1. CHARTA,
Carta, Chartula, Instrumentum, contractus, conventio, quibus prædiorum
cæterarumque rerum cessiones et venditiones confirmantur et ratæ habentur, et emptores,
aut qui quovis modo rem quampiam compararunt, jus suum in proprietate demonstrare possunt,
quod
ostensio chartarum dicitur in Legib. Baronum Scotiæ seu Quoniam Attach. cap.
3. § 4. cap. 25. §. 2. Lex Aleman. tit. 19 :
Res Ecclesiæ de laicis absque Charta
nullus præsumat possidere. Et si Chartam non ostenderit, quod comparasset a pastore
ecclesiæ, possessio semper ad ecclesiam pertineat.
Epist. firmitatis dicitur
ibid. tit. 20. Conf. tit. 1. § 1. et tit. 2. § 1. 2. Lex Longob. Liutpr. cap. 116. (6,
63.) :
Hoc autem de his causis diximus, unde Chartas commutationis aut
venditionis inter se non faciunt. Nam unde Chartulas faciunt et ostendunt, sic debet
esse sicut in ipsis Chartulis legitur.
Conf. Leg. Rothar. cap. 247. Rachis
cap. 4. Leg. Wisig. lib. 5. tit. 4. sect. 3. Leg. Burgund. Addit. I. tit. tit. 12. Leg.
Bajuv. tit. 1. cap. 1. tit. 15. cap. 2. 12. 13. Leg. Ripuar. tit. 58. 59. 60. Capitul.
de ingenuitate Chartarum post Capit. III. ann. 803. Leg. Longob. Lothar. cap. 69. 79.
Guidon. cap. 5. 6. Otton. II. cap. 1. Greg. Turonens. lib. 4. Hist.
cap. 12 :
Erat enim tunc temporis Anastasius Presbyter, ingenuus genere, qui per
Chartas gloriosæ memoriæ Chrotildis Reginæ proprietatem aliquam possidebat.
Capitulare 6. Caroli Mag. ann. 803. cap. 8 :
Volumus ut si ille homo servo aut
ancillæ Chartam in sua præsentia fecerit, et ille vel illa qui Chartam libertatis habere
debet, præsentes fuerint, etc.
Ingulphus :
Normanni chirographa Chartas
vocabant, et Chartarum firmitatem cum cerea impressione... constituebant.
Monastic. Anglic. tom. 2. pag. 84 :
Tenent etiam manerium de Parva Heton... de dono
Aliciæ de Bolum, et inde habuerunt Cartam.
Bracton. lib. 2. cap. 10. § 1 :
Fiunt aliquando donationes in scriptis, sicut in Chartis, ad perpetuam memoriam,
propter brevem hominum vitam, et ut facilius probari possit donatio.
Ardo
Monach. in Vita S. Benedicti Abbatis Anianæ, num. 13 :
Nec passus est quemquam
(servum)
... per Chartam Monasterio tradi ; sed ut fierent liberi,
imperabat.
Polypt. Irminon. Br. 9. sect. 268 :
Donationem quam fecit Milo... tenet nunc eam filius ejus Haimericus, qui per
Chartam munborationem S. Germani habet ; et tenent eam fratres ejus simul cum eo, qui
non sunt S. Germani.
Occurrit passim. Hæc instrumenta nobis
Chartes, Gallico idiomate
Charties
appellantur in antiquo Codice MS. urbis Commerciaci ubi de juribus Dominorum ejusdem
urbis. Ibi pag. 80.
Charties du Mesnil, hoc est, Instrumenta quæ spectant locum
du Mesnil. Et pag. 86. in Instrumento anni 1263 :
Item de toutes les
choses qui ne sont contenues en ceste Chartie, etc.
Chartam Facere, vel
Chartulam, est conficere instrumentum, seu donationis seu
permutationis, vel oblationis. Tabularium Brivatense Ch. 275 :
Et nec dandi, nec
venundandi, nec commutandi, nec cuilibet Cartas faciendi potestatem habeant.
Regula S. Aureliani cap. 1 :
Chartas donationis, aut venditionis, cui voluerit
faciat.
Cap. 47 :
Quo minoris ætatis sunt, aut vivis parentibus in
Monasterium ingrediuntur, Chartas tunc facere compellantur, quando ætate probati
fuerint, aut res parentum in potestate habuerint.
Adde cap. 4. et
Regulam S. Cæsarii ad Virgin. cap. 4. Recapitulat. ejusdem Regulæ cap. 4. Regul. S. Donati
cap. 7. Diurnum Roman. cap. 6. tit. 11. 12. cap. 7. tit. 21. Leon. Ost. lib. 2. cap. 54.
55. etc.
Per Chartulam dare, comparare, idem quod
per Chartam. Severus Sulpitius de Vita S.
Martini :
Denique apud improbum rei judicem nocere Chartulam, cum periit, nihil
proficere, cum extat. Authentica Chartula,
apud Gregorium Magnum in Epist.
Concilium Wormatiense ann. 868. can. 3 :
Ut non prius dedicet Ecclesiam nisi antea
dotem Basilicæ et obsequium ipsius per donationem Chartulæ confirmatum accipiat.
Charta Ludovici Pii in Chronico Farfensi :
Tam ex donatione Regum... quam et
hæreditate parentum, vel de quolibet attractu advenerunt, et ibidem per Cartulas
delegaverunt.
Tabular. Casauriense :
Tunc nos judices vel auditores
diligenter ipsum Partulum inquisivimus, si vel per Cartulam, aut per hæreditatem, vel
per breve, aut qualemcumque rationem contendere aut habere potuisset.
P. Carpentier, 1766.
◊ Horrendis plurimum
maledictis quibus Chartarum auctoritati olim cavebatur, additæ nonnumquam cæremoniæ, quæ
timorem religiosis incuterent. Ejusmodi sunt quæ leguntur in Charta Roberti abb. Corb.
ann. 1136. ex magno Chartul. nig. ejusd. monast. fol. 89. v°. :
Ut autem hoc
privilegium permaneat ratum, auctoritate domini Dei nostri et clavigeri cœli beati Petri
et dom. Papæ Innocentii II. et nostra, qui eorum vice, auctore Deo, huic ecclesiæ
præsideo ; ego et sacerdotes nostri sacramentalibus jugi divini stolis induti, et omnes
fratres reliqui tenentes lucernas ardentes in manibus nostris, conservatoribus hujus
sancti et devote peracti privilegii portas inferi horribiles claudimus, et civitatis
Jherusalem celestis duodecim portas ex singulis margaritis pandimus : scienter vero
violatoribus hujus privilegii nos iidem omnes de manibus extinctas projicientes
lucernas, regni celestis januas claudimus et horribiles inferi portas pandimus, ut cum
Datan et Abiron et cum Juda de fure traditore viventes, hoc est, scientes, in eas
detrusi, et cum divite carnali filio sancti Abrahæ in flammis sulfureis sepulti non
adjiciant ut inde resurgant.
