iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.wikipedia.org/wiki/Tristia
Tristia - Vicipaedia Jump to content

Tristia

E Vicipaedia

Tristia sunt opus poeticum ex quinque libris elegiarum constans, quod Publius Ovidius Naso, poeta Romanus, post annum 8 Roma relegatus composuit. Elegiae, quamquam frigidam poetae in litore Ponti Euxini tristitiam atque adeo miseriam auribus auditorum lectorumque facile accommodant, spem poenae levandae demonstrant.

Liber primus, quem ad Tomin navigans scripsit, uxorem dolentem adloquitur nec non amicoset fideles et falsos. Incipit hisce veris:

Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem:
ei mihi, quod domino non licet ire tuo!

Peregrinationem ad remotissumum imperii marginem describit ...

In libro secundo, qui ex uno solo carmine constat, omnia praecepta orationis iudicialis, sc. ad defendendum dictae, observata esse demonstrari potest.

Libri tertius, quartus, quintus, cum auctor se domum non rediturum sciens senescat, amplius desperant. Naso etiam epitaphium mittit:

Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum
ingenio perii Naso poeta meo;
at tibi qui transis ne sit grave quisquis amasti
dicere "Nasonis molliter ossa cubent."

Ultima parte libri quinti fidelitatem uxoris laudat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hall, John Barrie, ed. 1995. P. Ovidi Nasonis Tristia. Stutgardiae, Lipsiae: Teubner. ISBN 3-8154-1567-5. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Melville, A. D., interpres, 1992. Ovid: Sorrows of an Exile: Tristia. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-814792-9.
  • Owen, S. G., ed. 1915. P. Ovidi Nasonis Tristium libri quinque, Ibis, Ex ponto libri quattuor, Halieutica, Fragmenta. Oxoniae: Clarendon.
  • Rand, Edward Kennard. 1925. Ovid and His Influence. Bostoniae: Marshall Jones Company.
  • Willige, Wilhelm, interpres. 1990. Briefe aus der Verbannung. Monaci: Artemis. ISBN 3-7608-1659-2.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]