Linguae Italicae
Linguae Italicae | ||
---|---|---|
Situs: | Italia antiqua et Imperium Romanum (sed vide et linguarum Romanicarum distributionem) | |
Status: | grex linguarum Indoeuropaearum | |
Divisiones: | ||
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Linguae Italicae sunt subfamilia vel divisio familiae linguarum Indoeuropaearum. Linguas Romanicas e Latina deductas (Italicam, Hispanicam, Lusitanam, Francogallicam, Dacoromanicam, etc.), et nonnullas exstinctas Paeninsulae Italicae linguas comprehendit, Umbrica, Osca, Falisca, et Latina ipsa inclusis.
Obtinent variae verbi Italici definitiones. Hic commentarius classificatione in Tabula Glottologorum usitata utitur (vide "Nexus externos" infra): Italica subgregem Latinum (Latinam et linguas Romanicas) et linguas Italicas antiquas (Faliscam, Osco-Umbricam, et tria linguas Italicas non digestas, Aequicam, Vestinam et Sicula), sic comprehendit. Lingua autem Venetica, lingua regionis Venetiarum, habetur Indoeuropaea non digesta, contra eius vim in hodierna regionis lingua Italica.
Mutationes phoneticae
[recensere | fontem recensere]Aliquae ordinariae ex parte mutationes phoneticae a Protoindoeuropaea ad Protoitalicam:
- Palatovelares cum velaribus simplicibus miscuerunt:
- kʲ → k
- ɡʲʱ → ɡʱ
- ɡʲ → ɡ
- Labiovelares vocati rotunditatem amiserunt vel lenitionem fecerunt:
- ɡʱʷ → ɡʱ
- ɡʷ → ɡ vel w
- Aspirationes vocatae primum sine voce factae sunt, tum fricativizaverunt:
- bʱ → pʰ → ɸ → f
- dʱ → tʰ → θ
- ɡʱ → kʰ → x
- Adsimillatio:
- s → θ ante r; alibi non mutata
- p → kʷ ante kʷ in syllaba sequenti (e.g. quinque, ex PIE penkʷe); alibi non mutata
- Sonorantes et reliqui soni "stop" (m n l r w b d ɡ p t k kʷ) non mutata
Mutationes per evolutionem singularum linguarum Italicarum amplius acciderunt; in Latina, exempli gratia, /f, θ/ → /b, d/ inter vocales, et /θ/ → /f/ verbo ineunte.
Rami
[recensere | fontem recensere]Familia Italica duos ramos notos et duas linguas non digestas habet:
- Latino-Faliscae:
- Lingua Falisca, in regione circa Falerios Veteres (hodiernam Civita Castellana) ad Romae septentriones adhibita, et fortasse in Sardinia
- Latina, in Italia medio-occidentali adhibita. Imperium Romanum eam propagavit per paeninsulam et ultra.
- Linguae Romanicae, progenies Latinae
- Linguae Oscoumbricae seu lingua Sabellica, continentes:
- Lingua Osca, in medio-meridionali Paeninsulae Italicae regione adhibita
- Grex Umbricus:
- Lingua Umbrica, medio-septentrionali Paeninsulae Italicae regione adhibita
- Lingua Volsca
- Marsica, lingua Marsorum
- Picena Meridionalis, in medio-orientalis Paeninsulae Italicae regione adhibita
- Sabina, in Latio et medio Appennino
- Aequica, lingua a tribu Aequis adhibita, paululum ad orientem Romae
- Vestina, lingua a tribu Vestinis in septentrio-oriente Paeninsulae Italicae regione adhibita, sed origine incerto
- Sicula, lingua a tribu Siculi in Sicilia.
Venetica, ab inscriptionibus (sententiis plenae inclusis) patefacta, arte conecta est cum linguis Italicis, et aliquando Italica iam classificatur.
Litteris primum attestantur linguae Italicae in inscriptionibus Umbrianis et Faliscanis ex saeculo septimo a.C.n., quarum abecedaria de Abecedario Italico Vetere deducuntur, ipso de abecedario Graeco deducto. Linguae Italicae vim minorem ex Etruscana ostendunt, atque amplius ex linguis Graecis antiquis.
Dicione Reipublicae Romanae omnem trans Paeninsulam Italicam propagata, Latina per linguas Italicas regnare coepit, quae homines fortasse saeculo primo p.C.n. non iam usi sunt. Ex Latina Vulgari emerserunt Linguae Romanicae.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Pulgram, Ernst. 1958. Tongues of Italy: Prehistory and History. Cantabrigiae: Harvard University Press.
- Rix, Helmut. 2003. "Ausgliederung und Aufgliederung der italischen Sprachen." In Languages in Prehistoric Europe, ed. Alfred Bammesburger et Theo Vennemann, pp. 147–172. Indogermanische Bibliothek, 3. Heidelberg: Winter. ISBN 3-8253-1449-9.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Arbor Italica" (html). Linguist List, Eastern Michigan University. 2009
- "Glossarium Terminorum Indoeuropaeorum Linguisticorum". Institut für deutsche Sprache und Linguistik. 2009
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini, Novi Eboraci: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-016294-6.
- Palmer, L. R. 1954. The Latin Language. Londini: Faber & Faber. Iterum a Prelo Universitatis Oclahomae divulgatus, 1988. ISBN 0-8061-2136-X.