iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.wikipedia.org/wiki/Exclavatura
Inclavatura et exclavatura - Vicipaedia Jump to content

Inclavatura et exclavatura

E Vicipaedia
(Redirectum de Exclavatura)
Regio C inclavatura civitatis A et exclavatura civitatis B est.
Regio C exclavatura civitatis B sed non est inclavatura civitatis A, quia etiam finitima civitati D est.

Inclavatura (-ae, f.) est terrae portio quae tota ab alia civitate circumdata, scilicet, quae quaedam "insula" in hac alia civitate est. Cum in usu est vocabulum "inclavatura", semper est e conspectu civitatis hanc regionem sibi alienam circumdantis.

E converso, exclavatura (-ae, f.) est terrae portio ad Civitatem pertinens, sed tota ab alia civitate aut civitatibus circumdata. Exclavatura igitur terrestrem conexum cum reliqua patria non habet. Terminus "exclavatura" emphasin in pertinentiam ad Civitatem maiorem ponit. Inclavatura videtur regio erronee secessa.

Crebro, eadem regio et inclavatura et exclavatura est. Sed civitas aliquando inclavatura sed exclavatura non est, tale Lesothum (in Africa Austrina). E contrario, Russica regio Kaliningradensis est Russica exclavatura sed non inclavatura, quia finitima Poloniae, Lithuaniae et Mari Baltico est.

Conceptus "inclavatura" et "exclavatura" etiam possunt in usu graduum dissimilibus civitati. Verbi gratia, Fredericoburgum, Hafniae et Helvetia atque Lichtenstenum inclavaturae intra Unionem Europaeam sunt. Relate ad pediludio Israël est exclavatura UEFA, quia circumdantes nationes ad AFC aut ad CAF pertinent.

Exclavaturarum exempla

[recensere | fontem recensere]