Boris III (rex Bulgariae)
Boris III seu Boris Clemens Robertus Maria Pius Lodovicus Stanislaus Xaverius (natus die 30 Ianuarii 1894 Serdicae, mortuus die 28 Augusti 1943 eodem loco) ab anno 1918 usque ad mortem rex Bulgariae fuit.
Iuventus et eruditio
[recensere | fontem recensere]Postquam in palatio eruditus est, scholam militarem frequentabat et bellis Balcanicis interfuit, quibus patria victa est. Etiam dux militum primo bello mundano interfuit.
Regnum
[recensere | fontem recensere]Pater eius Ferdinandus I die 3 Octobris 1918 a regno se abdicavit, postquam Bulgaria primo bello mundano victa est. Factiones Sinistrae tum Rem Publicam condendam esse flagitaverunt. Praeterea civitates finitimae hostiles partes Bulgariae annectere in animo habuerunt. Anno 1925 etiam breve bellum cum Graecia coepta est. Anno 1919 Alexander Stambolijski dux agricolarum Primus minister electus est, qui paulatim omnem civitatem sub dicionem subigere conabatur. Itaque milites Boride adnuente die 9 Iunii 1923 seditione Stambolijski deposuerunt. Anno 1934 Cimonen Georgiev sodalem Factionis Zveno novum praesidem ministrorum nominavit, qui alias factiones atque parlamentum dissolvi iussit. 1938 autem iterum parlamentum electum est. Inter secundum bellum mundanum Bulgaria initio neutri parti favebat, sed mox, postquam die 7 Septembris 1940 Scythia Minor Adolpho Hitler adiuvante a Romania recipere potuit, die 1 Martii 1941 as Foedus Trium Imperiorum inter Germaniam, Italiam atque Iaponiam accessit. Sed non prius quam die 13 Decembris 1941 Boris adduci potuit, ut CFA et Regno Unito bellum indiceret. Sed Boris III rex Bellum contra Unionem Sovieticam declarare nullo modo voluit. Die 28 Augusti 1943 inopinate mortuus est. Fuerunt, qui dicerent regem veneno a Germanis affectum esse. Successor eius filius parvus Simeon II factus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Boridem II spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |