iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Leonidas_Toptunov
Leonidas Toptunov - Vicipaedia

Leonidas Theodori filius Toptunov (natus Mykolaivkae, in Ucraina, die 16 Augusti 1960, mortuus Moscuae, in Russia, die 14 Maii 1986) Sovieticus doctus homo et mechanicus erat. Eius pater erat miles, et, propter parentis activitatem, familia Leonidae vixit Leninsk et, postea, Tallinnae. Anno 1977, cum duodevicesimum annum agebat, Leonidas ivit Moscoviam ad studendum in instituto physicae: anno 1983 lauream cepit et ivit ad atomicam stationem Czernobelae ut professionem nuclearis mechanici disceret.

Wikidata Leonidas Toptunov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Augusti 1960; Buryn Raion, Mikolayivka
Obitus: 14 Maii 1986; Moscua
Patria: Ucraina, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Mitinskoe Cemetery

Nocte inter 25 et 26 dies Aprilis 1986, paulo post explosionem quarti reactorii stationis, Leonidas conatus est, cum eius superiore Alexandro Akimov, aperire cum manibus valvolas aquae reactorii, ad id refrigerandum quod tota automatica systemata refrigerationis reactorii deleta sunt ob flammas vehementiamque explosionis. Postea, quod aqua radioactiva eius corpus tetigit per horas illa nocte, Leonidas mortuus est die 14 Maii ipso anno - quamquam pater suus conatus est ei donare medullum ut morbum filii sanaret - duo dies post Akimov, in sexto hospitali Moscuae, laborans syndrome venenationis radiationibus. Leonidas illo tempore vicesimosextum annum agebat. Anno 2008 Russia ei dedit nomisma post mortem ob animum quem is demonstravit in nocte Czernobelensis calamitatis.

Nexus externi

recensere