iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Tragoedia_in_musica
Tragoedia lyrica (Francia) - Vicipaedia

Tragoedia lyrica (Francice tragédie lyrique), etiam tragoedia in musica (tragédie en musique) appellata, est genus operae Francicae ab Ioanne Baptista Lullio introductum et ab eius adsectatoribus usque ad alterum dimidium saeculi duodevicensimi adhibitum. Exempla huius generis usitate in fabulis ex mythologia classica vel Italicis Tassi et Ariosti carminibus epicis conduntur. Argumenta finem tragicum habere non potuerunt (revera eae plerumque non habent) sed eorum effectus nobilis et elatus esse debuit. Ordinariis generis exempliis sunt actus quinque. Superiora generis opera prologum allegoricum secuta sunt, qui, Ludovico XIV vivo, nobilia regis ingenia et eius virtum bellicum plerumque celebraverunt. Quoque actui usitate est exemplar fundamentale, quod in aria incipit, qua una ex personis principalibus animi motus exprimit; tum sequitur diverbium, cantibus recitatoriis ariisque brevibus (petits airs) immixtis, ubi propositum principale argumenti fit. Quisque actus usitatus in divertissement? finitur, quod magnas potestates choro et saltatoribus offert. Compositores ordinem harum proprietatum intra actum ob causas dramaticas aliquando mutaverunt.

Ludovicus XIV, rex Franciae (1638–1715). Tabula ab Hyacintho Rigaud picta (1701).

Notabilia generis exempla

recensere

Praeter Lullium, potentissimus tragoediarum lyricarun compositor fuit Ioannes Philippus Rameau, cuius quinque exempla res summo artificio huius generis factae plerumque habentur. Certus autem liber populo gratus Médée, tragoediam Marci Antonii Charpentier, sic designat: "fortasse elegantissima saeculi septimi decimi opera Francica."[1] Saeculo duodevicensimo, Scylla et Glaucus, sola tragoedia lyrica Ioannis Mariae Leclair, a nonnullis similiter laudata est. Alii compositores huius generis spectatoribus dilecti sunt Andreas Campra (Tancrède, Idoménée), Marinus Marais (Alcyone), et Michael Pignolet de Montéclair (Jephté).

Index maiorum tragoediarum lyricarum aevi Baroci

recensere
 
Ioannes Baptista Lullius, "Pater Operae Francicae."

Opera filiorum Lullii

recensere
 
Scalptura ex Almanach Royal ('Annales Regii', 1682) Charpentier habita.[2]
 
Andreas Campra.
 
Ioannes Philippus Rameau, innovator saeculi duodevicensimi.
  1. Anglice: "arguably the finest French opera of the seventeenth century" (Viking Opera Guide).
  2. Pro hac repraesentatione, vide François Filiatrault, "Un menuet de Charpentier sur un almanach royal," et Patricia M. Ranum, "Un portrait présumé de Marc-Antoine Charpentier," ambo in libro Marc-Antoine Charpentier, un musicien retrouvé, ed. Catherine Cessac (Sprimont: Mardaga, 2005), 8–23.

Nexus interni

Bibliographia

recensere