iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Methodus_historico-comparativa
Methodus historico-comparativa - Vicipaedia Jump to content

Methodus historico-comparativa

E Vicipaedia

Methodus historico-comparativa est via et ratio linguas similitudine quadam adiunctas eo consilio comparandi, ut demonstrentur prisca cognatione inter se contineri. Methodus comparativa est ratio qua in linguistica historico-comparativa genetica earum quae comparatae sunt linguarum cognatio circumscribitur. Cognatione genetica demonstrata restat, ut protolingua vel potius fragmentum protolinguae ex parilitatibus phoneticis[1] accurate circumscriptis restituatur. Grammatica historico-comparativa est multilinguis (vel "polylectalis") expositio, quae lexicalia et morphologica protolinguae elementa enumerat una cum ratiocinandi regulis ("legibus phoneticis", quae dicuntur) in singulas linguas deducentibus.

Ratio comparativa ergo duabus in partibus principalibus consistere videtur. Una est pars formularis vel simpliciter comparativa, altera est pars restitutoria (vel "reconstructiva"). Illa ad cognationem geneticam demonstrandam pertinet, haec autem eo spectat, ut ex elementis parilibus elementa protolinguae inducantur.[2] Huius modi operae restitutoriae contrarium est restitutio interna.

Exeunte saeculo XVIII exstiterunt qui animum intenderunt in similitudines inopinatas, quae inter quasdam linguas se efferebant. Ioannes Sajnovics primus anno 1770 librum Demonstratio idioma Ungarorum et Lapponum idem esse inscriptum protulit, quo structuris phoneticis morphologicisque comparatis demonstravit linguas Hungaricam et Samicas cognatas esse. Hunc aliquot annis post Sámuel Gyarmathi insecutus est, qui librum Affinitas linguae Hungaricae cum linguis Fennicae originis grammatice demonstrata inscriptum anno 1799 edidit. Eodem fere tempore alicubi, Gulielmus Jones contionem apud Societatem Asiaticam anno 1786 habuit, quo linguis Sanscritica, Graeca, Latina (aliis quoque linguis, sicut Gothica et Persica, additis) inter se comparatis prisca quadam cognatione contineri demonstravit.[3] Sed veri antesignani studiorum Indoeuropaeorum fuerunt Franciscus Bopp, philologus Germanus, et Rasmus Rask, philologus Danicus. Ambo enim veras grammaticas comparativas ediderunt.[4]

Pars formularis vel simpliciter comparativa

[recensere | fontem recensere]

Cognatio genetica methodo historico-comparativa demonstratur. Quae demonstratio, si rationem respiciamus, sine protolinguae elementorum restitutione fieri potest. Pars formularis ex tribus gradibus analyticis constat, quorum primus est collectio corporis, secundus gradus in parilitatum seriebus componendis consistit, tertius denique est descriptio phonologica ad parilitatum series pertinens.

De vocabulorum corpore colligendo

[recensere | fontem recensere]

Inspiciamus aliquarum linguarum (hodie Indoeuropaeae appellatarum) nomina quae 'patrem' significant: pater (Latine), πατήρ (patēr; Graece), pitā (Sanscritice), fadar (Gothice), hayr (Armenice). Haud difficile est videre haec nomina, quamquam inter se aliquatenus differunt, similitudine quadam adiuncta esse. Quae similitudo propinqua[5] conspicua est in Latino, Graeco, Sanscrito, Gothico vocabulis, sed nomen Armenicum remotius esset, nisi eodem sensu 'patris' ad numerum aliorum inliceretur.

Num fortuito accidit ut Latino, Graeco, Sanscritico nominibus 'patris' /p/ phonemate incipientibus Gothicum nomen his respondens /f/ phonemate, Armenicum autem /h/ phonemate incipiat? Nisi alia vocabula phoneticae { p – p – p – f – h } parilitatis seriei respondentia reperiantur, de re fortuita agatur. Sin autem alia vocabula cum hac serie congruentia reperiantur, de cognatione genetica agatur. Et sunt quidem alia quoque vocabula quae /p/ phonemate incipere videntur. Si eandem initialium phonematum seriem efferant, constet hanc similitudinem non esse fortuitam, immo systematicam. Itaque opus est parvo exemplorum corpore:

