iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.
iBet uBet web content aggregator. Adding the entire web to your favor.



Link to original content: http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUT
CAPUT 1, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
CAPUT 1, CAPUT 2, CAPUT 3, CAPUT 4.
[]« 1 caput » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 151b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUT1
1. CAPUT, Modus possessionum, quibus collatio imminebat, jugum etiam dictum : quæ appellationes passim occurrunt in Cod. Theod. et Justin. Unde Capitatio, et jugatio, quæ possessionibus et capitibus præstabatur, interdum et
Caput, ut apud Eumenium in Paneg. :
Septem millia Capitum remisisti, quartam partem amplius partem nostrorum censuum.
Sidonius Carm. 13. ad Majorian. :
Læstrigonas nos esse puta : monstrumque tributum ;
  Hic Capita, ut vivam, tu mihi tolle tria.
Atque ita Caput usurpari apud Ammian. lib. 16. et 17. contendit Jacob. Gotofredus, quem consule ad leg. 2. Cod. Theod. de Censu. Descriptio bonorum Domini de Eska ex Archivo S. Audomari :
Dimidium Caput debet sex quarterios frumenti.
Ibidem :
Redditus quem recipit a Capitibus est redditus avenæ, et sunt ibi lxvi. Capita, et debet quodlibet Caput unum modium avenæ.
Ibidem :
Notandum est, quod lii. Capita, et dimidium Caput solvunt istud frumentum, sive ejus pretium, et continet quodlibet Caput integrum tres raserias frumenti de mensura villæ de Eska :
ubi, si bene intelligo, Caput, modus agri est, in quo seminantur tres raseriæ frumenti.
[]« 2 caput » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 151b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUT2
2. CAPUT, dicitur quodcumque in recensione numerum efficit. Gregorius Magnus lib. 7. Indict. 1. Epist. 6 :
Sindones 2. coopertorium super altare unum, lecta strata numero 10. in æramentis Capita 20. in ferramentis Capita 30. etc.
sed præcipue ea vox usurpatur in armentis ac gregibus. Idem Gregorius lib. 10. Epist. 12 :
In peculio Capita 15. armenti Capita 2. ferramenta numero 5.
Lib. 10. Ep. 42 :
Decem equarum Capita.
Lex Aleman. tit. 79. § 2 :
Legitimus pastor ovium si 80. Capita in grege habet domini sui, etc. Capita animalium,
in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 3. § 12. tit. 4. § 10. 26. tit. 5. § 7. in Charta Romualdi Ducis Benevent. tom. 8. Ughelli pag. 607. 611. Ovium Capita tanta, in Formulis. Gualdo in Vita S. Anscheri Archiepiscopi Hamburg. cap. 86 :
Rursus ab integro decimam animalia quinto,
Omne caput decimum manibus tradebat egentum.
Chef de bestail, in Consuetud. Baionensi tit. 2. art. 2. 3. et Aquensi tit. 11. art. 25 :
Chefs de vache, de brebis, de porcs,
in Consuet. S. Severi tit. 10. art. 6. Hinc Caput pro ipso animali, in leg. 6. Cod. Theod. de Curios. (6, 29.) Antiq. Fuld. lib. 3. trad. 35 :
Jumentum, quod vulgo dicitur Caput optimum, sive vestimentum [] quod melius haberet, in usus Fratrum cederet.
Vide leg. 1. § ult. et leg. 3. D. de rei vindic. (6, 1.) l. 13. D. de pignorib. (20, 1.) et Vegetium de Mulomedic. pag. 10. Rymer. tom. 9. pag. 873. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
xvj. Chefs d'aumaille, in Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 107. Trois Chefs de poulaille, in aliis ejusd. ann. ex Reg. 120. ch. 248. Ita et pannus certis ulnis constans, Caput nuncupatur, in Leud. minor. Carcasson. Mss. :
Item pro Capite de fustani, j. den.
Galli diceremus, une piece de futaine.
Capitis Furtum, Capitale Furtum, id est, Furtum animalis, vel rei mobilis. Charta Ottonis Imperat. ann. 937. in Privilegiis Ecclesiæ Hamburgensis :
Ut nullus judex publicus, vel quælibet judiciaria potestas, aliquam sibi vindicet potestatem in supradictorum hominibus Monasteriorum, litis videlicet et colonis, vel eos aliquis capitis banno ob Capitis Furtum, vel quocumque banno constringat.