Sed res aliquando minus severe acta est, ut in
Charta Radulphi
de Nits dom. Firmit. Naberti ex Chartul. S. Memmii :
Si quis
contradicere conaverit, centum cynnos (l. cygnos)
nigros et totidem corvos
albos regi persolvat.
Vide Tract. novum de Re diplom. tom. 5. pag. 188. 209.
215. 404. 480. et in
Maledicere.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inter notas Chartarum
chronologicas notanda illa est, quæ apposita Constitutioni Frederici imperatoris
contra
hæreticos et fidei catholicæ inimicos legitur, in Stat. Astæ fol. 2. v°. :
Anno imperii nostri præterito, præsenti et futuro.
Qua formula rem omni
tempore veram indicare fortean voluerunt.
Inchartare, per
Chartam, seu per
instrumentum, donare, conferre. Tabular.
Brivatense Ch. 433 :
Habeatis etiam potestatem Incartandi alodos meos quibus
jussero.
Tabular. Celsiniacense ann. 958 :
Et hæc donationis
Inchartulatio deinceps usque in perpetuum firma et stabilis permaneat.
Matthæus
Paris ann. 1252 :
Et iterum concessit ipsi Comiti eandem terram, et Inchartavit
post aliquos annos, ut possessio sua sic firmius roboraretur.
Infra :
Gasconiam Comiti Richardo fratri suo dederat, et Inchartaverat.
Ann.
1256 :
Concessit et Inchartavit Regi Scotiæ Huntendonam.
Adde pag. 660. Matthæus
Westmonast. ann. 1252 :
Confertur Vasconia Edwardo, nec fit mentio de Comite, cui
quondam fuerat concessa et Incartata, et ipse in possessione constitutus.
Inchartatus, Vox fori Hispanici, Accusatus. Vide observantias Regni Aragon. lib. 1. fol. 7.
27. 28. 30. 32. 36. Edit. 1624. præterea Michaelem
del Molino in Repertorio Foror.
Aragon. in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta, Litteræ salvi conductus, commeatus, Gall.
Passe-port. Sanctimonialis
Heidenheimensis in Vita S. Willibaldi cap. 8. num. 22 :
Ibi est turris Libani ; et
qui illuc venerit non habens Chartam, non pertransit locum, quia in custodia est ille
locus, et est claustrum : sed si venerit sine Charta, tollunt eum cives, et mittunt ad
urbem Tyrum.
P. Carpentier, 1766.
Chartæ Albæ, Non scriptæ, nostris
Blancs-signés. Chron. Th.
Otterbourne edit.
Hearn. pag. 200 :
De albis Cartis, vocatis les Blanck Chartres. Ad Cartas etiam
albas suos legeos universaliter apponere sigilla sua compulit (Ricardus
II.)
ut, quotiens grassare vellet in plebem, facultatem haberet, licet illicitam,
opprimendi quamcumque personam.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta de Benefactis, Præstaria. Vide S. Rosa de Viterbo Elucidar. tom. 1. pag. 241.
Charta Caritatis, Sic appellata prima Cisterciensis Monasterii institutio, quod
caritatem
undequaque spirarent illius decreta
, ut ait Clemens IV. Papa, vel ut Calixtus II.
quod
omnium tam Abbatum et Monachorum ejusdem ordinis,
quam Episcoporum, in
quorum parochiis prima illorum Monasteria constituta fuerant, consensu ac deliberatione
communi, ac mutua Caritate
sancita fuerint. Annales Francorum Victoriani MSS. ann.
1108 :
Hoc tempore facta est Charta Caritatis a S. Stephano Cisterciensi Abbate, et
aliis 20. Abbatibus, auctoritate sigilli Apostolici confirmata. Ab illo ergo tempore
rejecerunt frocos et pelliceas, staminia, capucia, et feminalia, coopertoria, et
stramenta lectorum, ac diversa ciborum in refectorio fercula, et sagimen, et omnia quæ
puritati regulæ adversabantur, abdicarunt, etc.
De hujuscemodi Chartis frequens sermo est in Statutis
Cisterciensibus, uti videre potes apud Martenium tom. 4. Anecd. col. 1817. 1333. 1334.
1335. 1480. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Coccinea, Membranæ purpureo colore infectæ, ut loquitur S. Hieronymus Epist. ad Eustochium.
Huic operæ vacantes Monachos sic alloquitur S. Ephraem Parænesi 47 :
Chartam
Coccineam operaris ? coriarios cogita.
P. Carpentier, 1766.
Charta Concordiæ,
Definitionis, vel
de definitione, Qua inter se concordant litemque
definiunt proceres quivis aut domini superiores, in novo Tract. de Re diplomat. tom. 1.
pag. 387. ex
Hist. Occit. tom. 2. col. 445. 467. 493. et 585.
Charta Confertoria, Qua quid confertur Ecclesiis. Tabularium Brivatense Ch. 250 :
Complacuit
inter Comandum et uxore sua Bertilde, ut Cartam Confertoriam inter nos facere
debuissemus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Crocata, vel
Crocca, Eadem quæ
Coccinea, Anastasio in versione
Concilii VI. act. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Cuttunea, Ex gossipio seu
cottone, cujus potior usus in Diplomatis describendis :
Charta Cuttunea, quam fecerat Simon frater et mater ejus,
apud Rocchum
Pirrum Siciliæ Sacræ lib. 4. pag. 92. Vide
Chartæ Bombycinæ in
Bombax.
Chartæ Ecclesiasticæ, Epistolæ formatæ. Liberatus Diacon. cap. 18 :
Itum est Constantinopolim,
et supradicti Episcopi in custodiam sunt redacti, Chartis sublatis, ne Catholicis,
quibus scriptum fuerat, redderentur.
Infra :
Sed postquam Vitalis et
Misenus a custodia Constantinopoli sunt egressi ; perrexit cum Chartis Ecclesiasticis
Constantinopolim, passusque est et ipse, sublatis Chartis, gravissimam
custodiam.
S. Hieronym. in Epitaphio Marcellæ :
Petunt et impetrant
Ecclesiasticas Epistolas, ut communicantes Ecclesiæ discessisse viderentur.
Ubi
formatæ et commendatitiæ intelliguntur. Idem Epist. 11. ad Ageruchiam :
Cum in
Chartis Ecclesiasticis juvarem Damasum, Romanæ urbis Episcopum, Orientis atque
Occidentis synodicis consultationibus responderem, etc.
Ubi
Chartæ
Ecclesiasticæ generatim dicuntur, quæ in causis ac rebus Ecclesiasticis exarantur.
