iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Verdi
Iosephus Verdi - Vicipaedia

Iosephus Verdi, vulgo Giuseppe Verdi (10 Octobris 181327 Ianuarii 1901), fuit compositor Romanticus, praecipue operarum.

Wikidata Iosephus Verdi
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Verdi: imago
Iosephus Verdi: imago
Iosephus Verdi: subscriptio
Iosephus Verdi: subscriptio
Nativitas: 10 Octobris 1813; Le Roncole
Obitus: 27 Ianuarii 1901; Mediolanum
Patria: Regnum Italiae

Familia

Coniunx: Margherita Barezzi, Giuseppina Strepponi

Memoria

Sepultura: Casa di Riposo per Musicisti
Iosephi Verdi effigies ab Ioanne Boldini picta (Pinacotheca Nationalis Artis Hodiernae Romana).
Subscriptio Iosephi Verdi.
Organum ecclesiae Roncularum.
Verdi alta espinetta.

Iosephus Verdi Ronculis in vico municipii Buxeti, haud longe a Parma distante, die 10 Octobris 1813 natus est, parentibus satis humilibus Carolo Iosepho Verdi et uxore Ludovica. Vicus eo tempore ad Imperium Napoleonicum pertinebat et praefectura Taro; infanti igitur praenomina inscripta sunt Latine (Iosephus Fortuninus Franciscus) in ecclesia Catholica, sed et Francogallice (Joseph-Fortunin-François) apud praefectum. Anno 1814, patria Imperio Austro-Hungarico subiecta est; mox autem secundum Consilium Vindobonense antiquus Ducatus Parmae et Placentiae restitutus est, ducissa Maria Ludovica Napoleonis uxore altera.

Circa trescentos annos ipsius patres in loco Sanctae Agathae dicto vixerant, sed propter paupertatem terrarum rure excesserant et Ronculis iam habitabant. Carolus Verdi, qui Ronculis cauponam gerebat, Ludovicam Uttini uxorem anno 1805 duxerat, cuius propinqui caupones erant opulenti, aut Bononiae aut Placentiae incolae. Etsi Verdi hoc ignoravit, in Uttiniana stirpe musici olim fuerant, videlicet tres cantores et musicus quidam Franciscus Antonius Uttini qui viginti operas serias scripserat.

Iosepho Verdi organista in vici natalis templo Baistocchi primitias musicas docuit, cui absenti puer organistae loco succedebat. Postea Antonio Barezzi, musicae perito, duce, apud gymnasium Buxeti studuit, praeceptore Petro Seletti, scholae optimo magistro; qui in puero ingenium inusitatum videns adsidue ad studia musica impulit. Laurentius da Terzorio, Latini magister, Carolo Verdi patri suasit ut Iosephum in musicae scholam a Ferdinando Provesio ductam immitteret. Anno 1825 Iosephus iniit, iam anno 1827 studia perfecit. Postea cum Provesio aliis disciplinis operam dedit. Anno 1832 Verdi Mediolanum iit quia musicorum Conservatorium adire voluit; sed frustra, nam haud admissus est; ibi autem musicam praecipue Germanicam melius cognoscebat, ubi convivia Clarae Maffei cum aliis satis praeclaris frequentabat.

Primam inter operas suas, Oberto, Conte di San Bonifacio, Mediolani anno 1839 in theatro Ad Scalam docuit, cuius director Bartholomaeus Merelli duas insuper operas statim postulavit. Sed infesta fuerunt haec tempora Verdi: anno 1840 obiit Margarita Barezzi, quam anno 1836 in matrimonium duxerat. Duo etiam filii quos eo pepererat mox mortui sunt. Opera eius altera Un giorno di regno pessimum successum habuit. Tum demum anno 1842 opera Nabucodonosor maximo clamore et plauso comprobatus est; quo successu Verdi adhuc dubitans se in laboribus musicis pergere statuit, iamque paullo antea ob textum carminis choralis servorum Hebraeorum "Va, pensiero" a Themistocle Solera scriptum, quem textum semel lectum statim ad musicam accommodare voluit.

Operam I Lombardi alla prima crociata Mediolani anno 1843 docuit, quam post quattuor annos Jérusalem nominatam ad genus grandis operae Lutetiae docendam omnino retractavit; haec enim prima omnium Verdi operarum in ea urbe promota est. Eodem tempore et alias composuit, inter quas Ernani anno 1844, e ludo scaenico Victoris Hugo ad operam conversam, Attila anno 1846, et Macbeth anno 1847 e tragoedia Shakesperiana conversam. Operam Rigoletto anno 1851 composuit, scriptore Francisco Maria Piave. Ibi vita regis Francorum Francisci I e ludo Victoris Hugo Le roi s'amuse ad scaenam operaticam accommodatur; quod opus (iussu censurae Austriacae in multis locis mutilum) iam tempore compositoris et apud posteros inter celeberrimas habetur.

