Heraclius
Obitus: 11 Februarii 641; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Coniunx: Fabia Eudokia, Martina
Proles: Eudoxia Epiphania, Constantinus III, John Athalarichos, Konstantinos Heteros, unknown value, Theodosius, Heraclius II Heraclonas, David, Martinus, Augoustina, unknown value, Martinha, unknown value
Familia: domus Heraclii
Heraclius I, Graece Φλάβιος Ἡράκλειος, fuit Imperator Romanus Orientalis a die 5 Octobris 610 usque ad mortem die 11 Februarii 641.
Familia et vita privata
[recensere | fontem recensere]Heraclius origine fuit Armenus. Pater eius Heraclius senior erat dux militaris sub Mauricio imperatore. Anno 585 et sequentibus annis feliciter magister militum contra Persas pugnabat. An Mauricio aut Phoca imperatore pater exarchus Africae factus esset, ignoramus. Mater Heraclii fuit Epiphania. Frater autem Heraclii senioris fuit Gregorius, cuius filius Nicetas nominatus erat. Heraclius iunior autem primo Eudociam duxit, ex qua Epiphaniam et Constantinum III filios habuit, postea, Eudocia mortua, Martinam sororis Mariae filiam, quae ei Heraclium II Heraclonam filias filiosque quattuor peperit.
Seditio contra Phocam et bellum civile
[recensere | fontem recensere]Postquam Phocas I imperium suscepit, multi homines ab eo vexati et necati sunt. Itaque Heraclius senior saepe rogabatur, ut tyranni imperium finiret. Itaque anno 608 frumentum non iam Constantinopolim misit, magnas copias paravit et anno 609 copias Niceta duce in Aegyptum, classem sub Heraclio iuniore Thessalonicam misit. Ibi ad annum 610 milites plures coegit, ut Constantinopolim expugnaret. 3 Octobris eius anni ad urbem advenit.[1] Interim Nicetas acerrimis pugnis Alexandriam expugnavit et in Syriam processit. Tandem 5 Octobris 610 Heraclius urbem intravit, Phocam maximis cruciatibus necare iussit, imperator coronatus est.
Imperium
[recensere | fontem recensere]Eodem die, quo coronatus, Fabiam, qui postea Eudocia nominabatur, in matrimonium duxit. Sed imperator novus maximos labores perficere debuit. Nam eo regnante Persae Avari Slavi Bulgari et postea Arabes imperium ad exitium paene duxerunt. Itaque omnia, quae Heraclius fecit, ad bellum gerendum spectabant.
Aerarium
[recensere | fontem recensere]Aerarium post regnum Phocae nihil pecuniae habuit. Itaque maioribus vectigalibus poenis pecuniariis mutationibus obligatoriis auri magnam quantitatem collegit. Praeterea ipse et ecclesia pecuniam pro bello contra Persas paganos dederunt.
Disputationes rerum religiosarum
[recensere | fontem recensere]Heraclius iurgium episcoporum de natura Christi finire voluit, cum inter sectores Orthodoxiae, quae Deum et Christum diversas naturas habere adfirmabant et Monophysitium, qui dicebant Deo et Christo esse una natura, egit. Doctrinam "Monotheletismi" invenit: Christo et Deo esse diversae naturae, sed una voluntas. Quod autem papa Ioannes IV anno 640 verum esse negavit.
Bella
[recensere | fontem recensere]In Hispania
[recensere | fontem recensere]Heraclio Imperatore, provincia Spaniae amissa est a Romanis, quae Swinthila rex Visigothorum ultima castra Romanorum cepit anno 622. Romani nullum auxilium ad Hispaniam miserunt. Sicut dixit Isidorus Hispalensis:
- Postquam vero apicem fastigii regalis conscendit, urbes residuas quas in Hispaniis Romana manus agebat. [...] Totius Hispaniae infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro principum est collatum.
Contra Avaros
[recensere | fontem recensere]Anno 619 cum rege Avarum de pace agebat, sed frustra, nam Avari imperatorem capere in animo habebant. Anno 622 Constantinopolim frustra aggressi sunt. Postea una cum Persis contra Romanos bellum gesserunt.
Contra Persas
[recensere | fontem recensere]Rex Persarum anno 611 Antiochiam, 613 Damascum, 614 Hierosolymam expugnavit, ubi caedem maximam inter Christianos fecit. Veram Crucem Ctesiphontem transferre iussit. Anno 617 Aegyptus a Persis occupatus est. Heraclius, qui primis annis imperii sui aliis rebus occupatus erat, 5 Aprilis 622 classem in Asiam duxit et ad Issum castra collocavit. Autumno ineunte in Cappadociam profectus exercitum Persidium exstirpavit. Anno 623 navibus Trapezuntum venit, per Armeniam in regnum Persidium iter fecit. Rex Persarum Chosroes II autem fugit, Heraclius eum ad Ctesiphontem persecutus est. Tunc in Albaniam ad mare Caspium sitam profectus est, ubi hiemabat. Annis 624 et 625 vario eventu contra Persas pugnavit, cum ei nuntiatum esset regem magno exercitu Constantinopolim aggredivisse. Persides cum Avaris 29 Iunii 626 oppugnationem Constantinopolis coeperunt, sed die 7 Augusti victi sunt. Anno 627 Heraclius denuo in Persiam profectus 12 Decembris ad Ctesiphontem Persides vicit, urbem expugnavit, palatium regis flammis delevit. Rex ipse 628 seditione Persarum captus et postea necatus est. Persae tunc cum Romanis pacem fecerunt. Heraclius autem 14 Septembris 628 de Persidibus triumphavit.
Contra Arabes
[recensere | fontem recensere]Gaudium de victoria breve est, nam 633 Arabes Abu Bakr et Omaro ducibus nunc et contra Persas et contra Romanos bellum gerunt. Tum anno 636, proelio apud Gabatham gesto, Damascum, Februarii 638 Hierosolymam, 639 totam Syriam occupaverunt. Ita labores omnes Heraclii ad restituendum imperium orientale frustra fuerunt.[2]
Mors
[recensere | fontem recensere]Postquam Constantinopolim reversus est, de seditione nepotis Theodori et filii Athalarici audivit. Rumoribus statim creditis, ambos mutilare et in exilium mitti iussit. Tum de successione putavit. Nam filius maior Constantinus III ex Eudoxia et heres Constantinus morbo afficiebatur. Itaque Februarii 641 Heraclonam, ex Martina natum, imperatorem nominavit. 11 Februarii mortuus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Antecessores: Imp. Caesar Fl. Phocas Augustus (sine collega anno 603) |
Consul 608 cum Heraclio seniore |
Successores: Imp. Caesar Fl. Heraclius Augustus II (sine collega anno 611) |
Antecessores: Heraclius senior et Heraclius iunior ( anno 611) |
Consul 611 sine collega |
Successores: Imp. Caesar Fl. Constantinus Augustus (sine collega anno 642) |