iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Pratum_alpinum
Pratum alpinum - Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Alpes (discretiva).

Pratum alpinum[1] (vel pascuum montanum, interdum et breviter alpes) est bioma et genus florae montanae; in montibus inter curvisilvam et zonam nivalem inveniuntur. Arbores et frutices hic iam non crescunt, herbae autem humiles sunt et saepe pulvinos densos formant, ut in tundra, et interdum de tundra montana haec loca nominantur. Temperatura media aestatis in pratos alpinis circa +15 graduum Celsianorum est, hiemis circa -10. Solum saxosum est, saepe cum clia.

Pratum alpinum in montibus Caucasi Georgiae

Prata alpina cum regionibus humilioribus interdum, saepius in zona tropica et subtropica, nullam communicationem habent et plantas in vallibus huius terrae incognitas servant. Interdum et animalia talia in regione alpina servantur, sicut Canis simensis.

Pratum alpinum in Alpibus Helvetiae

Flos pratorum alpinorum Alpium Europae notissimus Leontopodium alpinum est. Vulgata sunt in pratis alpinis plantae cum radicibus robustis et altis, ut in solo lapidoso et schistoso firmentur, e.g. Papaver somniferum, Arabis alpina, Rhodíola rósea.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  • The Alpine Biome (Anglice)