Tsai Ing-wen
Tsai Ing-wen (litteris Sinicis 蔡英文, pinyin Cài Yīngwén), Taipeiae nata die 31 Augusti 1956, est politica rei publicae Sinarum in insula Formosa constitutae. A die 20 Maii 2016 usque ad diem 20 Maii 2024 praeses illius civitatis merebat.
Tsai Ing-wen alumna est Universitatis Nationalis Taiwanensis, Universitatis Cornellianae et Scholae Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensis. Professor fuit apud scholam iuridicam universitatis Soochow et universitatem nationalem Chengchi.
A die 20 Maii 2000 ad 19 Maii 2004 ministra fuit a rebus continentalibus. Hoc anno sodalis facta est factionis democraticae progressivae; cuius factionis praeses fuit ab anno 2008 usque in 2012 rursusque a die 28 Maii 2014. Prima ministra vicaria meruit a die 25 Ianuarii 2006 usque ad 21 Maii 2007, primo ministro Su Tseng-chang. Praesidium omnis rei publicae bis comitiis petivit, annis 2012 et 2016. Die 16 Ianuarii 2016, comitiis victrix, praeses electa est atque die 15 Martii 2016 Lin Chuan ad munus primi ministri vocavit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Taiwan president resigns as party head after local election losses" in The Guardian (26 Novembris 2022)
- Tom Phillips, "Tsai Ing-wen: former professor on course to be most powerful woman in Chinese-speaking world" in The Guardian (15 Ianuarii 2016)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Tsai Ing-wen": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Chiang Kai-shek 1948 • Li Tsung-jen 1949 • Chiang Kai-shek 1950 • Yen Chia-kan 1975 • Chiang Ching-kuo 1978 • Lee Teng-hui 1988 • Chen Shui-bian 2000 • Ma Ying-jeou 2008 • Tsai Ing-wen 2016 • Lai Ching-te 2024 Capsae cognatae: Primi ministri rei publicae Sinarum • Principes rei publicae popularis Sinarum | |
Shih Chi-yang 1991 • Huang Kun-huei 1991 • Vincentius Siew 1994 • Kao Koong-lian 1995 • Chang King-yuh 1996 • Su Chi 1999 • Tsai Ing-wen 2000 • Iosephus Wu 2004 • Chen Ming-tong 2007 • Lai Shin-yuan 2008 • Wang Yu-chi 2012 • Andreas Hsia 2015 • Catharina Chang 2016 • Lin Cheng-yi 2018 • Chen Ming-tong 2018 Capsae cognatae: Primi ministri rei publicae Sinarum | |
- Mulieres
- Nati 1956
- Homines vivi
- Politici Sinarum
- Incolae Taivaniae
- Alumni Universitatis Nationalis Taiwanensis
- Alumni Universitatis Cornellianae
- Alumni Scholae Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensis
- Professores Scholae Iuridicae Universitatis Soochow
- Professores Universitatis Nationalis Chengchi
- Duces civitatum
- Ministri rerum limitanearum