  • pes (stirps: /ped-/); Graece πούς (stirps /pod-/); Sanscritice pad; Gothice fotus; Armenice het 'pes'.
  • pāstor, pāsco; Gr. πῶυ 'pastor', πῶμα 'fulcrum'; Sct. pā́ti 'tuetur', pātram 'fulcrum, receptaculum'; Goth. fōdjan 'nutrire'; fōdr 'receptaculum, involucrum, vagina (gladii, sim.)'; Arm. hōran 'pecus (a bestiis tuendum)' [cf. Scr. pātram].
  • pons (stirps /pont-/); Gr. πόντος 'mare, pontus', πάτος 'callis, semita'; Sct. panthās 'via', páthin 'via, cursus'; Goth. finþan 'reperire'; Arm. hun 'ripa'.
  • Gr. πῦρ 'ignis'; Goth. fōn 'ignis';[6] Arm. hur 'ignis'. Latina hoc nomine cerere videtur, sed vicinae linguae Italicae comparabilia vocabula praebent: Umbre pir; Osce pur- (repertum in adiectivo derivativo q.e. puriasiai, id est /pūr-iāsi-ai/ (fem. nom. pl.), 'igniariae'; Sanscrita hoc verbo omnino caret.

De parilitatibus systematicis

[recensere | fontem recensere]

Corpus exemplorum bene dispositum saepe dicitur iam per se rem demonstrare. Cum autem methodi comparativae sit phoneticarum parilitatum series ex statu phonologico iudicare, primum circumscribendae sunt ipsae inter se respondentium phonematum series. Itaque expedit eas quae comparandae sunt formas ita aliam sub alia scribi, ut efficiatur tabula, qua parilitates phoneticae columnatim adpareant.

  Latina  p   a   t   e   r   p   e   d   em   p   ā   scor   p   o   n   t   em   p   u   r 
  Graeca  p   a   t   e   r   p   o   d   a   p   ō   ma   p   o   n   t   os   p   ū   r 
  Sanscrita    p   i   t   a   r   p   a   d      p   ā   ti   p   a   n   t   hās   p       
  Gothica  f   a   d   a   r   f   o   t   us   f   ō   djan   f   i   n   þ   an   f   ō   n 
  Armenica  h   a   y   r   h   e   t      h   ō   ran   h   u   n         h   u   r 

His et permultis aliis exemplis, quae eandem parilitatis seriem vel columnam rubris litteris notatam iterant, firmatur de cognatione genetica agi.[7] Unaquaeque enim (phoneticarum) parilitatum series {1, 2, 3, ..., n} est copia, cuius (multilinguia) elementa coniunctim velut unius elementi (phonematici) partes agit. Itaque quaeque copia brevitatis causa symbolo arbitrario notari potest, sicut A = {1,2,3,...,n}, ubi A est elementum protolinguae, et {1,2,3,...,n} sunt elementa, per quae A in singula quaque lingua repraesentatur.

Phonologia multilinguis

[recensere | fontem recensere]

Ad cognationem geneticam demonstrandam phonologicus cuiusque columnae (vel parilitatum seriei) status diiudicandus est, utrum phonema an allophonum sit. Columnae his exemplis adhuc statutae ceteroquin phonematis statum obtinere videntur, exceptis fortasse duabus, in quibus Latina, Graeca, Sanscrita inter se congruunt, cum in Gothico sermone /d/ et /þ/ inter se varient. Conferamus nomen 'patris' cum nomine 'fratris' ac nominemus columnam primam A et secundam B:

 A   B 
  Latina  pa   t   er   frā   t   er 
  Graeca  pa   t   ḗr   phrā́    t   ēr 
  Sanscrita    pi   t   ā́   bhrā́   t   ā 
  Gothica  fa   d   ar   brō   þ   ar 
  Armenica  ha   yr   elba   yr 

A et B hoc inter se differunt, quod illa accentui antecedit, haec autem syllabam accentuatam sequitur. Ergo, ubi A non B, et ubi B non A; id est, A et B sunt elementa completiva vel allophona unius et eiusdem phonematis.[8] Hanc rem primus Karl Verner explanavit.[9] Praedicitur enim lege Grimm, ut 'pater' Gothice *faþar fuerit, sed consonantes mutae ante accentum positae lege Verner excipiuntur. Itaque Gothice and 'ibi', Graece ἀντί 'ante'; Goth. sind 'sunt', Gr. (Dorice) ἐντί 'sunt'; Goth. sandjan 'mittere', verbum causativum (< Protogermanice *sandjanan), cf. Goth. sinþs 'itio; tempus'.

