Asterales
Appearance
Subdivisiones: Familiae
*Alseuosmiaceae
- Argophyllaceae
- Asteraceae
- Calyceraceae
- Campanulaceae (Lobeliaceis comprehensis)
- Goodeniaceae (Brunoniaceis comprehensis)
- Menyanthaceae
- Pentaphragmaceae
- Phellinaceae
- Rousseaceae (Carpodetaceis comprehensis)
- Stylidiaceae (vel Donatiaceae)
Asterales sunt dicotyledonum florentium plantarum ordo, qui insigniter Asteraceas et familias cognatas comprehendit. Qui ordo cosmopolitus plerumque plantarum herbacearum species paucasque arbores (praecipue plantae generis Lobeliae) et frutices comprehendit.
Asterales, organismi ex uno communi auctore progressi, morphologicas et moleculares proprietates inter se communicant. Ad quam synapomorphiam pertinent
- oligosaccharidei inulini, moleculae alimenta coacervantis, in planta praesentia;
- singularis staminum morphologia: stamina enim plerumque circa gynoecium inveniuntur vel confertim aggregata vel in tubum coalita (quod esse videtur adaptatio secundariae coniuncta pollinationi, quae in familiis huius ordinis communis est).
Momentum oeconomicum
[recensere | fontem recensere]Asteraceae nonnullas species ad cibum cultas comprehendunt, inter quas sunt Cichorium, Helianthus annuus, et Lactuca sativa. Adsunt etiam in familia multa condimenta et herbae medicinales. In horticultura magni momenti sunt Asteraceae (praecipue genus Chrysanthemum) et Campanulaceae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bremer, K., et M. H. G. Gustafsson. 1997. East Gondwana ancestry of the sunflower alliance of families. Proceedings of the National Academy of Sciences U.S.A. 94: 9188–9190. Abstractum,Omnia verba (HTML), Omnia verba (PDF)
- Judd, W. S., C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue. 2002. Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Ed. 2a. pp. 476–486 (Asterales). Sinauer Associates, Sunderland, Massachusetts. ISBN 0878934030.
- Lindley, John. 1833. Nixus Plantarum, 20. Londinii.
- Smissen, R. D. 2002. Asterales (Sunflower). In Nature Encyclopedia of Life Sciences. Londinii: Nature Publishing Group. December. DOI, Situm ELS.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Asterales spectant. |
Vide "Asterales" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |