iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: https://de.wikisource.org/wiki/la:Chronicon_Novaliciense
Chronicon Novaliciense - Wikisource Jump to content

Chronicon Novaliciense

Unchecked
E Wikisource

Chronicon Novaliciense

Incipiunt capitula libri tertii.

I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV - XV - XVI - XVII - XVIII - XIX - XX - XXI - XXII - XXIII - XXIV - XXV - XXVI - XXVII - XXVIII - XXIX - XXX - XXXI - XXXII - XXXIII


Incipit liber tertius.

Fuit igitur circa haec tempora apud regnum Francorum vir quidam inclitus nomine Magafredus, qui et ipse Francigena extitit, scilicet tempore Pipini ducis eiusdem prenominate gentis. Hic vero, ut nonnulli tradent, lineam consanguinitatis ab ipsis regibus Francorum priscis traxisse temporibus; fuit etiam dives in opibus hac terrarum fultus ruribus. His quoque diebus Liutprandus rex Langobardorum apud Italiam strenue regnabat, qui tantae longitudinis fertur pedes habuisse, ut ad cubitum humanum metirentur. Horum vero pedum mensura pro consuetudine inter Langobardos tenetur in metiendis arvis usque in presentem diem, ita ut pedes eius in pertica vel fune 12, fiat tabulam. Erat enim pius in pupillis et viduis, miscricors in iudiciis, largus in aelemosinis pauperum, beneficus et rector Dei ecclesiarum. Huius ergo temporibus apud Forovicum erat sanctus Baodelinus, et in episcopio Astensis sanctus preerat Evasius episcopus. Ad hunc vero predictum regem Pipinus suum parvulum filium nomine Karolum direxit, ut ei iuxta more ex capibillis totoderet et fieret ei pater spiritualis. Quod et fecit; nam remisit eum patri suo multis honoratus muneribus. Cumque Pipinus ex hoc mundo migrasset, regnante Karolo filius eius, Sarraceni super eius arvam irruentes devastaband cuncta. Qui Karolus statim per legatos Liutprando mandans, ut cum Langobardis Galliam sibi in adiutorium veniret. Nam coniuncti Franci cum Langobardis et cum excomprovincialibus, Sarraceni ab ipsa terra ignominiose eiecerunt. Non multo ergo post tempore gloriosus rex Liutprandus defungitur, et in loco eius Desiderius rex exaltatur. Huic ergo fuit uxor nomine Anza. Ergo de his nobis dicta sufficiant; succincte ad historiam redeamus.

Habuit siquidem idem prenominatus vir inter caeteros filios unum nomine Frodoinum, qui magnae auctoritatis et mirae sanctitatis apud Novaliciense oppido legitur fuisse pater. Siquidem cum esset parvulus puerulus, tradidit eum iamnominatus pater abbati Novaliciensi coenobio, qui et ipse illis diebus maximis fulgebat in mundo virtutibus. Putatur enim tunc pater eiusdem monasterii fuisse sanctae memoriae Asenarius abbas. Fuerat siquidem et ipse Francicus genere, hac nominatissimus inter proceribus Francorum. Dedit ergo pater multa terrarum predia eidem filio suo, quem tradidit monastico ordini erudiendum.

Nutritus vero idem puer hac eruditus in omni scientia litterarum, sive in cunctis in quibus doceri eum oportuerat, factusque iuvenis, coepit semetipsum in nonnullis bonorum operum exercitiis constringi, atque sapientioribus et sanctioribus senioribus ita oboedientiae et subiectione se humiliabat, ut nullus putaretur in monasterio secundus. Sicque crescens de virtute in virtutibus, cotidie pollebat nonnullis bonis operibus. Quis ergo valet lingua facta illius explicare? Ante ergo, ut opinor, tempus deficeret, lingua tabesceret, mens estuaret, etiamsi tocius corporis membra verterentur in linguas, nequirent fari virtutes illius, in quibus se die noctuque exercitans, scilicet in vigilis quibus aliis preveniebat, orationibus peculiariis, maceratione corporis, abstinentia ciborum et potuum, caritate, humilitate, oboedientia pacientia, castitate, mansuetudine, subiectione; et ut ante dixi, dies ante deficerent, quam facta bona operum suorum lingua explicare valeret.

