iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://la.m.wikipedia.org/wiki/Crux_Cantuariensis
Crux Cantuariensis - Vicipaedia

Crux Cantuariensis est unus ex crucibus quae ad fidem Christianam significandam adhibentur. Ex fibula Saxonensi anni 850 fere appellatur quae anno 1867 Cantuariae in Anglia inventa est.[1][2]

Prima crux Cantuariensis nota.
Designatio crucis Canteuariensis
Fibula crucis Cantuariensis.

Prima talis crux nota, in Museo Hereditatis Cantuariensi servata, est fibula aenea cruciformis, tympanis argenteis triangularibus, triquetra insecta et niello inserto.[3] In media cruce est parvum quadratum, ex quo quattuor brachia extenduntur, latiora in parte exteriori, ut brachia triangulis similia sunt, Trinitatem significantes. Apices brachiorum una sunt arcus unius circuli, in toto reapse rotae rotundae.

Quia magna crux lapidea iuxta Ecclesiam Cathedralem Cantuariensem ponitur, crucesque similes in taberna monumentorum ibi venumdantur, crux Cantuariensis omnibus qui illuc peregrinaverunt nota est. Aliquando pro signo ad Communionem Anglicanam repraesentandam est. Exempli gratia, crux Cantuariensis ex lapidibus ex Cantuariae effossis facta ulli Anglicanae totius urbis terrarum ecclesiae cathedrali dioecesanae anno 1932 missa est ut aspectabilis communionis cum Cantuaria signum.[4]

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cruces Cantuarienses spectant.