iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Persona_iuridica
Persona iuridica - Vicipaedia Jump to content

Persona iuridica

E Vicipaedia

Persona iuridica[1] sive persona moralis[2] est entitas quae iura et obligationes habere potest quamvis homo non sit.

Quia in doctrina iuridica persona est omne subiectum iuris, id est aliquod idoneum ad iura et obligationes habendas, necesse est ab homine (qui in iure appellatur persona physica) alias entitates dinstinguere quibus ius - causa utilitatis - iura obligationesque adscribit.

Plerumque personae iuridicae universitates hominum sunt qui coniunctim agunt modo ut difficile sit iura obligationesque hominibus individualibus adscribere. Possunt esse civitates, communia, consociationes, societates mercatoriae vel aliae. Eo casu etiam collegia sive corporationes appellantur.

Etiam iure fieri potest ut actuositas unius hominis sub forma personae iuridicae redigatur, distinguendo et discidium faciendo inter personam physicam hominis qui est mercator et officinam mercatoriam eius quae est persona iuridica distincta.

Denique, persona iuridica potest esse patrimonium distinctum et sine sociis, sicut in instituto testamento facto quod pecunias administrare debet ad fines quos testator indicavit.

In talibus casibus lex ipsa, non semper sed saepe, personas iuridicas creat (vel creare permittit).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Joannes Adolphus Weinhagen, Dissertatio Iuridica de negotiis in persona propria explicandis, Halae Magdeburgicae, 1720 [1].
  1. Vide e.g. can. 113 § 2 CIC.
  2. Vide e.g. De delictis et poenis universitatum, Servestae, anno 1825 (pag. 131 apud Google Books).

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
Libra

Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!