iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.wikipedia.org/wiki/Bellum_Coreanum
Bellum Coreanum - Vicipaedia Jump to content

Bellum Coreanum

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Tempora Belli Coreani.

Bellum Coreanum fuit bellum intestinum inter binas Paeninsulae Coreanae factiones, quarum utraque a civitatibus externis maxime sustenta est: Respublica Coreana, in parte meridiana, et Respublica Popularis Democratica Coreana, in parte septentrionali, modis civilibus oeconomicisque primum inter se contenderunt, donec Septentrionalis, suffragiis liberis mense Maio 1950 a Meridiana deficiens, novam electionem poposcit. Cum autem Meridies noluisset, exercitu immani Septentrionalis subito die 25 Iunii 1950 Meridiem oppugnavit. Certamen a Foederatis Americae Civitatibus et Unione Sovietica auctum est ut Bellum Frigidum inter civitates communisticas et non communisticas persistat. Hostilia violentissima plusquam tres annos inciderunt, sed 27 Iulii 1953 indutiae inter factiones factae sunt.[1]

Rerum status

[recensere | fontem recensere]

Corea, post triginta annorum spatium cum Iaponia in eam dominaret, post secundum bellum mundanum ab exercitu Sovietico in parte septentrionale ac ab illo Americano in parte meridiana occupata est. Bello compositio, Corea in duas partes secundum lineam 38mo paralleli divisa est. Post isto in parte septentrionali communismi administratio, Unionis Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum socia, capite Pyongyang, a Kim Il Sung dictatore ducta est, in parte meridiana administratio Americae socia, capite Seoul et ab Syngman Rhee ducta.

Corpus militis Sinici, 1951.

Post anno cum multis parvisque irruptionibus, Coreae Septentrionalis copiae ("ROK") continuam ac fortissimam tormentorum coniectionem die 25 Iunii die Solis anno 1950 ab hora 4:00. Die autem 25 Iunii 1950 nocte, Coreae Septentrionalis copiae cum fere 80 000 militibus Coream Meridionalem invaserunt. Seoul occupata est. Consiliarii Sovietici absentiae causa, qui, contra praesentia solae Sinarum in Consociatione Nationum reclamans, in patriam venit, Civitates Foederatae Americae votum positivum ad interventum militare in Consociationis Nationum Consilio obtinerunt. Foedus ab Civitatibus Foederatis Americae cum aliis duodeviginti civitatibus, in quibus Britanniarum Regnum, Australia, Canada, et Turcia erant, creatum est.

Milites Sinenses capiunt vitam suam implorant? militi Coreano Meridiano, putantes se futurum esse supplicium,? 1951 .
Tempora belli.

Duce Douglas MacArthur Consociationis Nationum copiae exercitus Coreae Septentrionalis progressum tardaverunt et (25 Septembris) in terras septentrionales penetravunt.

Cum Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum solum Communismi administrationem sustinuerit, China (vide etiam Sinas) 180 000 milites a "tredecima legioni" misit. Rapide Sinae milites (17 Octobris) Ducis Douglas MacArthur copias sub 38mo parallelo reppulerunt. Ante eo dux Douglas MacArthur in facili victoria sperabat.

Anno 1951 ineunte, Henricus S. Truman Praeses Americanus, qui usque ad illud momentum ducis Douglas MacArthur ductum sustinuerat, bellum in peius mutare timens cum Douglas MacArthur bomba atomica ut Nagasaki Hiroshimaque uti proponeret, eum cum Matthaeo B. Ridgway substituit.[2]

Pactiones ut pacem agere cum foedere firma in Panmunjeom (27 Iulii 1953) terminaverunt: Corea in duabus partibus manebat: una Septentrionalis, capite Pyongyang, et una Meridionalis, capite Seoul. Omne in bello, 2 000 000 mortem obierunt.

Pretium belli

[recensere | fontem recensere]

In Bello Coreano 1 319 000 milites Civitatium Foederatae Americae pugnaverunt: 54 246 in patriam non venerunt (33 686 mortui in pugna vel ob vulnera sunt, 2830 ob causas non bellicas et 17 730 extra bellum). Alii 105 785 vulnerati erant. Coreae Meridionalis exercitus 415 000 mortuos et 429 000 vulneratos habuit. Consortio Populorum 263 mortuos atque 4814 vulneratos habuit. Belgia, Columbia, Aethiopia, Francia, Graecia, Nederlandia, Thailandia, et Turcia 1800 mortuos atque 7000 vulneratos habuerunt (in quibus dimidium Turci fuerunt). Sinae mortui 110 400 (21 600 ob vulnera, 1300 ob causas non bellicas, 25 600 dispersi et capti) fuerunt et 260 000 vulnerati. Coreae Septentrionalis mortui inter 200 000 et 400 000 fuerunt. Fere 1 500 000 cives mortui sunt (1 000 000 de Corea Septentrionalis et 500 000 de Corea Meridiana).

Nexus interni

  1. Millett, Allan Reed, ed. (2001). The Korean War, Volume 3. Korea Institute of Military History. U of Nebraska Press. p. 692. ISBN 9780803277960 .
  2. Truman et Ferrell 1980.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Truman, Harry S., cum Robert H. Ferrell. 1980. The Autobiography of Harry S. Truman. Boulder: University Press of Colorado. ISBN 0870810901.
Bellum Coreanum 1950-1953
Henricus S. Truman
Henricus S. Truman

Expeditiones et proelia singula Belli Coreani

Miles Sinicus mortuus
Miles Sinicus mortuus

Bellum Coreanum 1950-1953 • Bellum Indosinense II 1955-1975