Ab anno circiter 1848 Verdi more uxorio cum Iosephina Strepponi vixit, quae partes Abigail in Nabucodonosor anno 1842 egerat. Hanc in Collonges-sous-Salève prope Genavam die 29 Augusti 1859 in matrimonium duxit. Novae uxoris consilio villam et terras apud vicum natalem empsit.

Anno 1874, senator Regni Italiae creatus est. Opera ad 26 creavit quae magis magisque non solum Italiae sed toti mundo valde placuerunt; unde ditissimus factus est. Anno 1893 Falstaff composuit, postremum opus (praeter aliquas musicae sacrae compositiones post uxorem anno 1897 mortuam paratas). Mediolani domum pro veteribus musicis condidit, quae usque adhuc a quinquaginta veteranis habitatur. Mediolani anno 1901 ob ictum mortuus est.

Opera Verdiana maximi momenti habentur La traviata, Nabucco, Rigoletto, Il trovatore, La forza del destino, Aïda, Messa da Requiem, Otello, Falstaff.

Bibliographia

recensere
  • Abbiati, Franco. 1959. Giuseppe Verdi. Mediolani: Ricordi. 4 voll. (Italiane)
  • Budden, Julian. 1973. The Operas of Verdi. 3a ed. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0198162618 (vol. 1), ISBN 0198162626 (vol. 2), ISBN 0198162634 (vol. 3). (Anglice)
  • Camellini, Teresa, ed. 2010. "Sarà un progresso" ...tornando a Verdi. Reggio nell'Emilia, Diabasis (Italiane)
  • Conati, Marcello. 2010. Officina Verdi, nuove ricognizioni. Reggio nell'Emilia, Diabasis (Italiane)
  • Gal, H. 1975. Brahms, Wagner, Verdi: Drei Meister, drei Welten. Fischer. ISBN 3100243021. (Theodisce)
  • Jürgensen, Knud Arne. 1995. The Verdi ballets. Parma, Istituto nazionale studi verdiani (Anglice)
  • Martin, G. 1963. Verdi: His Music, Life and Times. Dodd, Mead & Company. ISBN 2001456720. (Anglice)
  • Michels, Ulrich. 1992. Atlas zur Musik. Ed. 7. Vol. 2. Deutscher Taschenbuch Verlag. ISBN 3423030232. (Theodisce)
  • Mila, Massimo; Pietro Gelli, ed. 2000. Verdi. Mediolani: Rizzoli (Italiane)
  • Montemorra Marvin, Roberta, ed. 2013. The Cambridge Verdi Encyclopedia. Cantabrigiae: Cambridge University Press (Anglice)
  • Montorfani, Pietro; Giuseppe Martini, edd. 2013. Carteggio Verdi-Morosini (1842-1901). Parma, Istituto nazionale di studi verdiani (Italiane)
  • Parker, Roger. 1992. Verdi, Giuseppe. In The New Grove Dictionary of Opera, ed. Stanley Sadie. ISBN 0333734327. (Anglice)
  • Parker, Roger. 2001. Giuseppe Verdi. In Grove Music Online. Oxford University Press. (Anglice)
  • Phillips-Matz, Mary Jane. 1993. Verdi: A Biography. Oxford University Press. ISBN 0193132044. (Anglice)
  • Springer, Christian. 2000. Verdi und die Interpreten seiner Zeit. Vindobonae: Holzhausen. ISBN 3-85493-029-1 (Theodisce)
  • Springer, Christian. 2005. Verdi-Studien ("Verdi in Wien"; "Hanslick versus Verdi"; "Verdi und Wagner"; "Zur Interpretation der Werke Verdis"; "Re Lear - Shakespeare bei Verdi"). Vindobonae: Edition Praesens. ISBN 3-7069-0292-3 (Theodisce)
  • Zeppegno, Luciano. 2000. Il manuale di Verdi. Romae, 1980 (Italiane)
De Iosepho Verdi incola Buxeti
  • Associazione Amici di Verdi, ed. 1997. Con Verdi nella sua terra. Busseto. (Italiane)
  • Maestrelli, Maurizio. 2001. Guida alla Villa e al Parco. Villa Verdi. (Italiane)
  • Mordacci, Alessandra. 2001. An Itinerary of the History and Art in the Places of Verdi. Busseto: Busseto Tourist Office. (Anglice)
  • Villa Verdi': the Visit et Villa Verdi: The Park; the Villa; the Room. Busseto: Villa Verdi. (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi

recensere