Polus arcticus
Polus arcticus, vel axis septentrionalis,[1] est locus in hemisphaerio septentrionali situs, ubi axis ambitus superficiem telluris obit. Cum axe magnetico septentrionali non confundendus est.
De appellationibus
[recensere | fontem recensere]Antiqui hanc rem simpliciter polum,[2] vel per metonymiam axem[3] saepissime appellabant confisi vim et sensum vocabuli ex argumento et contextu sermonis apparere posse. Magni autem usus est polus arcticus,[4] nam iam apud Hyginum[5] invenitur, nec non in tabula geographica poli arctici a Gerardo Mercatore anno 1595 divulgata.[6] Sed cum Ovidius "polo posita est glaciali proxima Serpens"[7] et "micat gelido Parrhasis Ursa polo"[8] dicit, epithetis ornantibus uti videtur, quae significatione repentina ad regionem septentrionalem referuntur.
Apud antiquos vocabulum simplex axis per metonymiam (quia axis polo infigitur) ad 'polum arcticum' referebatur. Apud recentiores autem auctores axis epithetis inlustrantibus augeri solet: axis aquilonaris,[9] axis borealis,[10] axis septentrionalis[11]
Geographica
[recensere | fontem recensere]Polus arcticus situs est in extremis septentrionibus telluris, et quidem contrarius polo australi. Geodeticam latitudinem 90° septentrionalem supra circulum aequinoctialem atque cursum septentrionis veri definit. Ad polum arcticum omnes linaeae longitudinis ad meridiem converguntur. Cum omnes lineae longitudinis ibi convergantur, longitudo eius qualibet aestimatione definiri potest.
Cum polus australis in terra continenti iaceat, arcticus in medio oceano arctico situs est, inter aquas quae glacie marina semper fluitanti paene continenter conteguntur. Itaque statio perennis in axe arctico aedificari non potest (quod secus est in axe australi). Unio Sovietica autem, et deinde Russia, nonnullas stationes fluitantes habitatas aedificaverunt, quae polum transierunt vel eidem appropinquaverunt. Aliquae studia per hosce annos admonuerunt polum arcticum a glacie vacuum certis temporibus ob mutationem climatis arctici intra nonnullos annos aut nonnulla decennia contractum iri.
Altitudinem maris ad polum arcticum Mir, navicula subaquanea Russica, 4 261 metrorum (13 980 pedum) anno 2007 emensa est,[12], USS Nautilus autem 4 087 metrorum (13 410 pedum) anno 1958.[13] Proxima terra Kaffeklubben insula vocatur, quae a Groenlandiae ora septentrionali circa 700 chiliometra distat, quamquam fieri potest, ut pauca vada glareosa mutabilia propius iaceant. Proximus locus perenne habitatus Alert est in Qikiqtaaluk, Canadae regione orientali Nunavutensi situs, qui circa 817 chiliometra ab axe distat.
Definitio
[recensere | fontem recensere]Axis ambitus Telluris, atque ergo locus axis septentrionalis, latissime putabatur fixus (quod ad superficiem Telluris spectat), donec, saeculo duodevicensimo, Leonardus Euler mathematicus praedicavit axem aliquantulum vacillare posse. Circa saeculum vicensimum ineuntem, astronomi parvam variationem latitudinis manifestam observaverunt. Pars huius variationis errori axis trans superficiem telluris tribui potest, trans pauca metra. Hic error habet nonnulla elementa sollemnia et unum elementum inaequabile. Elementum cui est tempus circa 435 dierum idem putatur erroris octo mensium ab Euler praedicati, quod nunc vacillationem Chandleranam appellatur, ex eius inventore. Exacta decussatio axis telluris locique superficiei telluris, quolibet momento temporis, polus praesens appellatur; sed ob vacillationem, hic locus pro definitione axis septentrionalis fixi (aut vicissim axis australis) non potest cum subtilitas magnitudinis paucorum metrorum requiritur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De appellationibus infra.
- ↑ Ov. Trist. 4.3.15.
- ↑ Lucr. 6.720; Cic. Tusc. 1.68; Verg. Georg. 2.271; Ov. Pont. 4.7.2.