Idem lib. 2. Invectivar. in Ruffin. :
Et sub nomine cujusdam amici Damasi Romanæ
urbis Episcopi ego petar, cui ille Ecclesiasticas epistolas dictandas tradidit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vide Fr. Bern. Ferrar.
lib. de Ant. ecclesiast. epistolar. genere.
P. Carpentier, 1766.
Charta Elemosinaria, Qua aliquid in eleemosynam ecclesiæ conceditur. Chartul. S. Sulpit. Bitur. fol.
25. r° :
Si vero ullus parens aut aliquis homo surrexerit, qui hanc Cartam
Elemosinariam contradicere aut Calumniare voluerit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Chartæ Glutino Conglutinatæ, Cum propter verborum copiam non sufficeret unum pergamenum ; qua ratione vero
tunc fraudi obviarent, docet Charta venditionis comitat. Montispenc. ann. 1385. in Reg.
Cam. Comput. Paris. ab ann. 1360. ad ann. 1416. fol. 111. r°. :
Verum quia omnia
supradicta capi seu comprehendi non poterant in pelle unica pergameni, propter facti
substantiam verborumque superabundatiam, ut apparere potest cuilibet intuenti ; idcirco
nos ea conscribi fecimus atque poni in hiis duabus pellibus pergameni insertis,
conjunctis et tenaci glutino conglutinatis, et ad omnem fraudem et sinistræ suspectionis
stipulam tollendam contrasigillum dicti sigilli dictæ curiæ Riomi quod tenemus, in
principio et in fine dictæ conjuncturæ seu conglutinaturæ dictarum duarum pellium
pergameni apponi fecimus et appendi.
Testam. Joan. reginæ ann. 1304.
in Reg. sign.
Noster Cam. Comput. Paris fol. 223. v°. :
Nous
requerons nostre très chier seigneur le Roy de France que il toutes les choses et
singulieres contenues en ces deux piaus gluées ensemble veuillie approuver.
P. Carpentier, 1766.
Charta Incautationis, Qua quis
cautus et securus redditur. Charta Ferdinandi reg. Castellæ ann.
1223. inter Probat. tom. 3. Annal. Præmonstr. col. 472 :
Facio Chartam
protectionis, Incautationis, absolutionis, confirmationis... monasterio S. Spiritus de
Abula.
Vide
Incautare.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta incisa. Chart. ann. 1017. ap. Murator. Antiq. tom. 1. col. 169 :
Cartulam, quod
predictus Abbas demonstrabat... reproba et falsidica inventa fuit, et ibi
Incisa.
Vide
Incidere.
P. Carpentier, 1766.
Charta cum junco in ora insuto, Ubi prædium aliquod venditur. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 32. r°. :
Prædictam terram S. Johanni, cui vendiderat, ex toto reliquit in manu domini
Ansculphi abbatis cum junco, qui in ora Cartulæ insuitur.
Vide in
Investitura.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta Legitima. Ratpert. Casus S. Galli ap. Pertz. Script. tom. 2. pag. 69. lin. 33 :
Et
ut cautius hæc eadem firmitatis scriptura communiretur, præcepit, primitus tantummodo
dictatam et in aliqua scæda conscriptam sibi præsentari ; et cum ille causam
comprobaret, tunc demum cancellario præcepit, in Legitimis Chartis conscribere præfati
pacti confirmationem.
Charta Jurata, quæ continet juramentum, vel quæ sacramentum peractum esse super ea re, de qua
agitur, refert.
Carta Jurada, in Foris Beneharn. tit. 1. art. 25. Raimundus
Montanerius in Chron. Regum Aragon. cap. 240 :
Si que daço faeren llurs convinences
ab Cartas jurades de cascuna part, etc.
Vide
Sacramentalis Charta in
Sacramentum.
Magna Charta, Anglis, est Liber seu Codex Constitutionum ; eam Henricus III. ad utilitatem
subditorum suorum promulgavit, quæ hodie maximo in usu est, inquit Cowellus. De ejus
origne, incrementis, et confirmationibus, multa commentatus est Spelmannus, quem præstat
hic legere de rebus patriis disserentem :
◊ Magna Charta.
Augustissimum Anglicarum libertatum diploma,
et sacra anchora, condita prout exstat hodie in libris juridicis, anno 9. Henrici III.
et confirmata denuo annis 25 et 28. Edouardi I. Inter Regni Constitutiones (quas
Statuta nuncupamus) prima est, majorumque nostrorum opibus et fortunis sæpius
comparata ; sudore autem et cruore plurimo ægre adeo conservata, ut Erythream dixeris,
et sanguineam.
Magna dicitur ab amplitudine, qua tertio superat
Chartam de Foresta. Sub hoc autem nomine
contineri olim videtur nonnumquam utraque libertatum pagina, civilium nempe et
ferinarum. Forte quod in Charta libertatum Henrici I. cavetur inter cætera de
Forestis : ut in Charta postmodum Johannis Regis, quæ in Rubro libro Scaccarii
exhibetur. Apud inferiores vero et hodiernos sigillatim dignoscuntur his
nominibus Magnæ Chartæ, Chartæ de Foresta.
Vide infra in anno 1253.
◊ Emanavit
prima ejus fabrica ab Henrico I. Regnum ineunte, qui pleraque ejusdem capitula (et
uberiora nonnulla quam gaudemus hodie) vel specialiter in distinctis articulis, vel
generaliter sub confirmatione legum Edouardi Confessoris, spontanea concessit
voluntate : singulisque Comitatibus Chartas ejusdem singulas in Cœnobio aliquo
adservandas mandavit. Chartam ipsam apud Parisium videas in an. 1100. qui et in an.
1215. de eadem mentionem faciens : Continebat (inquit) quasdam libertates et leges
Edwardi sancti, Ecclesiæ Anglicanæ, et pariter et magnatibus Regni concessas : exceptis
quibusdam libertatibus, quas idem Rex (Henricus I.)
de suo adjecit. Hinc
est quod Edouardus I. in prima Charta suarum Confirmationum data an. regni ejus 25. Cap.
1. ait, Magnam Chartam esse legem communem.
Sin et altius repetitam velis, concessit ipse Gulielmus I.
legem Edouardi Confessoris, cum quibusdam auctionibus, in singulis observandam. Quæ
igitur in Charta deprehenduntur Henrici I. de suo addita, et ad legem Edouardi
Confessoris minime pertinentia, orta videntur ratione Juris feodalis, quod Anglis primus
imposuit Gulielmus Conquestor, et cohibere jam in multis est dignatus Henricus I. eodem
enim ipso nomine Leges S. Edwardi nuncupatur : ut sic intelligas ipsum
Henricum I. nihil novi in hac sua Charta constituisse.
