Nympha (biologia)
Nympha in biologia est immatura nonnullorum invertebratorum (praecipue insectorum) forma, quae metamorphosem (hemimetabolismum) gradatim subit antequam stationem adultam attingat.[1] Omnis nymphae forma, larvae communis dissimilis, iam formae adulti similis est, praeter inopiam alarum (in speciebus alatis). Praeterea, nympha se commutans in stationem pupalem numquam intrat; potius, exitus ultimae commutationis est insectum adultum.[2] Nymphae multas evolutionis stationes subeunt, quas instaria appellantur.
Quod fit, exempli gratia, in orthopteris (gryllidis et subordine caeliferorum), hemipteris (cicadoideis, pentamoideis, et ceteris), ephemeropteris, isopteris, blattodeis, mantodeis, plecopteris et odonatis (anisopteris et zygopteris).[3]
Nymphae insectorum aquaticorum, ut in odonatis, ephemeropteris, et plecopteris, etiam naiades appellantur, e nomine Graeco antiquo nympharum aquaticarum in mythologia Graeca. Quae in litteris vetustioribus aliquando appellabantur insecta heterometabola, quia eorum stations adultae et immaturae in variis circumiectis naturalibus habitant (terrestre vs. aquaticum).
-
Dermanyssus gallinae nymph I, ab A. C. Oudemans
-
Dermanyssus gallinae nympha II, ab A. C. Oudemans
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Capinera 2008.
- ↑ Truman 1999:447.
- ↑ Britton, David (9 Iulii 2009). "Metamorphosis: a remarkable change". Australian Museum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Capinera, John L., ed. 2008. Encyclopedia of Entomology. Ed. secunda. Dordrecht et Londinii: Springer. ISBN 9781402062421, ISBN 9781402063596 (textus interretialis).
- Hansen, Grace. 2017. Becoming a dragonfly. Minneapoli: Abdo Kids. ISBN 9781680805086, ISBN 1680805088.
- Shi, Yun-Bo Shi, ed. 2013. Animal metamorphosis. Didacopoli Californiae: Academic Press. ISBN 9780123859792, ISBN 0123859794.
- Truman, James. 1999. The origins of insect metamorphosis. Vasingtoniae: Macmillan Magazines Ltd.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad nymphas (biologia) spectant. |