Quæ totidem verbis habentur ibidem pag. 151. 155. et 156. ubi Furtum Capitis videtur idem quod Capitale appellatur in Pœnitentiali Haltigarii Cameracensis Episcopi cap. 4 :
Si quis Clericus Furtum fecerit Capitale, id est, quadrupedum, vel casam ruperit..... 7. annos pœniteat.
Liber Pœnitentialis Gregorii II. PP. cap. 9 :
Si quis Furtum Capitale commiserit, id est, aurum, argentum, quadrupedes, vel domos effregerit, etc.
Alius Pœnitent. MS. :
Si tu Furtum Capitale commisisti, id est, quadrupedum, vel domos effregisti, etc.
Alius denique Pœnitential. perinde MS. :
Si quis Furtum Capitale commiserit, id est, quadrupedia abegerit, etc.
Caput Annonæ. Anastasius in Joanne V. PP. :
Necnon et alias divales jussiones relevantes Annonæ Capita patrimoniorum Siciliæ et Calabriæ non pauca.
Idem in Conone :
Relevavit per sacram jussionem suam ducenta Annonæ Capita, quæ Patrimonii custodes Brutiis et Lucaniæ annue persolvebant.
Nov. Theodosii de Fiscalib. :
Mauri vero Sitifenses... totius annonæ nomine 5. millia solidorum, et 50. Capitum in Annonis Ducis consueto tempore annua functione dependebant.
Vide Capitio.
[]« 3 caput » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 151c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUT3
3. CAPUT, Dux, Præfectus, quomodo Chef dicimus. Monachus Sangall. lib. 2. de Carolo Magno cap. 4 :
Interrogavit, qua pœna dignus esset, qui Caput Francorum in manus hostium tradidisset.
P. Carpentier, 1766.
Caput Altari imponere in signum servitutis. Vide in Altare.
Caput Anni, Initium. Charta Sergii PP. apud Sammarthanos in Abbatibus Montis majoris Arelat. sub ann. 1002 :
Ibi tertiam partem pœnitentiæ illi dimittimus, et Ecclesiam usque ad Caput Anni ei reddimus, et pacem, et capillos incidere habeat ; et si mors in Capite Anni evenerit, vel infra annum ex parte nostra absolutus maneat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Annorum, Contraria notione pro fine annorum sumitur, apud Lobinellum Hist. Britann. tom. 2. col. 70 :
Et si tunc non fuerit redempta, id est ad Caput quindecim annorum, maneat in monachia sempiterna ;
hoc est, expletis quindecim annis. Et col. 73 :
Usque ad Caput sex Annorum,
hoc est, post sex annos.
P. Carpentier, 1766.
Quomodo etiam Capo Itali usurpant. Chron. Estense ad ann. 1337. apud Murator. tom. 15. Script. Ital. col. 401 :
Non dignabatis aperire (literas) neque videre, vel responsum mihi facere, nisi in Capite iv. dierum.
Nos dicimus, au bout de [] quatre jours. Unde Vicus sine Capite, sive sine buto, in Ch. ann. 1422. Vide Capucium prati in Caputium 1.
P. Carpentier, 1766.
Caputaqua, uno verbo, pro ipso aquæ fonte, in Charta ann. 951. in Append. ad Marcam Hispan. col. 879 :
Cum suis Caputaquis et suis piscatoriis, etc.
Occurrit rursum col. 867. et 886. Vide supra Capdaqua.
Caput Aquæ. Charta Ermengardis Comitissæ Ceritanensis ann. 893 :
Silvis, garricis, molinis, molinariis, aquis, Caput aquis, aquarum ductibus vel reductibus, etc.
Caput Asini. Cognominatus quidam Miles apud Ordericum Vitalem lib. 8. pag. 681. pro magnitudine capitis et congerie capillorum.
Caput Burgi, Chef de Bourg. in Consuetud. Pictav. art. 4 :
Où ledit Seigneur ait ville, bourg, ou Chef de bourg.
Adde Consuetud. Santonens. art. 6.
P. Carpentier, 1766.
Caput Cameræ, Præfectus cubiculi, Chief de chambre, in Lit. remiss. ann. 1431. ex Reg. 175. Chartoph. reg. ch. 94 :
Pierre Daisne, dit Bastard, Chief de chambre de Baudoin de Sains, dit Trousselet, chevalier, etc.
Caput Castri. Charta ann. 1094. apud Guesnaium in Annalib. Massiliens. pag. 310 :
Guirpimus atque donamus... S. Victori Martyri... quidquid in honore nostro et ditione prædicti Cœnobii Abbati et Monachis quoquomodo a quibuscunque personis, ubi acquisierunt, vel in futurum similiter acquirere poterunt, propter sola Capita Castrorum nostrorum, etc.
Will. de Podio Laurentii cap. 37 :
Comes recuperavit castrum Saracenum, obsessa et conclusa munitione in Capite Castri.
Infra :
Cæteri autem qui erant in Capite Castri Saraceni inclusi, etc.
Charta ann. 1306. in Regesto Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1299. num. 165. Tabularii Regii, pro Vicecomitatu Lautricensi :
Et alias proprietates quascumque, quæ seu quas idem Bertrandus habet, tenet, et possidet in villa et Capite seu fortalitia castri prædicti de Lautreco, etc.
Caput Comitatus, vel Baroniæ, Mesuagium Capitale Baroniæ, castrum, vel aliud ædificium, quod propter jus gladii dividi non potest, apud Bractonum lib. 2. cap. 34. § 1. cap. 39. § 6. cap. 40. § 4. et in Fleta lib. 5. cap. 9. § 16. Regestum Philippi August. Regis Francor. Herouvallianum fol. 168 :
Robertus de Corci tenet in Constantino Kynevillam quæ est de Baronia de Corci, unde ipse respondet per Petrum de Tilleio, in cujus Baronia Caput Baroniæ est.
Caput Contubernii, alias Decanus, Denis militibus præpositus. Veget. l. 2. cap. 8. 13.
P. Carpentier, 1766.
Capita Clericata, Præcipui ex Clero, apud Barelet. serm. in Domin. Sexag.
P. Carpentier, 1766.
Caput Domus, Idem qui Caput mansi, Gall. Chief-d'ostel, in Libert. hominum de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 60. art. 10. Transact. ann. 1516. art. 25. ex schedis D. Chaix advoc. Aquens. :
Quælibet persona de dicto loco Albarni Caput domus faciens in præsenti loco.
Et art. 28 :
Quælibet persona faciens Caput domus seu hospitii, teneatur et sit astricta facere jornalia sex.
Sed et puellæ, quibus familiæ cura incumbit, eodem nomine donantur, in Lit. ann. 1355. tom. 3. earumdem Ordinat. pag. 24. Vide mox Caput suum portare.
P. Carpentier, 1766.
Caput Ecclesiæ, Qui ecclesiæ seu monasterio nomine abbatis, prioris, aut quovis alio titulo præpositus est. Stat. [] ann. 1355. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 174. art. 6 :
Les religieux cloistrés ne paieront riens ; mais seulement paieront les Chiefs des églises.
Caput Ecclesiæ. Charta Sanctii Regis Aragon. ann. 1093. apud Catellum in Comitib. Tolosan. pag. 93 :
Adhuc etiam dono ipsam turrim cum ipsas casas de castro... et ante casas Caput Ecclesiæ cum ipso allodio, etc.
Vide Capsum.
Caput Ecclesiæ, pro Capitio, seu ea Ecclesiæ parte, ubi altare erigitur. Chronicon S. Benigni Divion. apud Acher. tom. 1. Spicil. pag. 421 :
Post mortem vero Ademari, Lampaia uxor ejus dedit ad altare S. Mariæ in hoc loco constitutum, quod Caput Ecclesiæ dicebatur ab antiquis.
Vide Capitium 2. Ita in regionibus urbis Romæ apud Mabillonium tom. 4. Analect :
Caput Afræ (sic leg. putem, pro Africæ) et Caput S. Joannis,
pag. 512. et 514. Vide Capsum et Caput regionis Romæ.
Caput Episcopatus, Major Ecclesia dicitur in Capitul. Caroli Calvi, tit. 40. cap. 13. ap. Pistas. ann. 869. Vide Baluz. ad h. l.
In Capite esse. Lex Longob. lib. 1. tit. 17. § 2. Rothar. 284.
Si servi per concilium rusticanorum manu armata in vicum intraverint, et quicunque homo liber sub regni nostri ditione positus cum illis consiliatus in Capite fuerit, animæ suæ incurrat periculum, etc.
