Gubernium Toboliense
Civitas: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Russian State
Locus: 58°11′43″N 68°15′29″E
Fines
Territoria finitima: Gubernium Permiense
Forma
Vita
Tabula aut despectus
Gubernium Toboliense[1] (Russice Тобольская губерния, tr. Tobol'skaja gubernija) erat pars administrativa Russiae (Imperii Russici, Rei Publicae Russicae et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae), in Siberia Occidentali sita, quae annis ab 1796 ad 1919 exsistebat (praedecessores enim habens gubernium Siberiense, anno 1708 creatum et interdum gubernium Toboliense nominabatur, atque praefecturam Toboliensem, anno 1782 formantem). Metropolis gubernii Tobolium erat.
Anno 1897 haec gubernia a 2 012 536 hominibus incolebatur. Area gubernii fuit 1 385 000 km² anno 1914, quo tempore ab occidente gubernia Archangelopolitanum, Vologdense, Permiense et Orenburgense, ab oriente gubernia Ieniseense Tomenseque, a meridie autem regionem Akmolinskensem contingebat. A septentrione enim Oceano Arctico alluebatur.
Beresova, Ischimus, Mangasea Nova, Surgutum, Tara, Tobolium, Tumenum, Tumulus, Turinium capita circulorum gubernii Toboliensis fuerunt.
Inter homines notos in gubernio Toboliensi natos sunt Alexander Aljab'ev, Petrus Eršov, Demetrius Mendeleev, Basilius Perov, Gregorius Rasputin etc.
Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Toboliense spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 58°11′43″N 68°15′29″E • Большая российская энциклопедия |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |