Gerardus Ludovicus Müller
Patria: Germania
Nomen nativum: Gerhard Ludwig Müller
Insignia heraldica
Gerardus Ludovicus Müller Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
praefectus Congregationis pro Doctrina Fidei | |
Natus | 31 Decembris 1947 |
presbyter ordinatus | 11 Februarii 1978 |
episcopus nominatus | 1 Octobris 2002 |
episcopus consacratus | 24 Novembris 2002 |
Cardinalis promulgatus | 22 Februarii 2014 |
a papa | Francisco |
Gerardus Ludovicus Müller (natus Fontaneti apud Moguntiacum die 31 Decembris 1947) est clericus Germanicus qui fuit Ratisbonae episcopus (dioecesis Ratisbonensis). Quem Papa Benedictus XVI mense Iulio anni 2012 praefectum Congregationis pro Doctrina Fidei et Pontificiae Commissionis 'Ecclesia Dei' novum praesidem nominavit, "ad quem dialogus cum Fraternitate Sacerdotali Pii X instituendus spectaret.[1] Papa Franciscus Müller die 22 Februarii 2014 cardinalem creavit.
Exeunte mense Iunio 2017, fama pervulgatum est papam Franciscum munus eius non esse prolongaturum. De causis discordia ad mores fidelium pertinens manifesta nuntiatur, e. g. quomodo Christianos et Christianas, qui post divortium matrimonium aliud petiverunt, tractare oporteat. Gravior autem esse videtur dissensio, utrum fidelibus errantibus pastorali quadam cura et indulgentia an severitate dogmatibus nisa occurrendum sit. Ita factum est, ut die 2 Iunii 2017 officium cardinalis Müller finitum esset, successore Aloisio Ladaria.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Confer Kath.net de commissione 'Ecclesia Dei.'
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Andrea Tornielli, "Il Papa non rinnova l'incarico al cardinale Müller" in La Stampa: Vatican Insider (1 Iulii 2017)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerardum Ludovicum Müller spectant. |
- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)