iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.wikipedia.org/wiki/Illyria
Illyricum - Vicipaedia Jump to content

Illyricum

E Vicipaedia
(Redirectum de Illyria)
Illyricum.
"Insignia viri illustris Praefecti Praetorio per Illyricum" e libro manu scripto Notitia dignitatum.

Illyria Provincia, seu Illyricum, patet praeter orientale litus Hadriae, in septentrione Epiri.

Hadria magno recessu litorum accepta et vastis quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Inter urbes quas antiqui proprie Illyricas appellabant, prima est Oricum, secunda Dyrrachium, quae primum Epidamnos appellabatur. Romani nomen mutaverunt, quia velut in damnum ituris omen id visum est. Ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, Sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis (ut dicunt) habitata. Primo saeculo, erant Romana colonia.

Amnes autem Aeas et Nar et Danuvius, qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur. Tergeste intumo in Sinu Hadriae situm finit Illyricum.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)