Nam et libertates, quas Parisius ait eum de suo adjecisse
ad leges S. Edwardi, novæ siquidem non sunt appellandæ libertates, sed novarum
consuetudinum (quas e Jure feodali atrociter suscitavit Gulielmus senior, cumulatius
auxit Gulielmus junior) piæ abrogationes et molimina. Hæc Henrici I. bonitas et
justitia, hoc Chartæ suæ beneficium, quod agnoscentes proximi sui successores probant
alacre, et confirmant.
Stephanus Rex : Sciatis (inquit) me concessisse
et præsenti Charta mea confirmasse omnibus Baronibus et hominibus meis de Anglia, omnes
libertates et bonas leges quas Henricus Rex Angliæ avunculus meus eis dedit et
concessit : et omnes bonas leges et bonas consuetudines eis concedo, quas habuerunt
tempore Regis Edwardi, cum cautione de his bene observandis.
◊ Pari modo
Henricus II. : Sciatis (ait) me concessisse et reddidisse, et præsenti Charta
mea confirmasse Deo et Sanctæ Ecclesiæ, et omnibus Comitibus, et Baronibus, et omnibus
hominibus meis, omnes consuetudines quas Rex Henricus avus meus eis dedit et concessit :
adjecta sanctione, ut libere, quiete et plenarie tenerentur.
Ricardus I. nullam (quam reperio) confirmationis Chartam
edidit, sed in coronatione sua, pacem Dei et Ecclesiæ, rectam justitiam, malarum legum
et consuetudinum deletionem, bonarum observantiam, tactis sacrosanctis Evangeliis,
Sanctorumque reliquiis ad altare juravit.
◊ Juravit et
Johannes Rex in eandem sententiam ; sed qua religione colebantur istæ concessiones,
confirmationes et juramenta sub hoc seculo bellis et discordiis laborante (præsertim sub
Johanne Rege, cum pessundata pene esset potestas Regia et jus datum sceleri) paucis non
est enarrandum. Extat Charta quædam ejusdem data anno regni tertio, qua mandat Hugoni
Nevil Protoforestario, Quod non omittat propter Chartam aliquam quam Rex ipse alicui
fecerat, quin forestas Angliæ (in quibus eximia libertatum vis emicuit)
per easdem leges custodiret, quæ fuerunt in Forestis tempore Henrici
Regis patri sui : et mutasse tunc Forestæ libertates vehementer non est
dubium.
◊ Oritur sub
triennio postea inter Johannem Regem et Papam Innocentium gravissima disceptatio, quæ
sequentium omnium hic malorum occasionem præbuit. Acriter siquidem contendentibus de
electione Cantuariensis Archiepiscopi Ecclesiæ illius Monachis, lis ad Papam
promovetur : et cum de neutro Electo consentire dicerentur electores, coram
Papa, is e cœtu Cardinalium suorum tertium ingerit, Anglum utique Stephanum Langton
nomine ; sed inconsulto Rege, et contra voluntatem ejus et jus Regni. Monachis tamen
imponit sine mora hunc eligere, et electum ipsemet statim consecrat. Dedignatus Rex
Johannes, Cantuarienses Monachos in exilium mittit, eorumque terras adscribit fisco.
Insequitur Cleri maledictio, et ad Papam fertur querimonia, qui Regem admonet et mulcere
satagit blandiloquiis, non audientem vero fulmine sternit Pontificio. Primo Angliam
totam sub interdicto ponit, (ut sic nec Regi serviat, nec ipsi Deo ;) inde Regem
excommunicat, demumque Regnum ejus Philippo Franco decernit capescendum. Sævit jam
Johannes Rex in universum Clerum, proscriptumque exponit direptoribus Philippus
Rex.
◊ Diu devoratum
spe Angliæ Regnum ingenti aggreditur molimine, subditos qui ferre arma possunt,
undequaque evocat. Militiam detrectantes Culvertagii stigmate deturpatos prædicat. Hæret
in adverso litore immensus hostium exercitus : et hic domi confunduntur omnia
e perfidia subditorum.
Fractus his angustiis Rex Johannes, et quinquiennali pene
jam decoctus excommunicatione, Pontificiorum suasu, se et Regna sua tam Angliæ quam
Hiberniæ, in Papæ credit patrocinium, coronam supplex tradit Legato ejus Pandulfo, jurat
conceptis articulis commissorum omnium redintegrationem, et quod bonas leges
antecessorum suorum, et præcipue leges Edwardi Regis Confessoris revocaret, et
observandas traderet. Jurant pariter in Regis animam 16. Comites et Barones multi
potentiores, ita tamen, ut Regem recidentem omnes ad articulorum cogerent observationem.
Præter hæc, censum annuum Papæ concedit 700. marcas sterlingorum pro regno Angliæ,
300. pro Hibernia. Homagium una præstat et fidelitatis juramentum, impletaque jam
integritate pœnitentiæ ministerio Stephani Cantuariensis Archiepiscopi, ipse ab
excommunicationis vinculo Wintoniæ absolvitur, et Regnum Angliæ ab interdicto liberatur,
ablatis Clero ægre adhuc restitutis. Rex Franciæ post exhaustas in belli apparatu sex
centenas mille libras (frendens licet) a Papa prohibetur Angliam lacessere.
His ita gestis Rex Joannes Gerseiam navigaturus, et
recentis nondum immemor juramenti, Concilium ad S. Albanum prid. Non. Augusti, anno
Regni sui 15. edicit, quo inquiri jurat de
damnis Prælatorum, etc. Conveniunt (absente Rege) summus Angliæ Justitiarius,
Archiepisc. Cant. Episcopi, et Magnates, pacemque Regiam cunctis denunciantes, inter
alia ex parte Regis firmiter præcipiunt, ut Leges Henrici avi sui (id est,
Hen. I.)
ab omnibus custodirentur, et omnes Leges iniquæ penitus enervarentur. Sed
versabantur hæc in generalibus ; nec constabat quænam erant Leges illæ Henrici I.
obsoletæ scilicet et posthabitæ. Hactenus etiam nihil datum nisi
verba : nihil scriptis, nihil Charta Regia et sigillo Regni
confirmatum.
Reverso Rege, Synodum celebrat 8.
Calend. Septemb. in Ecclesia S. Pauli
Londoniarum Archiepiscopus, cui inter Prælatos multi affuere Proceres Regni. Acta
aliquantisper Ecclesiæ : Archiepiscopus proceres aliquot (ut tunc fama erat)
in recessum vocat. Deplorat profligatas libertates Regni, et bonas Leges Edwardi
Confessoris. Regem memorat in absolutione sua Wintoniæ, easdem jurasse revocare, et in
Regno facere ab omnibus observari. Hoc ut melius expediatur, inventa est (inquit) nunc
quædam Charta Henrici I. Regis Angliæ, per quam, si volueritis, libertates diu amissas,
poteritis ad statum pristinum revocare. Chartam profert ; qua perlecta juramento invicem
se astringunt Proceres, pro hisce libertatibus vel ad mortem (si res exigeret)
certaturos. Ferre pollicetur Archiepiscopus auxilium. Coeunt sequenti anno
(id est, 1214. sub 14. Calend. Novemb.)
velut orationis gratia ad
Monasterium S. Edmundi Buriensis, sed de libertatibus tractant restaurandis,
conceptumque Londini prius juramentum, illic denuo super altare renovant sigillatim.