Pars restitutoria: Grammatica comparativa

[recensere | fontem recensere]

Ad cognationem geneticam demonstrandam, si rationem respiciamus, phonologicum cuiusque parilitatum seriei statum columnatim, utrum phonema an allophonum sit, describere satis est. Quo facto, cognatio genetica ex cuiusque columnae elementorum inter se similitudine legi potest, cum mutationes et separationes linguarum cognatarum ex elementorum inter se differentiis appareant. His constitutis rebus, tamquam fenestram aperuimus ad pertractandas mutationes phoneticas. Quae tractationes grammatica comparativa continentur. Una ex parte, de radicibus, stirpibus, phonematibus protolinguae restituendis agitur; altera ex parte, conscribendae sunt ratiocinandi regulae, quibus haec elementa primigenia in singulas linguas cognatas deducantur. Huius modi regulae "leges phoneticae" appellari solent. Quae appellatio (sc. Lautgesetz), apud Neogrammaticos usu recepta, ea est quae facile in errorem inducat. Non enim hic de locutorum indole agitur nec de sonorum proprietatibus, quae naturali cuidam necessitati pareant, sed potius de formalibus ratiocinandi regulis agi videtur, quibus ex elementis primigeniis concludi possit, quam in formam quodque elementum in quaque lingua singulari mutatum sit.

De protophonematibus restituendis

[recensere | fontem recensere]

Breviter, grammatica comparativa est tamquam machina quaedam rationalis ex elementis protolinguae et regulis ratiocinandi composita. Phonemata et morphemata in protolingua posita per inductionem coniecta sunt. Usus autem grammaticae comparativae in ratiocinativa consistit deductione, qua restitutionum firmitas et fertilitas probantur. Iam dudum demonstratum est Latinam, Graecam, Sanscritam, Gothicam, Armenicam inter se cognatas esse linguas ad familiam Indoeuropaeam pertinentes. Quae cum ita sint, propositum hic est, non ut cognationem harum linguarum demonstremus – iam enim factum est – sed ut, qua ratione hoc factum sit, explicemus.

Inspiciamus vocabula 'patrem', 'matrem', 'fratrem' significantia, quae, nisi laryngalibus utimur, *pətḗr, *mā́tēr, *bhrā́tēr linguae protoindoeuropaeae restitui possunt. His nominibus primigeniis – quae, quoniam coniecturalia sunt, asterisco (*) praefiguntur – restituendis hae res maxime observatae sunt:

  1. quaeque parilitatum series columna circumscripta ex cognatarum linguarum phonematibus constat;
  2. phonema ex parilitatum serie electum columnae cuique praeficitur;
  3. quod phonema subpositicium primigenii phonematis vel protophonematis vices servat;
  4. radices, stirpes, vocabula primigenia sunt protophonematum catenae aliquid significantes.

Hae res tabula clathrata ita exponi possunt:

  PIE  *p      *t   *ḗ   *r   *m   *ā́   *t   *ē   *r   *bh   *r   *ā́   *t   *ē   *r 
  Latina  p   a   t   e   r   m   ā   t   e   r   f   r   ā   t   e   r 
  Graeca  p   a   t   ḗ   r   m   ā́   t   ē   r   ph   r   ā́   t   ē   r 
  Sanscrita    p   i   t   ā́   m   ā́   t   ā   bh   r   ā́   t   ā 
  Gothica  f   a   d   a   r   þ   b   r   ō   þ   a   r 

Nexus interni

  1. Anglice phonetic correspondence; Francogallice correspondance phonétique; Russice фонетическое oтображение; Theodisce Lautkorrespondenz.
  2. Ratiocinationem inductivam Cicero his verbis describit: "Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio" (Cicero, Topica 42).
  3. Gulielmus Jones: "Third Anniversary Discourse" in Asiatick Researches vol. 3 (1788) pp. 415-431.
  4. Franz Bopp: Über das Konjugationssystem der Sanskritsprache in Vergleichung mit jenem der griechischen, lateinischen, persischen und germanischen Sprache, 1816; Rasmus Rask: Undersøgelse over det gamle nordiske eller islandske sprogs oprindelse, 1817.)
  5. Familienähnlichkeit, family resemblance (Wittgenstein).
  6. Cf. Germ. sup. ant. fiur; praeter Gothicam etiam nomini Prussico panno 'ignis' /n/ est.
  7. Ergo, in Sanscrita, si cognatum nomen 'ignis' exstet, praedicitur, ut /p/ phonemate incipiat.
  8. Haec ratio a linguistis "distributio complementaria" appellatur.
  9. Verner (1876).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Verner, Karl. 1876 Eine ausnahme der ersten Lautverschiebung. Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung 23: 97–130.