iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Messias
Messias - Vicipaedia Jump to content

Messias

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Samuel propheta Davidem unguit. Dura Europos Syriae saeculo tertio a.C.n..
Mirza Ghulam Ahmad, conditor motus Ahmadiyya in Islam, ab Ahmadis messias ultimorum dierum habitus.

Messias (Hebraice מָׁשִיַח Mašíaḥ vel Māšîªḥ ; Aramaice משיחא Məšîḥā ; Arabice المسيح al-Masīḥ), verbatim unctus, est aliquis oleo sancto unctus, praecipue aliquis ad munus fungiendum electus; ergo, messias significat 'electus', saepissime e numine divino ortus.

In religione Iudaica

[recensere | fontem recensere]

Iudaei plerumque credunt messiam esse regem et pontificem annuntiatum vel annuntiaturum ab eorum deo. Isaias propheta dixit: "Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel" (http://www.sacred-texts.com/bib/vul/isa007.htm#014[ Isaias 7:14]). Aliqui (inter quos Christiani) hoc pro prophetia sumunt; plures tamen Iudaei academicique hodierni discrepant, locum de Ezechia rege interpretantes.

In Christianitate

[recensere | fontem recensere]

Christiani plerumque credunt messiam esse Iesum Christum.

In religione Islamica

[recensere | fontem recensere]

Quran adfirmat Iseum (sc. Iesum) esse messiam.

In secta Nationis Islamicae

[recensere | fontem recensere]

Natio Islamica credit Magistrum W. D. Fard Muhammad, sectae conditorem, esse Christianitatis messiam et Islamicum Mahdi. Elijah Muhammad, unus ex eius discipulis, docuit eum esse deum ipsum.

In motu Rastafariano

[recensere | fontem recensere]

Rastafariani credunt Haile Selassie, imperatorem Aethiopiae, esse messiam.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Kaplan, Aryeh. 2004. From Messiah to Christ. Novi Eboraci: Orthodox Union.
  • Klausner, Joseph. 1956. The Messianic Idea in Israel from Its Beginning to the Completion of the Mishnah. Londinii: George Allen & Unwin.
  • Neusner, Jacob, William S. Green, et Ernst Frerichs. 1987. Judaisms and their Messiahs at the Turn of the Christian Era. Cantabrigiae: Cambridge University Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus Iudaici

[recensere | fontem recensere]

Nexus Christiani

[recensere | fontem recensere]

Nexus Islamici

[recensere | fontem recensere]

Nexus Ahmadiyyai

[recensere | fontem recensere]