Defunctus itaque est seculo almificus pater Asenarius. Cui successit protinus in abbatia vir valde laudabilis domnus Witgarius episcopus. Qui cum obisset, successit post eum, eius sanctitatem sequens gloriosissimus pastor Frodoinus. In huius quoque abbatis electione postulatum est a Domino, quis ex ipsis omnibus dignus esset tanti honoris excipere. Quibus mox divinitus ostensum est, Frodoinum ad hoc esse dignum. Evenerat igitur illo in loco tali consuetudine antiquis temporibus, ut non aliquis ibi in pastorem eligeretur, defuncto patre, donec cuncti fratres communi consilio unanimesque Dominum per biduanis et triduanis abstinentiae die noctuque supplicarent. Sicque a Deo post hanc flagitationem digni ad laborem hunc inveniebantur; et ideo quia Dei cum voluntate fiebat, semper bono melior subsequebatur. Haec vero non vidi neque in lectione aliqua repperi, sed auditu didici.

Erat preterea in beato Frodoino abbate tanta vigilantia et studia sanctitatis, ut neminem in haec arva abbatum vel episcoporum aut aliquem in studio sanctitatis degentem eius meritis et virtute comparari audeam. Quippe cum nemo hominum eius prudentiae vel sanctitatem nullomondo pleniter possit ennarrari, cum in finem huius opusculi sui mirum de eo quippiam et incredibile forsitan dicturus sum.

Eo igitur tempore, quo fama istius viri sanctissimi per mundi partes micans refulgebat, Dominus omnipotens per visionem Karolo regi Francorum ostendere dignatus est, ut ad Italiam quantocius properaret suae dicioni subiugandam. Qui protinus convocans vicinas gentes, fecit exercitum copiosum cum manu valida Francorum, ad Italiam disposuit ilico cum suis propere venire.

Movens interea idem rex ingentem exercitum suum, pervenitque in montem Geminum, sive ianuam regni Italiae dici potest, in quo olim templum ad honorem cuiusdam Caco deo, scilicet Iovis, ex quadris lapidibus plumbo et ferro valde connexis, mirae pulchritudinis, quondam constructum fuerat. In eo quoque monte duae consurgunt fontes, unus ex uno latere montis, alter ex alio, sicque in convallibus suis descendentes et paulatim crescentes magna efficiuntur flumina. Una vero, cui nomen est Duria, pergens per Italiam semper turbida, paucos ferens pisces, non obmittens suum nomen, donec demergatur in Heridanum maximum fluviorum. Alia namque discurrit per Galliam provinciam, valde pisciferam et claram, usque dum veniatur in Rhodanum fluvium. Cumque de eodem monte Karolus descenderet, invenit in descensu ipsius montis turrem quandam, sub qua carpebatur via, in qua manebat latro cum suis latronibus, nomine Ebrardo; qui multa mala ibi faciens cum suis, non permittebat aliquem inlesum transire, aut depredabantur aut vapulabantur aut interficiebantur; sicque sanguis ibi innoxius nimis effundebatur. Hunc ergo latronem obpugnans Karolus devicit coepit et interfecit, turremque ipsam destruxit. Exinde vero movens exercitum, pervenit ad Novaliciense monasterium, ubi com suis diutissime moratus est.

VIII

[recensere]

Cumque rex cum suis totam vallem Sigusinam occupasset, pervenit ipse, ut supra diximus, ad Novaliciensem famosissimum coenobium; ubi tamdiu stetit, donec omnem sumptum et escam monachorum in cibum consummeretur. Non enim ibi sine causa morabatur. Erat vero illis diebus hoc coenobium valde opulentissimum et rebus ditissimum, et de sanctissimo patre bene fuerat comptum.

Ante ergo adventum Karoli audiens Desiderius rex Langobardorum, quod super se venturus esset, misit ad universos potentes et magnates regni sui; sciscitat ab eis quid facturus esset. Qui respondentes dixerunt, non sibi posse cum modico exercitu occurrere, qui cum valida manu super se veniebat. Sed iube, aiunt, omnes valles et aditos Italiae, per quos de Gallia ad Italiam transiri potest, muro et calce de monte ad montem claudere, et sic per propugnaculis et turribus aditum ipsum prohibere. Qui ita fecit. Nam usque in presentem diem murium fundamenta apparent; quemadmodum faciunt de monte Porcariano usque ad vicum Cabrium, ubi palacium illis diebus ad hoc spectaculum factum fuerat.

Dum autem haec a Desiderio facta fuissent, et Franci nullum transitum alicubi repperiri potuissent, veniebat pars exercitus Francorum per dies singulos, plerumque milleni, aliquando duo milia, obpugnabant et obsidebant Langobardos, super eis propugnaculis obsistentibus. Erat enim regni Desiderio filius nomine Algisus, a iuventute sua fortis viribus. Hic baculum ferreum aequitando solitus erat ferre tempore hostili, et ab ipso fortiter inimicos percutiendo sterni. Cum autem hic iuvenis dies et noctes observaret, et Francos quiescere cerneret, subito super ipsos irruens, percutiebat cum suis a dextris et a sinistris maxima caede eos prosternebat. Cum vero haec per dies singulos agerentur, contigit ioculatorem ex Langobardorum gente ad Karolum venire, et cantiunculam a se compositam de eadem re rotando in conspectu suorum cantare. Erat enim sensum predicte cantiunculae huiusmodi:

Quod dabitur viro premium,
Qui Karolum perduxerit in Italiae regnum,
Per quae quoque itinera
Nulla erit contra se hasta levata,
Neque clypeum repercussum,
Nec aliquod recipientur ex suis dampnum?

Cumque haec dicta ad aures Karoli pervenissent, accersivit illum a se, et cuncta quae quesivit dare illi post victoriam repromisit.

Karolus ergo mandans suos, mox in crastinum paratissimos esse ad iterandum. Ubi sanctissimus pater Frodoinus hoc comperit, protinus illi duos monachos misit, mandans ut in crastinum ante profectionem escam capere dignaretur. Quibus Karolus respondit: Ergo iam plurimi evoluti sunt dies, quibus ego cuncta vestra bona cum meis in cibum consumpsi. At illi perseveranter instabant, ut iussa sancti viri facere dignaretur. Et ille Faciam inquid, quod iubet dominus meus. Illis vero recedentibus, precepit suis tota nocte vigilare, et explorare fores monasterii, ne de qualicumque parte ibi cibum vel potum introduceretur. Sciebat enim, quod nihil cibi vel potus sive aliquid ad edendum in monasterio remansisset. Noverat namque per omnia virum esse sanctum.

Ea vero nocte idem pater beatissimus totam duxit pervigilem, rogavitque Dominum cum lacrimis, qui servis suis in montibus et in desertis locis semper ferculis suis ministrare dignatus est, ut sibi misereri dignaretur, prebens alimenta monachis, et qui in deserti regione quinque milia ex quinque panibus et duobus piscibus saciavit hominum, suis saciare dignaretur hospitibus. Cumque his orationibus et aliis huiusmodi tota nocte perorasset, repperit summo mane tanta copia vini et panis in cellario, quanta aliquando ex labore proprio habere potuit. Erant enim omnia vascula vinaria vino optimo repleta et orreum repletum ipsum. Facta autem die, summens rex cibum cum suis, sciscitat qualiter vel unde illis ipsum advenisset cibum? Cui cum cuncta per ordinem relata fuissent, amirans ergo rex et clamans sanctitatem huius viri, laudans Deum et glorificans abiit.

XIII

[recensere]

Promittens ergo interea rex ante suum egressum ibi multa bona facere, propter ammirationem predicti abbatis et veneratione eiusdem loci coetuque fratrum inibi degentium, quia multi nobiles carne et nobiliores fide scilicet ex Francorum prosapia ibi Deo militabantur. Si quis vero episcopum vel abbatem suo loco desiderasset, de monachis ipsius loci et de discipulis beati Frodoini et de eius doctrina viri requirebantur. De quibus nonnulli mirae et prefectae sanctitatis in eodem loco exercebant.

Igitur tuba convocatus omnis regis exercitus, ipseque rex abbati et omnium fratrum orationibus se commendans, deinde valedicens, precedente iamdicto coepit abire. Qui ioculator reliquens omnia itinera, ducebat regem cum suis per crepidinem cuiusdam montis, in quo usque in hodiernum diem Via Francorum dicitur. Cumque de predicto descendissent monte, devenerunt in planiciem vici, cui nomen erat Gavensis; ibique se adunantes, struebant aciem contra Desiderium. Desiderius vero sperans Karolum ante se ad bellum, Karolus autem a dorsa ipsorum de monte descenso festinabat. At ubi Desiderius talia comperit, ascenso aequo Papiam fugiit. Franci enim diffundentes se huc illucque, capiebant omnia vastantes castella scilicet et vicos. Tunc accendens iamdictus ioculator ad regem, petiit ut sibi promissum daretur, quod ante illi pollicitus fuerat. Tunc ait illi rex: Postula quod vis. Cui ille: Ergo ascendam in unum ex his montium, et tubam fortiter personabo corneam, et quantum longe audiri potuerit, dabis mihi in merito et munere cum viris et feminis. Et rex: Fiat tibi iuxta verba tua. Qui protinus adorans regem abiit, ascendensque in uno monticulo, fecit sicut dixerat. Descendensque illico ibat per viculos et arvam, interrogans quos inveniebat: Audisti, inquid, sonitum tubae? Cui si dixisset: Etiam audivi, dabat illi mox colafum, dicens: Tu, inquid, es meus servus. Ita ergo dedit illi Karolus, quantum sonitum tubae audiri potuit; atque ita dum vixit tenuit, suique filii post eum; qui usque in presentem diem servi ipsi Transcornati vocantur. Karolus denique capiens Taurinensem civitatem atque cunctas urbes et castra universa. Cumque ad Papiam venisset, erat ibi episcopabat; ob cuius meritis prohibitum est Karolo de coelo, ut dum predictus episcopus viveret in corpore, non esset ab eo capta ipsa civitate, nam ita divinitus Karolo revelatum fuerat. Discendente itaque Karolo ab ea, coepit abire per circuitu eiusdem civitatis, capiens urbes universas, scilicet Eporediensem, Vercellis, Novariam, Placentiam, Mediolanum, Parmam, Tertonam, atque eas quae circa mare sunt, cum suis castellis. Deinde non multo post defungitur ille beatus episcopus. Insinuatum est protinus Karolo, quod ille obisset; qui congregans statim universum exercitum, tendit Papiam, circumdat eam atque obsedit. Ibi autem Desiderius rex fugiens manebat cum Algiso filio suo et filia. Erat autem Desiderius valde humilis et bonus. Tradunt vero nonnulli, quod cum hisdem Desiderius cotidie media nocte surrexisset et veniret ad aecclesiam sancti Michaelis vel sancti Syri seu per caeteras alias, aperiebantur statim regiae divinitus ante suo conspectu. Dum ergo Ticinensis civitas diu obsideretur, contigit ut filia Desiderii compositam epistolam ultra Ticini fluvium per balistam Karolo transmisit, dicens, ut si se in coniugium accipere dignaretur, traderet illi continuo civitatem et cunctum thesaurum patris. Ad haec Karolus scripsit talia verba puellae, quae amorem ipsius magis in se incitaretur. Quae statim furando tulit claves portae civitatis, quae erant ad capud lectuli patris; atque mandans per balistam Karolo, ut eadem nocte paratus esset cum suis, cum signum sibi ostenderetur, intraret in civitate. Qui ita fecit. Nam cum Karolus ipsa nocte portae civitatis appropinquans intraret, occurrit illi predicta puella, gaudio ex promissione sublevata; quae statim inter pedes aequorum conculcata atque interfecta est; erat enim nox. Tunc in ipso fremitu aequorum per porta intrantium expergefactus Algisus regis filius, evaginato ense percutiebat omnes Francos intrantes per portam. Cui pater statim interdixit, ne faceret, quia voluntas Dei erat. Videns autem Algisus, quia non poterat tanto exercitui sustinere, fugiens abiit. Karolus vero capiens civitatem, ascendit in palatium, ubi ad eum omnis civitas venit; receptaque sacramenta fidelitatis, abiit. Post modicum denique mandans predictus rex abbati Novaliciensis, scilicet Frodoino, ut ad se veniret; quod et fecit. Nam dedit illi cortem magnam nomine Gabianam, ubi cum apendices suos erant mansas mille, propter reverentiam abbatis, ad ipsum locum Novaliciensem. Dicunt vero nonnulli, quod Karolus rex oculos eruisset Desiderii in Ticinensi civitate, ubi eum cepit.

XVII

[recensere]

XVIII

[recensere]

XXII

[recensere]

XXIII

[recensere]

XXIV

[recensere]

XXVI

[recensere]

XXVII

[recensere]

XXVIII

[recensere]

XXIX

[recensere]

XXXI

[recensere]

XXXII

[recensere]

XXXIII

[recensere]