iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Ioannes_Brahms
Iohannes Brahms - Vicipaedia

Iohannes Brahms (natus Hamburgi die 7 Maii 1833; mortuus Vindobonae die 3 Aprilis 1897) fuit compositor et clavicen Germanicus, unus ex principalibus motus Romantici musicis. Magnam partem suae vitae professionalis Vindobonae degit, ubi dux erat culturae musicae. Ipse vivus auctoritatem populique favorem habebat. Secundum dictum Ioannis de Bülow conductoris, Brahms una cum Ioanne Sebastiano Bach et Ludovico van Beethoven aliquando ut unus ex Tribus B disponitur. Quattuor symphoniae et multa exempla musicae cameralis et carminum, inter alia "Ein deutsches Requiem", (Requiem Theodiscum) primum creatum a Carolo Reinecke, atque "Vier ernste Gesänge" inter clara illorum generum opera a musicologis aliisque habentur.

Wikidata Iohannes Brahms
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Brahms: imago
Iohannes Brahms: imago
Iohannes Brahms: subscriptio
Iohannes Brahms: subscriptio
Nativitas: 7 Maii 1833; Gambrivium
Obitus: 3 Aprilis 1897; Vindobona
Patria: Gambrivium

Familia

Genitores: Johann Jakob Brahms; Johanna Henrica Christiane Nissen
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Vienna Central Cemetery

Brahms fuit discipulus Roberti Schumann, et erat huic et eius uxori Clarae amicus. Roberto interito illa multos annos manebat amica Iohannis, donec ipsa interiit anno 1896.

Brahms cancro vel iecoris vel pancreatis Vindobonae mortuo corpus in Mediis Sepulcris Vindobonae humatum est.

 
Hamburg-Neustadt: Monumentum pro Brahms, quod fecit Maria Pirwitz

Musici filius ab Eduardo Marxsen Altonae in clavicordio canendo et notis componendis eruditus est. Anno 1853 violonistam Eduardum Remenýi in lustrationibus comitans a multis ipse admiratus est. Iosepho Joachim mediatore eodem anno Dusseldorpium contendit ubi Robertus Schumann vixit. Musica atque compositione (sonatae pro clavicinibus) attentionem atque laudem ante Robertum Schumann nactus est. Schumann alios certiores fecit de praeclaro artifice in commentariis die 28 Octobris 1853 pactis pro periodico »Neue Zeitschrift für Musik«. Post moram Vimariensem brevem, ubi Franciscus Liszt agebat, velut regens chori et musicae magister in aula principis Lippe ad Detmold institutus est. Nonnullis annis post Hamburgi mansit et ex anno 1862 Vindobonae, ubi anno 1863 Academiae cantorum rector creatus est. Attamen iam post unum annum dimissonem petivit libertatis causa. Officiis illis solutus variis in locis vitam degere coepit (Hamburgi, in Helvetia, Aquis Aureliis) in labore indefessus tamquam musicographus et clavicen. Consilium captum est anno 1869, ut semper Vindonbonae maneret. Annis inter 1871 et 1874 concentus magister in Societate musicae Viennensi (Musikverein/Gesellschaft der Musikfreunde) esse dignatus est.

Ratio musicae non indiscussibilis

recensere
 
Beethoven op. 106 et Brahms op. 1: initia comparanda

Diu Brahms luctabatur ut mundus ingenium eius a Schumann propheta praedictum agnosceret. Genus musicographicum Schumannense, quod primis in operibus imitabatur, deseruit compositionibus Wolfgangi Amadei Mozart, Iosephi Haydn, Handelii et Bachii perquisitis. Neque musicam polyphonicam saeculi XVI sprevit et sensim rationem propriam notarum componendarum mutavit. Itaque mox Ludovici van Beethoven successor dignissimus habebatur. Compositor, qui in initio inter neotericos Germanicos numerabatur, in cursu temporis factionem modernam circa Hectorem Berlioz, Franciscum Liszt et Ricardum Wagner congregatam impugnavit. Ab istis proscriptus gloria gaudebat, quam opera »Deutsches Requiem« (op. 45, 1867) et »Triumphlied« (op. 55, 1871) pepererunt. In fine dominator concentuum fuit. Anno 1874 socius Academiae artium Berolinensis cooptatus est et Cantabrigiae Vratislaviaeque annis 1877 et 1881 doctor honoris causa proclamatus est. Anno 1886 eques Ordinis Borussici pro meritis in artibus musicaque factus est et ex anno 1889 Hamburgi incola honorarius fuit.

A musicographia scaenica autem abhorruit; homo contemplativus delectamenta musicalia in modum melodramaticum minoris aestimavit et exordia melodramatica duo (»Tragische Ouvertüre«, op. 81; »Akademische Festouvertüre«, op. 80) non scaenica esse constat. Odio fuit pompa nimia in instrumentis disponendis atque visum est, ut melodiae quam modestissimae essent. Lingua tonorum autem semper egregia erat effectus suos sub testam duram celatura. Praeter iam citata opera cum choro atque symphoniacis (quibus addenda haec similia: »Schicksalslied«, op. 54, »Nänie«, op. 82, »Gesang der Parzen«, op. 89) et praeter cantatam dramaticam »Rinaldo« (op. 50) et »Rhapsodie aus Goethes Harzreise« (op. 53) auditorio cantus et choralia maxime placebant. Attamen et in eis lineae complicatae fructui facili impediebant. Cantus Roberti Schumann propter expressionem mutatam tam in declamatione quam in vocis principalis emancipatione ab alumno Brahms superati esse videbantur. Multas margaritas poeseos Theodiscae ex oblivione servans musica sua notas fecit. Radices musicae popularis cum tractatione artificiosa aequilibrium ineunt, e.g. in saltationibus Vindobonensibus de cantibus amatoriis pro duobus clavicinibus (op. 52; 65), in »Zigeunerlieder« (op. 103, 112: pro cantoribus duobus clavichordo comitante), iin »Balladen und Romanzen« (op. 75), in »Magellonenromanzen« (op. 33), in »Volkslieder« et in »Volkskinderlieder«.

Neque tacenda sunt choralia spiritalia quorum opus magnum »Deutsche Fest- und Gedenksprüche« (op. 109, pro cantoribus octo). Inter instrumentalia a vulgo maxime plausum est operi »Ungarische Tänze« (1865 et 1880; pro clavicine). Alia claviario exarata (»Balladen«, op. 10; »Rhapsodien« op. 79) primo momento sicca putantur; in periodo prima in vestigiis Roberti Schumann peracta sonatae tres (op. 1,2,5) et »Scherzo« (op. 4) prolata sunt. Postea autem emolumento fecundo praedita habemus e.g. »Phantasien«, op. 116, »Intermezzi«, op. 117, et »Klavierstücke«, op. 118/119.E serie technicae Beethovianae mentionis dignae sint variationes eminet »Thema von Händel« (op. 24) hervor. Thesauros multos inveneris in musica camerali. Symphoniae quattuor (op. 68,73,90,98) et variationes de Iosepoi Haydn (op. 56) artificis perfectionem invictam demonstrant.

In fine Brahms a contemporaneis iam inter immortales classicos habitus est. Vindobonae sepultus est in loco honorario haud procul a cippis Beethoven et Schubert. Monumentum primum in eius honore erectum invenitur Mainingiae.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Brahms spectant.