Parant quæ ad bellum spectant, et libertatum deinde a Rege contendunt confirmationem.
Ille dierum aliquot inducias postulat, sed respondet demum, nunquam se facturum
.
Proceres exercitum cogunt, quem Dei et Sanctæ Ecclesiæ
nominant, Regique adhærentibus excidium minitantur et rerum omnium direptionem, ni ad
ipsos ocyus convolantes causam publicam tuerentur. Rex a suis ita deseritur, ut in tota
ejus clientela vix septem numerentur Equites. Mitescens igitur, de arbitris convenit,
qui utrinque electi libertatum dictant Capitula. Eademque (in prato inter
Stanes et Windeleshores, quod dicitur Raningemead)
in duabus Chartis
(altera continente libertates Angliæ, altera Forestarum) sigillo Regio firmat et
concedit. Sic Matthæus Paris, qui utramque Chartam sigillatim exhibet, et libertates
Forestæ in eadem schedula cum libertatibus Angliæ contineri pro capacitate sui non
potuisse asserit. In Rubro tamen libro Scaccarii junctim eduntur, et confusis articulis,
multis etiam desideratis ad Forestam pertinentibus ; adscriptis etiam nonnullis Chartæ
neutri (prout hodie extat) contingentibus. Sunt qui a loco, Magnam Chartam Ronniemead
appellant, primumque esse ferunt Juris nostris scriptum Codicem. Hæc a latere
.
◊ Adjungitur
pedi Chartæ Forestariæ ad præsidium libertatum omnium, pactum grave et in Regno
inauditum : Eligendos a Baronibus 25. Nomophylaces, qui libertatum tuerentur
castitatem, Regemque ipsum vacillantem brachio cohiberent populari. Regem insuper nihil
impetraturum quo aliquid concessorum fiat irritum : irritumque fore quicquid
impetraverit.
Juratur præmissorum observantia, cum a Rege, tum a
Baronibus ; et eliguntur Nomophylaces, qui muneris cultum etiam jurant et Barones alii
obsequium se illis exhibituros. Mandat Rex præterea literis patentibus universis Angliæ
Vicecomitibus, ut jurare faciant quoslibet suæ ditionis, concessas fovere libertates,
ipsumque ad hoc Regem, castrorum captione, provocare. Apage. Quin ut nihil desideretur,
Bullam a Papa impetrat ad concessiones suas roborandas.
Brevi autem Regem pœnitet e medullis ; conquestoque
pluribus apud ipsum eumdem Papam Innocentium III. hic acta omnia decernit
irrita, Regique et Baronibus imponit sub anathemate, ut neque ipse jurata teneat, neque
isti concessa exigant. Barones hoc ad Papam non spectare asserunt. Papa renuentes
excommunicat, eorumque terras interdicto premit. Jam adacti ad insaniam, Ludovicum
filium Regis Franciæ, sibi eligunt in Regem, qui neque precibus, neque minis Papæ a
direptione Angliæ prohiberi potuit. Sæviunt hic ubique intestina bella, cædes, incendia,
et funesta omnia.
Sed obeunte anno proximo Johanne Rege, filium ejus
decennalem, Henricum III. suscipiunt Regem, qui et in Coronatione sua de more jurat
leges bonas, malis abdicatis. Resipiscentes jam Magnates destituunt Ludovicum, qui
citius inde fractus, recessum etiam jurat et ablatorum omnium restitutionem. Jurat Rex
vicissim petitas reddere libertates, et in animam ejus una Jurant Legatus Papæ, et
Protector Regis magnus Marescallus, easdem etiam observare, omnibusque tradere
observandas. Hoc idem jurant universi Proceres.
Dum mora nectitur, vita excedit Philippus Rex Franciæ, et
Ludovicus solium tenet, a quo Rex Henricus Normanniæ petit redditionem, prout discedens
Anglia juraverat Ludovicus. Is causatur, Henricum Anglis non restituisse (ut juraverat
item) libertates Angliæ, nec se ideo Normanniam restituturum.
Anno 1223. Regis 7.
Archiepiscopus et Magnates Regem
obtestantur, ut juratas confirmaret libertates : et respondente quodam
extortas fuisse a patre suo, Rex omnes (inquit) libertates illas juravimus, et omnes
astricti sumus, ut quod juravimus, observemus. Missis in singulos Comitatus literis,
Vicecomitibus præcepit, ut per sacramentum 12. Militum vel legalium hominum inquiri
facerent, quænam erant libertates Angliæ tempore Henrici avi sui ; sed quid responsum
sit a Vicecomitibus, non reperio.
Demum anno 9.
Regis, concedente Clero et populo cum
Magnatibus quintodecimam partem omnium rerum mobilium totius Regni Angliæ, renovantur
Chartæ libertatum, prout sub Rege Johanne prius erant conditæ : ita quod
Chartæ utrorumque Regum in nullo inveniuntur dissimiles. Verba sunt Parisii, quæ nos
ideo recitamus, ut indagetur ratio, quorsum non reperiuntur hodie in Magna Charta
Henrici III. articuli aliquot a Johanne concessi. Ille si quidem primo, de persolvendo
defunctorum debito Judæis atque aliis. Secundo de modo imponendi scutagium et auxilium
Regis. Tertio de modo summonendi Commune Concilium Regni, quod postea Parlamentum
appellatur. Et quarto de modo cavit quo auxilium capiat subditus a vassallis suis quos
tenentes appellamus. Hi, inquam in impressis Magnæ Chartæ exemplaribus non
deprehenduntur, fuisse tamen in primitivo illo Henrici III. e Parisio vides, cui et
fidem facit locus ejus alius, ubi dicitur, quod in Parlamento Westmonasterii, ad festum
S. Edwardi ann. 1222. id est, Regis 39. responsum fuit Regi a Baronibus, quod omnes tunc
temporis non fuerunt juxta tenorem Magnæ Chartæ suæ vocati, et ideo sine paribus suis
tunc absentibus, nullum voluerunt tunc responsum dare. Me recipio.