- ↑ Thomas Morell & John Carey, An Abridgement of Ainsworth's Dictionary (1829); Christian Helfer: Lexicon Auxiliare. Dritte, sehr verbesserte Auflage (Verlag der Societas Latinas, 1991, p. 398); Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (WSOY, 2001); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Norstedts akademiska förlag, 2009).
- ↑ De astronomica 3.29.1.
- ↑ Vide primam imaginem.
- ↑ Ov. Met. 2.173.
- ↑ Ov. Her. 18.152.
- ↑ Jose Juan del Col: Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín. Bahía Blanca: Instituto Superior Juan XXIII, 2007.
- ↑ Thomas Morell & John Carey, An Abridgement of Ainsworth's Dictionary (1829); cf. Ov. Trist. 4.8.41 "sub axe Boreo".
- ↑ D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Wiley Publishing, 1968), p. 793; John C. Traupman, The Bantam New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Bantam Books, 2007), p. 621.
- ↑ Reuters, 2 Augusti 2007.
- ↑ William Anderson, «Наутилус» у Северного полюса (Воениздат, 1965); Mouton 1963: 202 (34).
- ↑ At the North Pole, 6–7 April 1909: Newfoundland and Labrador Heritage Web, www.heritage.nf.ca; accessus 28 Ianuarii 2014.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Berger, Frank (2007) Frankfurt und der Nordpol: Forscher und Entdecker im ewigen Eis. Imhof.
- Canobbio, Eric (2011) Mondes arctiques, miroirs de la mondialisation. Lutetiae: La Documentation française, coll. "Documentation photographique." ISBN 3303331280804.
- Chazournes, Yves de. 2010. L'Aventure des Pôles. Lutetiae: Éditions Place des Victoires. ISBN 9782809901559.
- Fleming, Fergus. 2004. Neunzig Grad Nord: Der Traum vom Pol. Piper. ISBN 3492242057.
- Frederick, Albert, et Robert E. Peary Cook, et George W. Melville. 2003. Finding the North Pole. The Lyons Press. ISBN 1592280722.
- Fairfield, William. 1885. Paradise Found: A Cradle of the Human Race at the North Pole: A Study of the Prehistoric World. Houghton, Mifflin. ISBN 0665377592.
- Imbert, Bertrand, & Claude Lorius. 1987, 2006. Le grand défi des pôles. Lutetiae: Gallimard. Découvertes Gallimard (nº 15). ISBN 9782070763320.
- Mouton, Martinus Willem (1963) The International Regime of the Polar Regions. Academy of International Law.
- Pal, Christopher. 2002. The Oddest Place on Earth: Rediscovering the North Pole. Writer's Showcase. ISBN 0595214541.
- Schmitz-Eggen, Lars. 2007. Verschollen im Packeis: Die 2. deutsche Nordpolarfahrt 1869/70. Norderstedt: Books on Demand. ISBN 9783833468773.
- Seidler, Christoph. 2009. Arktisches Monopoly. Der Kampf um die Rohstoffe der Polarregion. Monaci: Deutsche Verlags-Anstalt. ISBN 9783421044150.
- Strathmann, Heinz. Auf Mokassins zum Nordpol. Die Geschichte und Hintergründe eines kalten Abenteuers: Fakten zu Nordpol und Nordpol-Entdeckungen. Books on Demand. ISBN 9783831107179.
- Veer, Gerrit de, et Xavier de Castro. 1996. Prisonniers des glaces: les expéditions de Willem Barentsz (1594-1597). Lutetiae: Ed. Unesco. ISBN 9782906462229, OCLC 36638016.
- Vernay, Pierre. 2007. Tragédies polaires. Lutetiae: Arthaud. ISBN 9782700396744, OCLC 182615966.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Polum septentrionalem spectant. |
*Concilium Arcticum www.arctic-council.org
- "Daylight, Darkness and Changing of the Seasons at the North Pole," www.arctic.noaa.gov
- Goudarzi, Sara, ""Meltdown: Ice Cracks at North Pole." Septembri 2006, LiveScience; accessum 29 Ianuarii 2007.
- "The North Pole Was Here: Puzzles and Perils at the Top of the World," www.nytimes.com
- "North Pole Observatory Expedition," apud polardiscovery.whoi.edu
- "North Pole Web Cam" www.arctic.noaa.gov
- "Video of the Nuclear Icebreaker Yamal visiting the North Pole in 2001," www.youtube.com