Lingua terrae
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Lingua (discretiva).
Lingua terrae[1], vel brevius lingua[2], est terrae pars harenosa, tenuis et perlonga, inter mare et sinum (lacunam vel limenem) sita. Thiniis saepe operta est. Lingua terrae ut paeninsula vel promunturium longitudinis incredibilis describi potest vel etiam ut isthmus imperfectus (nam fretum per eum vel ad finem eius tamen exsistit).
Linguae terrae nonnullae
[recensere | fontem recensere]- Lingua terrae Curonica (vel Isthmus Curlandiae), in Lithuania et Russia
- Lingua terrae Vistulensis, in Polonia et Russia
- Lingua terrae Arabatensis, in Crimaea
- Lingua terrae La Manga (Hispania)
- Lingua terrae Ferret (Francogallia)
- Versura Rossica inter sinum Petschoricum et mare Barentsii.
etc.
Linguae terrae a terra continente seiunctae
[recensere | fontem recensere]Interdum lingua terrae in mare eminens freto a litore principali seiuncta est (ut Dromos Achilleos vel Cephalonesos); tales linguae insulae nec paeninsulae sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Куршская коса, Куринская коса etc. Cf.: Ovid. Met. XIII 724, de Sicilia: tribus haec excurrit in aequora linguis.
- ↑ V. tabulam Ioannis Islen'ev, ubi quattuor linguae in litore maris Asoviensis designatae sunt (lingua Fedotowa etc.).
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: • Большая российская энциклопедия |