iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Ludovicus_Pasteur
Ludovicus Pasteur - Vicipaedia

Ludovicus (vulgo Louis) Pasteur (natus Dolae die 27 Decembris 1822; mortuus Marnae die 28 Septembris 1895) fuit microbiologus, chemicus, et medicus Francicus, qui vaccinum contra rabies anno 1885 inventus est. Erat socius Academiae Francicae (cui anno 1885 electus est) et Academiae Scientiarum Francicae. Eius gloriae causa, Institutum Pasteuranum anno 1887 conditum est.

Wikidata Ludovicus Pasteur
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Pasteur: imago
Ludovicus Pasteur: imago
Ludovicus Pasteur: subscriptio
Ludovicus Pasteur: subscriptio
Nativitas: 27 Decembris 1822; Dola
Obitus: 28 Septembris 1895; Castle of Villeneuve-l'Étang
Patria: Francia

Familia

Genitores: Jean-Joseph Pasteur;
Coniunx: Marie Pasteur
Proles: Marie-Louise Pasteur, Jean-Baptiste Pasteur
Institutum Pasteuranum, Lutetiae
Ludovicus Pasteur ab Alberto Edelfelt anno 1885 pictus; haec tabula Lutetiae in Museo Orsay exhibetur.

Arbosiae et Vesontione a principio educatus, ex anno 1838 Lutetiae studiosus, Pasteur anno 1848 professor in arte physica ad gymnasium Divione fuit, et ex anno 1849 professor in chemia Argentorati. Anno autem 1854, Insulas contendit, ut facultatem scientificam recenter institutam radicitus quam optime disponeret.

Tribus annis post, Scholae normalis superioris Parisiensis praesens scientificus institutus est, antequam anno 1868 praeses laboratorii chemico-physiologici ad scholam normalem fieret. Anno 1887, eum tamquam secretarium Academiae Francicae perennem videmus. Tamen anno 1889, munera omnia deposuit, ut pecuniis flatis conflatisque Instituto Pasteur totus vacaret.

Pasteur acidum tartaricum in duo acida divisit, radium luminis aeque fortiter, sed varias in directiones verterent. Productum regulare glycerini et acidi succilynici in alcoholicis faciendis cum successu arguit, et partes faecis aliorumque organismorum minorum magnas in fervoribus efficiendis extulit. Anno 1862, novam rationem aceti demonstrandi praesentavit, antequam de cervesia et faeculentis puris utendis lucubraret. Insuper testimonium dedit de putredine celerius attingenda carbonicis oxygenicis separatis.

Inde rationem de archigenesi appugnans experimenta multa sollerter atque affabre fecit. Quae partim repetitiones sunt rerum quas Henricus Schröder et Theodorus de Dusch de carne conservanda fecerant. Praeterea vias pretiosas de processibus tabis nocivis vitandis aperuit, ante omnia in potionibus fervore temptatis (i.e. in vino, cervesia). Pasteur bombycum insaniam explicavit, et cellulas sentas contra infirmitatem commendavit. Anno 1877, inquisitiones de bacillis anthracis et bacteriis pullorum cholerae coeptavit. Doctrinam de venenis insaniae mitigatis proclamavit, arguens bestias vaccino firmatos contra venenum non mitigatum immunitatem habere. Eodem labor de anthrace et rabie quoque maximi momenti erant. In citato Instituto homines, a canibus morsi vaccino aliti atque curati sunt.

Monumenta in eius honorem anno 1897 Meloduni, anno 1899 Insulis, anno 1901 Arbosiae, anno Dolae, annoque 1904 Lutetiae erecta sunt.

Bibliographia

recensere
  • Jacqueline Brossollet, "L'Institut Pasteur vu par un gastronome" in Histoire des sciences médicales vol. 23 (1989) pp. 45-50
  • P. Debre, E. Forster, Louis Pasteur. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 2000. ISBN 0-8018-6529-8
  • Gerald L. Geison, The Private Science of Louis Pasteur. Princetoniae: Princeton University Press, 1995. ISBN 0-691-03442-7
  • John Hudson Tiner, Louis Pasteur: Founder of Modern Medicine. Mott Media, 1990. ISBN 0-88062-159-1
  • René Vallery-Radot, Vie de Pasteur. Lutetiae: Flammarion, 1937

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Pasteur spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • IPNI