iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://la.wikipedia.org/wiki/Cantata
Cantata - Vicipaedia Jump to content

Cantata

E Vicipaedia

Cantata (ex cantando) est compositio vocalis instrumentis comitantibus, usitate in compluribus motibus ordinata, saepe cum choro. Significatio vocabuli per tempus commutata est, a madrigali simplicis vocis singularis saeculi septimi decimi ineuntis canto, ad cantatam conclavem (Italiane cantata da camera) et cantatam ecclesiasticam (cantata da chiesa) multarum vocum eiusdem saeculi exeuntis, atque iterum a gravibus generibus scaenicis saeculi duodevicensimi (inter quas circa ducentae Ioannis Sebastiani Bach cantatae sacrae et profanae) ad cantatas plerumque sacras saeculi undevicensimi, efficienter genus brevis oratorii.[1] Nonnullae cantatae ad eventus praecipuos, sicut cantatae Nativitatis, compositae sunt.

Vocabulum simul cum vocibus opera et oratorium saeculo septimo decimo ineunte ortum est, antequam paene omnis musica Europaea "culturata" fuit vocalis.

Formula:Listen

  1. Michael Kennedy, "Cantata," The Oxford Dictionary of Music, ed. 2a, retractata (Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press, 2006), ISBN 0-19-861459-4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Timms, Colin, Nigel Fortune, Malcolm Boyd, Friedhelm Krummacher, David Tunley, James R. Goodall, et Juan José Carreras. 2001. "Cantata." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a, a Stanley Sadie et John Tyrrell edita. Londinii: Macmillan Publishers.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad cantatam spectant.
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!