vulnerat: nunc Amor Psychen amabat. Interea parentes Psyches oraculum consuluerunt et responsum datum hoc fuit:

Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam

      ornatam mundo funerei thalami.

 nec speres generum mortali stirpe creatum,

      sed saevum atque ferum vipereumque malum,

 quod pinnis volitans super aethera cuncta fatigat

      flammaque et ferro singula debilitat,

 quod tremit ipse Iovis, quo numina terrificantur

       fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae.
– Lucius Apuleius, Metamorphoses, IV, 33

Deinde Psyche apud rupem relicta est et Zephyrus eam apud domum Amoris tulit. Ibi nocte Amor ad Psychen profectus est atque tenebrae suam personam abdidiverunt: ille puellae coniunx suus esse dixit sed illa iussit ut suam personam non cognoverit. Post multas noctes amoris sorores Psyches eam hortatae sunt ad vultum mariti sui cognoscendum: illa, putans illum monstrum esse, cum sica et lucerna ad coniungem dormientem profecta est et personam Amoris cognovit. Psyche nunc vere amabat Amorem sed illud somno excitavit et, cognitis rebus, fugit. Desperata, Psyche mortem voluntariam petivit sed dii hanc impediverunt, deinde pulchra puella per varias urbes erravit usque et ad templum deae Veneris pervenit. Dea Venus Psychen tribus probationibus supposuit: in prima probatione Psyche adiuvata est a formicis ad dividendum frumentum; in secunda probatione Psyche lanam auream ovum e fructece sussulit sub vesperum, quia oves interdiu pugnaces sunt; in tertia probatione Psyche apud inferos ad petendum partem pulchritudinis deae Proserpinae descendit et donum deae in ampulla accepit. Paulo post Psyche apullam aperuit et altissimus somnus eam possedit. Psyche somno excitavit quia Amor profectus est et eam transtulit apud Iovem. Rex deorum commotus rursus coniunxit duo amantes et Psyche dea facta est: duo ales papilionis in dorso puellae provenerunt et coniugium celebratum est. In convivio Bacchus vini minister erat, tres Gratiae sonabant et Vulcanus coquus erat. Postea Psyche Amorque filia habuerunt: nomen eius Voluptas erat.

Psyche a pictore Gulielmo Seignac picta.

Multi auctores post Apuleius, exempli gratia Molière et Ioannes Baptista Lully, libros et operas de fabula Amoris et Psyches fecerunt. Aetate neoclassica multi pictores, exempli gratia Iacobus Ludovicus David vel Franciscus Gérard, tabulae de Psyche et Amore pinxerunt. Sculptor Italicus Antonius Canova inter annos 1787 et 1793 sculpturam "Amor et Psyche" sculpsit. Saeculo undevincesimo pictor Francogallicus Gulielmus Seignac varias tabulas de mythistoria pinxit et etiam pictor Francogallicus Gulielmus Adolphus Bouguereau tabulas de mythistoria Psyches pinxit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bonilla y San Martin, Adolfo, El mito de Psyquis: un cuento de niños, una tradición simbólica y un estudio sobre el problema fundamental de la filosofía. Barcinone, 1908.
  • Bull, Malcolm, The Mirror of the Gods, How Renaissance Artists Rediscovered the Pagan Gods, Oxford University Press, 2005.
  • Hood, Gwenyth, Husbands and Gods as Shadowbrutes: Beauty and the Beast from Apuleius to C. S. Lewis, 1988.
  • Purser, Louis Claude, The Story of Cupid and Psyche as related by Apuleius. Londinii. 1910.
  • Rohde, Erwin, Psyche, Seelenkult und Unsterblichkeitsglaube der Griechen , 1894.
  • Swahn, Jan-Ojvind, The Tale of Cupid and Psyche. Lund, C. W. Κ. Gleerup, 1955.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amorem et Psychem spectant (Amor and Psyche, Psyche).
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!