Chartas jam de novo concessas et Sigillo Regio ad
Parlamenti petitionem confirmatas Rex in quemlibet dirigit Comitatum : in
illum scilicet qui Foresta nulla premebatur, Magnam Chartam solam. In
cæteros eam pariter et Forestæ ; libertates que ab omnibus imperat,
juramento interposito, conservandas : quod tam feliciter adimpletum est, ut nec iota
unum in Regis Charta contentum, extitit prætermissum. Dies fausta, sed brevissima. Ad
cujus tamen munimentum excommunicationis sententiam in Chartarum violatores promulgat
Stephanus Archiepiscopus Cantuariæ cæterique Angliæ Episcopi, quam subinde metuisse
dicitur Rex Henricus.
Biennio vero postea (id est, an. Dom. 1227.
Regni 11.)
ad ætatis veniens plenitudinem, in lugubri (sic hoc Florilegus
nuncupat) Oxoniensi Consilio, cancellari fecit et cassari omnes Chartas in provinciis
omnibus Regni Angliæ de libertatibus Forestæ, (ut Parisius et Florilegus referunt) sed
ut alii habent, de libertatibus etiam Magnæ Chartæ ; factas siquidem eas criminans, dum
sub tutela ipe esset, et Sigilli sui non tum compos.
Frendent Barones, paucisque interpositis diebus, Regem
adeuntes, Chartarum redintegrationem aspera nimis contendunt pertinacia. Rex
blandiloquiis hac vice linitos, in ulteriorem rejicit tempestatem ; sopitisque longas
tandem post ambages (cum in aliis, tum in Parlamento anni sui 18.)
disceptationibus, sponte et sereno vultu in Parlamento Westmonasterii anno suo 21.
Dom. 1237. tricesimam partem bonorum
Cleri atque populi recepturus, libertates reddidit, sanctius inde observandas. Quod ut
certo foret, sententiam quam in violatores aliquando tulerat Stephanus Archiepiscopus
Cantuariæ, cum omnibus Episcopis Angliæ, a qua nec immunis ipse habebatur, fecit
renovari. In abundantiorem etiam securitatem, novo confirmationis diplomati hanc
impinxit clausulam : Non obstante quod prædictæ Chartæ (libertatum et
Forestæ) confectæ fuerint, cum minoris essemus ætatis.
Tarda vel his adhuc fides. Non elapso igitur toto
septennio, Barones in Parlamento Londinensi anno Dom. 1244.
Regem sollicite obtestantur ut emptæ
redemptæque libertates non solum observentur, sed et nova confirmationis Charta (quæ
super hæc specialem faciat mentionem) denuo roborentur. Novam pariter excommunicationis
sententiam in eos projiciendam, qui concessas libertates vel impugnarent, vel
impedirent : Et ut illis fieret emendatio, qui post ultimam concessionem damnum
sustinuerant in libertatibus violatis. Præter hæc, ne sacramenti a Rege populoque
præstiti ob libertatum observantiam, anathematisque a S. Edmundo jam Cantuariensi
Archiepiscopo in violatores promulgati, periculum de cætero incurreretur, obnixius Regem
orant, ut de communi assensu quatuor eligantur potentes et nobiles de discretioribus
totius Regni, qui sint de Consilio Dom. Regis, et jurati, hæc et alia multa Regno
commodissima (tanquam Tribuni plebis) agerent et curarent. Rex negat omnia, statimque in
Forestis multa exequitur gravissima.
Nova autem pressus egestate, in Parlamento Londonii ann.
Dom. 1253. regni sui 37. ad novam
accedit pactionem. Conferentibus scil. in viaticum suum Hierosolymitanum Clero
triennalem decimam, Militibus, Scutagium trium marcarum : bona fide et sine
aliqua cavillatione promisit se Chartam Magnam, et omnes ejus articulos observaturum.
Tertio igitur Maii, presentibus Rege, Comitibus et Baronibus, Bonifacius novus
Archiepiscopus Cantuar. cæterique Episcopi pontificalibus induti, et accensas ferentes
candelas in majori Aula Westmonasterii, excommunicationem cum
anathemate (forma maxime solenni, quam habes apud Parisium in hoc anno) projecerunt in
transgressores Ecclesiasticarum, et libertatum seu liberarum consuetudinum Regni Angliæ,
et præcipue earum quæ continentur in Charta libertatum Angliæ, et Charta de Foresta,
etc.
◊ Nec tantum in
transgressores liquido, sed in eos pariter qui qualicunque arte vel ingenio temere
violaverint, diminuerint, seu immutaverint, clam vel palam, facto, verbo, vel consilio,
contra illas vel earum aliquam in quocunque articulo veniendo. Item in illos qui contra
illas, vel earum statuta, aliqua ediderint, vel edita servaverint, consuetudines
introduxerint, vel servaverint introductas, scriptores statutorum, nec non consiliarios
et executores, et qui secundum ea præsumpserint judicare, etc. Dicta et promulgata omnia
sigillis roborabant : prolataque est in medium Charta Regis Joannis, qua
supradictas libertates mera voluntate reconcessit, et inde recitari fecerunt easdem
libertates. Dum autem Henricus Rex memoratam sententiam audiebat, tenuit manum suam ad
pectus suum sereno vultu atque alacri. Et cum perlecta esset demum, projecissentque
candelas extinctas et fumigantes, et diceretur a singulis : Sic extinguantur et
fœteant hujus sententiæ incursores in inferno ;
et campanæ pulsarentur. (ut applauderent
singuli) dixit ipse Rex : Sic me Deus adjuvet, hæc omnia illibata servabo fideliter,
sicut sum homo, sicut sum Christianus, sicut sum Miles, et sicut sum Rex coronatus et
inunctus. Hæc (qui plura) Parisius. Post hæc omnia Romam mittitur ad Innocentium IV.
Rogatus ille latum anathema Bulla roborat, et de suo quiddam adjicit in terrorem.
Sub sole nihil stabile. Anno quippe proximo, Rex, dum
inhiat colligendis decimis, quæ sub conditione de Chartarum observanda immunitate
concessæ fuerant, consilio impiorum libertates temerat, credens, inquit Matthæus, pro
munere absolvi a transgressione. Nec spes illa vana, cum se et Regnum sub pœna
exhæredationis (quod non potuit) Papæ obligaret ad pecuniæ solutionem, quem in bello
Siculo foret expensurus, causa sua.
Ad mortalia autem arma non concurritur : sed
anno 1255. Regis 39. acclamatum est in Comitatibus, Synodis, Ecclesiis, et ubicunque
locorum homines convenerant, ut Magna Charta, quam Rex Joannes concessit, et Rex iste
præsens multoties reconcessit, inviolabiliter tueretur : et lata est sententia, toties
repetita, in omnes ejusdem violatores.
Sequenti etiam anno pœna horribilis anathematis in
Londinensi Synodo prioribus adjungitur, statuiturque libertates sub ejusdem periculo
conservandas. Et ne quid præterea desideretur, accesserunt paulo post duæ simul Bullæ
Alexandri IV. ad Chartarum sententiarumque roborationem.
