iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Porta:Mexicum
Porta:Mexicum - Vicipaedia
[recensere]

Porta Mexici

Vexillum Mexici
Vexillum Mexici
[recensere]

Introductio

Signum Mexici
Signum Mexici
Situs Mexici in America
Situs Mexici in America

Civitates Foederatae Mexicanae (Hispanice: Estados Unidos Mexicanos) seu Mexicum sunt res publica in America Septentrionalis, cui Mexicopolis sicut caput potestatum Foederationis, quam maximam urbem mundi dicunt esse. Rei publicae est maximus Hispaniloquentium in orbe numerus.

Civitates Americanas septentrione, austro, et Guatemalam et Belizam, oriente sinum Mexicanum, occidente oceanum Pacificum tangit. Mexicum est foederatio confecta ab una et triginta civitatibus distinctis atque una Plaga Foederale, quae caput est.
[recensere]

Commentatio selecta

Ubi homines hispanice loquntur

Lingua Hispanica, vel recte Castellana (vulgo: español vel castellano), est lingua Indoeuropaea sub familia Latina, subsummata cum linguis Francica, Italica, Lusitanica, Romanica, et ceteris.

Lingua Hispanica e lingua Latina derivatur, etiam multa verba et lingua Gothica antiqua et lingua Arabica habet. Lingua est sic quia primum Celtae paeninsulam Hispaniam invaserunt, deinde Romani, deinde Gothi, deinde Arabi et demum Francici (sub Napoleone).

Primae scripturae linguae Hispanicae sunt Glossae Aemilianenses (Glosas Emilianenses), minimae scripturae marginales in manuscriptis saeculo X. Haec glosas sunt commentarii de texto, qui ex latino in hispanicum convertebantur.

Hispanicum medii aevi appellatur Castellanicum (ob originem in regione Castellae) vel roman paladino. Hispanicum hodiernum surgit saeculo XV vel XVI, cum textis Georgi Manrique et Garcilasi de la Vega. Primam grammaticam linguae hispanicae Aelius Antonius Nebrissensis scripsi anno 1492.

Imago selecta

Chapito, vates, cavernas montium indicat
[recensere]

Scin tu … ?

… Rei publicae est maximus Hispaniloquentium in orbe numerus?

Lingua Hispanica circa 95% verba Latina praeservat?

… Mexicum est foederatio confecta ab una et triginta civitatibus distinctis atque una Plaga Foederale?
[recensere]

Vicimedia

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mexicum spectant.
Apud Vicinuntios, multa sunt quae ad Mexicum spectant.