Evangelium secundum Matthaeum
Appearance
Evangelium secundum Matthaeum primum est evangelium in canonico sacrarum scripturarum ordine et, secundum traditionem antiquam, etiam scriptum est primum inter quattuor. Dicitur scriptum esse ab apostolo Sancto Matthaeo. Apostolus narrat genealogiam Iesu, eius iuventutem, vitam publicam, beatitudines, crucifixionem necnon resurrectionem Iesu, Regnum Dei atque apostolorum missionem. Evangelium secundum Matthaeum dicitur esse scriptum prius Hebraice, postea Graece redditum.
Pelliculae
[recensere | fontem recensere]- Il Vangelo secondo Matteo, pellicula cinematographica, cuius confectio anno 1964 a Petro Paulo Pasolini, moderatore cinematographico Italico, ducta est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Raymond E. Brown, The Birth of the Messiah: a commentary on the infancy narratives in the Gospels of Matthew and Luke. 2a ed. Londinii: Geoffrey Chapman, 1993