Rex seu telis victus Ecclesiæ, seu quod Barones mutuo
exhibentes dextras, juraverant, quod non omitterent propositum persequi pro pecuniæ vel
terrarum amissione, vel etiam pro vita et morte sua et suorum ; in Parlamento Oxonii an.
Dom. 1258. regni 42. semel iterum, sed jam etiam cum Edouardo filio suo,
Chartarum jurat observantiam, et 24. prudentium virorum nationis Anglicanæ, (nam ab
alienigenis passi modo sunt gravissima) quos sub ipso ad regni gubernationem eligerent,
consilio se commendavit.
Non elapso autem biennio, Rex ab Urbano Papa juramenti
potitur absolutione : nec sui tantum, sed et filii, quam Princeps optimus
adeptam spernit. Mittuntur jam Hertfordiam ex mandato Regis Justitiarii itinerantes,
contra formam (ut asseritur) dictarum provisionum Oxonii, repudiatique ideo a majoribus
illarum partium cassi redierunt.
Succrescentibus vero novis in dies gravaminibus ex
alienigenarum, qui Regis aures atque latus occludebant, insolentiis, Proceres eas,
Chartarumque una violationes statuunt demum vi compescere. Accenduntur ergo belli faces
cruentissimi. Cadit utrinque ingens multitudo, capiunturque ann. 1264. in Lewensi
prælio strenue dimicantes Rex et filius. Sed versa brevi rerum alea, filius a custodibus
elapsus, ex improviso hostem novis copiis adoritur, insignique clade Eveshamiæ fundens,
non solum patrem, sed et Regiam dignitatem liberavit an. Dom. 1265.
Actum jam videtur de libertatibus ; sed e cœlis ecce
misericordiam Domini, qui Principum corda nec ferro coercenda, nec mortalibus
industriis, levissimo afflatu subigit et emollit. Pressa post imbelles aliquot conatus
reliqua Baronum parte, Rex in Parlamento Marlebridge an. Dom. 1267. regni 52.
cap. 5. utramque Chartam, in singulis tam ad Regem, quam ad subditum pertinentibus
tenendam statuit, Breviaque Regia gratis concedi in transgressores. Rebus in hunc modum
præter spem compositis, sub anno altero pax edicitur per totam Angliam, et Edouardus
Princeps cruce jam signatus Hieros. proficiscitur, triumphatisque hostibus Rex in pace
animam reddit ann. D. 1272. regni 57.
Henrico mortuo, reversoque Rege Edouardo I. vacillant
etiam aliquoties Chartæ libertatum, (ut videre est in præstatione Articulorum super
eisdem) quas ideo stabilire nixus est æterno robore (Justinianus noster) idem Edouardus.
Resilire quippe noluit a sacramento, quod cum patre in Oxoniensi Parlamento aliquando
juraverat, nec absolvi, ut præfati sumus. Anno igitur regni sui 25. dum in Flandriam
transiturus, Odimiræ moratur, præcepta sub sigillo suo Westmonasterii data 2. Aprilis,
in omnes misit Angliæ Comitatus Chartarum exigentia observantiam
.
Constans etiam in proposito, duas simul earundem edidit
confirmationes, sub testimonium filii Edouardi Principis, ejus tunc in Anglia
Locumtenentis, (nam in Flandria versabatur ipse) Londini datas, alteram 10. Octobris,
alteram (sed priorem) 12. Octobris dicto anno. In hac, recitatas per Inspeximus Chartas
Henrici III. patris sui, sigillatim eas concedit, firmat, et corroborat. In illa,
neutram recitans, utramque junctim confirmat, et quæ ad earum conducunt observantiam,
multa decernit utilissima.
Primo, quemlibet in iisdem articulum tenendum sanctius,
mittendasque Chartas singulas sub sigillo Regio, Justitiariis, Vicecomitibus, et aliis
omnibus ministris Regis, civitatibusque Regni ; una cum Brevibus, præcipientibus, ut eas
populo annuntient, et in singulis observent.
Secundo, judicium contra aliquem earumdem articulum, fore
irritum et cancellandum.
◊ Tertio,
mittendas etiam ejusmodi Chartas, ad singulas Ecclesias Regni Cathedrales :
non ibidem solum custodiendas, sed et annuo bis legendas coram populo.
Quarto, ut Episcopi bis item quotannis excommunicatos
denuntient Chartarum
violatores, et qui illis sunt vel ab auxilio, vel a consilio ; et ut
Archiepiscopi Episcopos ad hoc coerceant. Lata tunc etiam est solenniter ejusmodi
sententia a Roberto Archiepiscopo Cantuariæ.
Gandavi præterea existens (ubi nullis populi pulsaretur
precibus) hanc sponte Chartam totidem omnino verbis, magno suo munivit sigillo 5. die
Novemb. anno 25. prædicto, et in Angliam gratuito misit.
Cum tamen in Parlamento Regni sui 28. assidue a Baronibus
(præsertim a Comite Herefordiæ et a domino Mariscallo Angliæ) obtestaretur, ut Chartas
denuo confirmaret parlamentaria auctoritate, hæsit in articulis aliquot a Walsinghamo
memoratis, et ad ipsarum calcem annectendam voluit, (omnium remoram)
Salvo
jure Coronæ nostræ. Animadvertens autem commotum populum et perculsos Pro ceres,
consilium mutat Rex eximius, et non solum annuit Chartarum confirmationem, sed in earum
etiam munimen, explanationem et libertatum auctionem coronidem imponens, quam
Articulos super Chartas appellamus, sic
inter alia promulgavit
:
Chartas libertatum in omni articulo conservandas,
tradendasque unicuique Vicecomiti sub sigillo Regis, ut legantur populo quater annuo in
pleno Comitatu, videlicet proxime post festa S. Michaëlis, Nativitatis Domini,
Paschatis, et S. Johannis Baptistæ.
Eligendos etiam e Militibus cujusque Comitatus per
Comitatenses in foro Comitatus 3. Justitiarios, qui diplomate fulti Regio, de delictis
cognoscerent contra Chartas, easdemque sartas tectas conservarent, etc.
◊ Post varios
casus et tot discrimina rerum, emicuere sic tandem Dei beneficio sacræ hæ Chartæ
libertatum Angliæ, pleno vigore : et ne deficerent aliquando postea,
trigesies atque eo supra a succedentibus Regibus confirmatæ sunt, decima quarta scil.
vice solo sub Edouardo III. et uberius demum sub piissimo domino nostro divo Jacobo
Rege : Cujus ut in perpetua felicitate floreat magnum sobolis incrementum, floreant hæ
simul (precor) in perpetua castitate. Amen.
Hactenus de Magna Charta Spelmannus.
