iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Milovan_Đilas
Milovan Đilas - Vicipaedia Jump to content

Milovan Đilas

E Vicipaedia
Milovan Đilas, communista Iugoslavicus summus (1942)

Milovan Đilas (litteris Cyrillicis: Милован Ђилас; natus die 12 Iunii 1911 Podbišće in Monte Nigro, mortuus die 20 Aprilis 1995 Albae Graecae) homo politicus et scriptor Iugoslavicus fuit. Communista atque agitator politicus fanaticus postea acerrimus criticus et Iosephi Broz Tito et communismi est factus. Omnibus ab officiis remotus in carceribus novem annos degebat. Operibus eius in mundo occidentali libero editis testis contra communismum multis pretiosissimus erat, quippe qui ipse motioni communisticae olim fautus esset.

Đilas captivus anno 1933 Sirmii

Filius latifundiarii ex anno 1929 philosophiae et iuribus Albae Graecae studuit et anno 1932 factioni communisticae Iugoslavicae illegitimae se aggregavit. Sub vincula missus annis inter 1933 et 1936 membrum creatum est anno 1938 Praesidii centralis (centralni komitet) et anno 1940 Officii politici (politbiro). Anno 1941 insurrectionem in occupatores Germanos et Italos parare coepit. Secundo bello pancosmico saeviente ducatum habuit in exercitu clandestino ad Iugoslaviam liberandam (NOV/POJ). Mense Martio 1944 Moscuam petivit[1] ubi colloquia habuit cum Georgio Dimitrov, Venceslao Molotov et pluries cum Iosepho Stalin tyranno.

In gubernatorio transitorio die 8 Martii 1945 a Tito et Ioanne Šubašić unito Đilas responsalis pro rebus ad Montem Nigrum spectantibus fuit. Ex mense Februario 1946 diversis muneribus ministerialibus fungebatur. In conventu communistarum mense Iulio 1948 celebrato in ambo factionis praesidia (centralni komitet; politbiro) inire ei licuit. Inde ab Ianuario 1953 insuper sedebat in consilio ad res foederativas perpetrandas (Savezno Izvršno Veće/SIV).

Cum anno 1954 symbolas criticas pro periodico politico praetitulato Borba pepigisset amicitia et Iosephi Broz Tito et sodalium statim rupta est. Accusabatur actionum factioni communisticae nocentium, quam ob rem munera omnia officialia perdidit. Causae fuerunt eius analyseis sociologicae indignandae quibus politici homines superiores communistici velut ordo novus patricius nominabantur et contumelia afficiebantur. Annis inter 1956 et 1961 vitam in carcere degebat, quod ei iterandum fuit annis inter 1962 et 1966. In captivitate fabellas scribere indefesse atque contumaciter pergebat.

Tabula commemorativa Albae Graecae affixa

Liberatus anno 1967 patriam reliquit Civitates Foederatas Americae, Regnum Unitum, Italiam et Austriam visitaturus. Anno autem 1968 sponte sua rediit in Iugoslaviam, unde exire anno 1970 ei interdictum est. Exsul Belogradensis saluti spiritali religionis orthodoxae se dedidit; annis vitae novissimis et Iugoslaviam perditam et tractationem contra Serbos malam deplorabat. Eos a multis maxime daemoniosos habitos esse commiserabatur.

Đilas filiam cum uxore prima (Mitra Mitrović, 1912–2001) et filium nomine Alexandri Đilas (cum uxore altera Stephania Barić, 1921–1993) habuit. Sepultus est in oppidi natalis sepulcreto.[2]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Zemlja bez pravde, 1958.
  • Nova Klasa, Londinii, 1961.
  • Razgovori sa Staljinom, Belogradii, 1962.
  • Nesavršeno društvo, Londinii, 1969.
  • Ispod boja, Sicagi, 1971.
  • Sećenje jednog revolucionara, Oxoniae, 1973.
  • Delovi iz životnog vremena, Čikago, 1975.
  • Revolucionarni rat, Londinii, 1980.
  • Tito-Priča iznutra, Londinii, 1980.
  • Ideje iz zatvora, Londinii, 1986.
  • Uspon i pad, Vasingtoniae, 1986.
  • Pad nove klase, Belogradii, 1998.
  • Njegoš oder Dichter zwischen Kirche und Staat. Molden, Vindobonae/Monaci/Turici 1968.
  • Tito. Eine kritische Biographie. Molden, Vindobonae 1980. ISBN 3-217-01158-9

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Djilas Milovan: Conversations with Stalin. Convertit Michael B. Petrovich. Casa editoria Rupert Hart-Davis, Soho Square Londinii 1962, p. 16–17; 33-58
  2. Aleksa Đilas: Hronologija života i rada Milovana Đilasa; biographica apud djilas.info