Lucius Dalla
Obitus: 1 Martii 2012; Montreux
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Lucio Dalla
Memoria
Lucius Dalla (Bononiae natus die 4 Martii 1943; repente mortuus infarctu cordis in urbe Helvetica Montreux die 1 Martii 2012) fuit illustris cantor Italicus, qui saepe cantica sibi voce canenda composuit, sed etiam quibusdam musicis instrumentis (exempli gratia saxophono) canere valebat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Iam patruus eius, Ariodantes Dalla, notus cantor erat. Iuvenis Lucius cum musicae iazensis gregibus (Rheno Dixieland Band, The Flippers) cecinit. Cantoris cursum honorum anno 1964 incepit. Primorum carminum verba etiam a poeta Roberto Roversi scripta sunt, sed postea carmina ipse Lucius Dalla composuit.
Dalla repente infarctu cordis in Helvetiae urbe Montreux die 1 Martii 2012 obiit; inter exsequias eius die 4 Martii 2012 habitas amasius eius, Marcus Alemanno, pulcherrima verba dixit quae omnium audientium animos moverunt. Multi tamen acri iudicio percensuerunt se Dalla et Alemanno numquam manifeste homophylophilos confessos esse.
Opera
[recensere | fontem recensere]Inter praeclara carmina eius, nonnulla sunt quae urbi eius natali Bononiae atque hominibus pauperibus dicata sint:
- 4 marzo 1943 (1971)
- Piazza Grande (1972)
- Com'è Profondo Il Mare (1977)
- Anna e Marco (1979)
- L'anno che verrà (1979)
- carminum collectio Banana Republic una cum Francisco de Gregori facta
- Futura (1980)
- Caruso, canticum clarissimo tenori Henrico Caruso dicatum, quod toto terrarum orbe celeberrimum factum est (1986)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium Dalla spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Lucii Dalla pagina interretialis
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |