iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Gondwana
Gondwana - Vicipaedia

Gondwana[1] fuit continens praehistorica, cuius partes America Australis, Antarctica, Australia, Nova Zelandia, Africa, Arabia, Madagascaria, et India sunt.

Continentium a tempore Pangaeae ad positionem hodiernam motus.

Primum Gondwana et Laurasia ortae sunt, cum Rodinia rupta esset. Haec continentes saepe "Protogondwana" et "Protolaurasia" nominantur, ut a posterioribus distinguantur. Postea in Pannotia coniunctae iterum separatae sunt, ut tertia vice in Pangaea aevo Carbonifero coniungerentur.

Pangaea aevo Iurassico rupta Tethys oceanus Gondwanam et Laurasiam separavit. Tempore Mesozoico, Gondwana in multas partes disrupta est; primo in duas. quarum occidentalis Africam, Arabiam et Americam Australem continebat, orientalis autem Indostaniam, Madagascariam, Australiam et Antarctidem. Freto Mozambicensi duae partes separatae sunt.

Abhinc 100 milliones annorum Africa ab America Australi separata est et Oceanus Atlanticus ortus est; 90 milliones India a Madagascaria et 10 milliones Australia ab Antarctide. Partes Gondwanae motae Laurasiam illiserunt et montium formationis causa fuerunt; Africae pressio Alpes creavit, Indiae autem Himalaya.

Gondwanae nomen Eduardus Suess(de) de regione Indiae excogitavit, ubi geologica huius continentis documenta inventa sunt.

  1. Cf. gondwanensis et gondwanicus in binominibus.

Bibliographia

recensere
De biogeographia

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici:  • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия