iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.wikipedia.org/wiki/Hexameter
Hexameter - Vicipaedia Jump to content

Hexameter

E Vicipaedia
Schema hexametri dactylici

Hexameter,[1][2] sive hexametrus[1][2] (a Graeco ἐξάμετρος 'ex sex metris compositus'), est metrica versuum linea quae ex sex ictibus constat, vulgo pedibus appellatis.[3] Quod metrum in litteris Latinis nec non Graecis fuit usitatum poematum epicorum metrum, inter quae poemata numerantur Ilias, Odyssea, Aeneis. Etiam in aliis compositionis generibus, insigniter in Sermonibus Horatii, Metamorphosibus Ovidii, et Hymnis Orphicis(en), invenitur. Secundum mythologiam Graecam, hexameter a Phemonoe(en), Apollonis filia primaque Pythia Delphica, excogitatus est.[4][5]

Pedes usque ad quintum dactyli (- ˘ ˘) aut spondei (- -) esse solent, sextus tamen spondeus aut saepius trochaeus (- ˘). Dactylicus appellatur hexameter cui pes quintus dactylus est, spondaicus autem cui pes quintus spondeus. Vergilius ille clarissimus hexametro dactylico semper usus est.

Sic Vergilii prima ecloga incipit:

Tītyrĕ | tū pătŭ | lāe rĕcŭ | bāns sūb | tēgmĭnĕ | fāgī
sīlvē | strēm tĕnŭ | ī mū | sām mĕdĭ | tārĭs ă | vēnā;

Hexameter etiam versus heroicus sive versus herous appellatur (Graece ἡρῶιος), quod saepe dicitur tantummodo herous.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 C. T. Lewis et C. Short, A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Oxoniae: Clarendon Press, 1879).
  2. 2.0 2.1 G. A. E. A. Saalfeld, Tensaurus Italograecus: Ausführliches historisch-kritisches Wörterbuch der Griechischen Lehn- und Fremdwörter im Lateinischen (Vindobonae" Druck und Verlag von Carl Gerold's Sohn, Buchhändler der Kaiserl. Akademie der Wissenschaften, 1884).
  3. In linguis Graeca et Latina, hic pes non est emphasis(en), sed varias syllabarum coniunctiones describit. In aliis linguis, inter quae Anglica, pes intra poeticam verborum lineam est pulsus, vel maior emphasis.
  4. Pausanias, 10.5.7.
  5. Plinius, 7.57.