iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Liger
Liger - Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Liger (praefectura Franciae).
Liger
Longitudo1,012 chm
Altitudo fontis1,408 m
Decursus aquae850 /s
Area systematis117,000 chm²
FonsFrancia
Ostium
Regio

Liger[1][2][3] Francice: Loire), est longissimum e fluminibus Franciae. Fons in Gerbario Iugo[1] oritur e Monte Cebenna in Ardesca. Liger transit per Arverniam, Centrum et Pagos Ligeris ad Oceanum Atlanticum.

Tabula Franciae cum flumine Ligere
Liger in Sancto Nazario

Cum autem moles aquae secundum tempestatem permaxime variabilis sit, onerariae navigatio ab lustris relicta est. Transitus vero navium, otii viatorum causa, permanet. Inveniuntur enim praeter amnem mirae villae et horti, qui a regibus Franciae in XVI° saeculo structi sunt: quare Liger hodie saepe regale flumen vocatur.

Mutatio molis aquarum

recensere

Moles aquarum per annum Cenabo 350 m³/s, et Namneti 900 m³/s aequalis est. Potest tamen celerrime et brevissimo tempore 2 000 m³/s superare. Aestatis tempore, moles decussis aequalis 10 m³/s Cenabo non infrequenter videtur.

Moles aquarum Ligeris duobus artificialibus cataractis partim regitur :

Aquas enim aggeri retinent, submersionem riparum prohibunt et moles aquarum stabilis reddent.

Submersiones Ligeris longo tempore cognitae sunt, quarum pessima evenit mense Iunio anno 1856, ut sequenti tabula patet:

Altitudines Ligeris
Annus Altitudo Moles aquarum
1846 6,78 m
1856 7,10 m 6 000 m 
1866 6,92 m
1907 5,25 m

Maxima altitudo fuit 7,1 m, quae Aureliano visa est, et moles aquarum attingit 6 000 m^3. Anno 1856 submersit Liger quasi 500 saltus ac 16 milia passuum (id est 23 km) aggerorum delevit.

Multa vestigia in muris antiquarum domorum in Ligeris valle vidanda sunt.

Liger accipit a fonte ad oceanum aquas sequentium rivorum:

NB : (D) = adfluens ripa dextra ; (S) = adfluens ripa sinistra

Urbes ad Ligerim

recensere
 
Pons super Ligerem in Blesis
  1. 1.0 1.1 "Liger" in Ioannes Papirius Massonus, Descriptio fluminum Galliae (Lutetiae apud Ioannem Jombert, 1685) (Latine) (p. 2 apud Google Books)
  2. "Liger sive Ligeris" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. "Ligara, -gera, Loire, Fl., Frankr.: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3