Chartæ Nuptiales. Bulla Calixti II. PP. ann. 1120. in Bullario Cluniacensi pag. 39 :
Porro
Presbyteris parochialium Ecclesiarum S. Mariæ et S. Odonis Cluniacensium ejiciendi et
suscipiendi in Ecclesiam ex antiqua consuetudine pœnitentes, et nuptiales Chartas
faciendi licentiam indulgemus.
Id est matrimonii sacramentum impertiendi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Pagensis. Vide mox post
Chartas
Regias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Probans, Quæ legitime coram testibus signata in quocumque judicio locum habet testimonii
publici et irrefragabilis ; dicitur autem
probans, quia causam quam continet,
evidenter probat ; quo sensu etiam dicitur scribi aliquid
in forma probante. Hæc
fere Henschenius in notis ad Miracula B. Joachimi Abb. Florensis, tom. 7. Maii pag. 124.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta per Punctum Confirmata dicitur ea, quam quis confirmat puncto
addito, cum præ ignorantia
nihil amplius potest scribere, ut hodie vulgo pingunt crucem, qui nesciunt litteras.
Charta anni 1179. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 180 :
Ego Willelmus
filius Willelmi de Dropo, qui seipsum dat Deo et S. Victori, per Punctum
confirmo.
Charta de Rabi. Fori Oscenses Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1247. fol. 12 :
Et si accidit
quod Christianus habet Chartam de Rabi, non potest negare Judæus : quia Charta de Rabi
facta valet, quantum testes contra Judæos.
Id est, scripta ab uno e Rabinis
Judaicis.
Charta Recordationis. Papias :
Cautio, a cavendo, dicta, Breve vel Charta recordationis.
Vetus Notitia in Tabular. Priorat. Neronis villæ fol. 22 :
Litera recordatur quod
mentis debilitas obliviscitur. Unde cunctorum memoriæ præsentamus, etc.
Vide
Notitia.
Chartæ Regales, apud Marculfum sunt eæ, quæ ante Regem, vel quæ a Rege conficiuntur. Has et
Præceptiones regales vocat. Ita
Chartas Regias, Angli vocant donationes et Chartas factas a Rege. Vide Bractonum lib. 2. cap. 16.
n. 3. et Fletam lib. 5. cap. 14. ubi hæc habent de distinctione Chartarum :
Sciendum quod Chartarum, alia Regia, alia privatorum ; et Regiarum, alia privata,
alia communis, et alia universitatis, etc.
Quas vero
privatorum Angli
vocant
Chartas Pagenses appellat Marculfus, quas lib. 2. complexus est, cui hunc titulum indidit :
Incipit scedola qualiter Chartæ Pagenses fiant :
sub quo comprehenduntur
quæ in unoquoque Comitatu et pago in præsentia Comitis, aut Vicarii, aut Centenarii, aut
etiam privatim peragi possunt. Alia enim
negotia hominum, ut ipse ait in Prologo
lib. 1.
tam in palatio, quam in pago peraguntur.
P. Carpentier, 1766.
Charta Partita, Gall.
Chartrepartie, Nauticæ rationis dividuum folium, quod inter
contrahentes divideretur, sic dictum, vulgo
Affretement vel
Nolissement.
Lit. remiss. ann. 1372. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 215 :
Les exposans
prindrent une nef, appellée Corpesaint, que par la mer l'en amenoit du royaume de
Portugal..... En ladite nef n'avoit aucune Chartre-partie, par laquelle apparoir peust
dont il amenoient ladite nef, ne ou il la vouloient mener.
Vide
de
Lauriere in Glossar. Jur. Gall. ad hanc vocem. Exstat alia notione in
Chirographum.
Charta Rogata. Ita Itali vocant
Contratto stipulato, quod eam testes rogarentur
subscribere, et his ferme verbis claudi soleret :
Signum N. et N. qui Chartam istam
scribere fecerunt, et testes firmare rogaverunt
, ut est apud Jofredum in
Episcopis Niciensibus pag. 158. Et in alia Charta apud eumdem pag. 182.
Testes
Rogati
dicuntur, qui Chartam subscribunt. Glossæ Basil. :
ῥογάτοι, οἱ παραϰληθέντες μάρτυρες.
Tabul. Papiense ann. 1354 :
Ego...
notarius hanc Chartam mihi fieri Rogatam tradidi et scripsi, etc.
Tabular. S.
Cyrici Nivern. ch. 43 :
Joannes primus tabellio Rogatus scripsit.
Et ch.
44 :
Sign. Trudgaudi Eleemosynarii, qui hanc donationem fieri vel affirmari
Rogavit.
Tabular. Celsiniacense :
Signum Genesii, qui hanc Chartam Rogare
fecit, et ipse firmavit, et alios firmare Rogavit.
Statuta Mediolan. 1. part.
cap. 356 :
Et quod ipsi Protonotarii non possunt Rogare, vel facere aliqua
instrumenta, etc.
Adde cap. 400. Consuetudines Montispessuli
:
Omne testamentum, et omnis quælibet ultima voluntas inter liberos vel parentes
vel inter extraneos, in scriptis vel sine scriptis fiat coram tribus testibus Rogatis,
vel non Rogatis idoneis, solemnitate adhibita, etc.
Vide chartas descriptas a
Mabill. de Re Diplomat. pag. 378. 468. 473. ubi testes rogati subscribunt. Tabular.
Ecclesiæ Uzetiensis ann. 1215 :
Coram subscriptis Rogatis testibus recognosco,
etc.
Denique Charta donationis Leotheriæ ann. 695. tom. 2. Sæculi 3. SS. Ord. S.
Benedict. pag. 615. sic clauditur :
Ragnoaldus Diaconus Rogitus scripsit.
Vide Matth. Villaneum lib. 8. cap. 95. Rollandinus in Tractatu Notularum :
In
aliquibus locis Rogationes appellantur Notæ, quia sunt notæ instrumentorum, quæ ideo
etiam vocantur Rogationes, eo quod illas rogatur tabellio scribere, et ex illis facere
instrumentum.
L. Henschel, 1840–1850.
Charta Testamenti, in Gest. Ravennat. de aper. testam. ap. Conrad. de Fabaria pag. 177. lin. 41.
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chartarum Tomi, Gregorio Turonensi lib. 10. cap. 19. idem sunt, quod eidem
Regesta,
Scrinia, aliis
Archiva, in quibus plures chartæ continebantur. Marini Pap. Dipl. num. 13. not.
4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chartam Scribere, Notarium agere, apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 105. col. 1. in Legibus
Caroli M. cap.
96. :
Ut nullus Presbyter Chartam scribat, neque conductor
existat suis senioribus.
P. Carpentier, 1766.
Charta Usufructuaria, seu
Usufructuariæ donationis, Qua aliquid usufructuario et precario jure
utendum conceditur, apud Mabill. in Suppl. ad diplomat.