Infra :
Et si liber homo in Capite non fuerit, ille prior servus qui eos conduxit, moriatur.
Leges Luitprandi apud Muratorium tom. 1. Scriptor. Ital. part. 2. pag. 69. col. 1. 93. (6, 40.) :
Si quis fream alienam sine voluntate mundualdi ejus movere de casa, ubi ipsa habitat, præsumpserit, et alibi adduxerit, componat ille qui in Caput est pro illicita præsumptione ad mundualdum una solidos lxxx.
Quod dicimus, Se mettre à la teste, Qui est à la teste des seditieux.
Caput Excubiarum, Qui excubiis præest, Capitaine du Guet. Curia Generalis Catalaniæ in villa Montissoni ann. 1363 :
Sancimus quod si Vicarius Barcinonensis pro eligendo Capita Excubiarum... pecuniam acceperit, etc.
Capite Censi, Servituti et censui obnoxii. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7 :
Communia autem novum ac pessimum nomen sic se habet, Capite Censi omnes solitum servitutis debitum semel in anno solvant, etc.
Charta Communiæ Bruerarium ann. 1186 :
Statutum est etiam, ut homines Capite Censi dominis suis censum capitis sui tantum persolvant.
Privilegium Erleboldi Stabulensis Abb. de Villa Germiniaco concessa B. Remigio ann. 1160. ex Tabul. S. Remigii Remensis :
De hominibus Capite Censis Abbas et Ecclesia S. Remigii plenariam obtineant justitiam... quicumque de prædictis hominibus Capite Censis voluerit solvere capitagium suum Ecclesiæ S. Remigii... Porro quidquid tam in hominibus Capite Censis, quam, etc. alienatum est et distractum.
Vide suo loco Capite-Census, Capitales Homines, et Consule Juris-Consultos.
Capitis Deditio, Servitus. Baldricus in Chronico Camerac. lib. 1. cap. 29 :
Invento igitur salutaris remedii consilio, puerum Capitis sui Deditione, tantæ animadversionis iram placare suadent.
P. Carpentier, 1766.
Caput Facere, vox medica, Suppurare, Gall. Aboutir, Itali Far capo, eodem sensu, usurpant. Mirac. S. Rosæ tom. 2. Sept. pag. 457. col. 2 :
Quibus precibus factis, illico morbus ille Caput [] fecit ac principium, prout vulgariter dicitur.
P. Carpentier, 1766.
Caput Facere, Domum habere, ut Caput familiæ. Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 119. ex Cod. reg. 4659 :
Statuimus quod omnis homo qui vendet bladum in civitate ista, det sextaragium, nisi in hac civitate faciat focum suum et Caput suum. Avoir maison et tenir feu,
in Consuet. Burbon. cap. 36. Vide Caput suum portare.
P. Carpentier, 1766.
Caput Ferri, Gall. Tête de fer, Cognomentum cujusdam Viviani, in Charta ann. circ. 1070.
Caputfinis, Ad agri caput finis, limes. Vetus Charta sub ann. 1060. apud Ughellum in Episcopis Teatinis :
Et habet Caputfine fluvium Fauri, et ipsa arcata de ipso molendino, pedefine terra quæ ipsis donatariis remansit.
Alia ibidem ann. 1065 :
Habent fines a Capitefine casa longa, et fine pesco Dolati Joannis Boni, pedefine Albertono, de uno laterefine fossato sicco, ab altero laterefine, terra, etc.
Vide Capus 3.
P. Carpentier, 1766.
Caput Foci, an Fulcrum focarium ? Inventar. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 67. col. 2 :
Duas sartagines, grazillam, et Capud foci.
P. Carpentier, 1766.
Caput Fundorum, Eorum dominus capitalis, Charta ann. 1244. in Chartul. Mont. S. Mart. part. 4. fol. 87. r°. :
Hæc omnia facta fuerunt bene et legitime per dictos Joan. Beduin et Johan. de Dulleto nostros concanonicos, qui ex parte ecclesiæ nostræ erant Capita fundorum dictæ domus et gardini.
P. Carpentier, 1766.
Caput Germaniæ, Rhenus dicitur respectu Galliæ, quod hanc ab illa separet, in Vita S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 474. col. 2 :
Transmisso amne Ligere, per partes Galliarum seminando fidei semina, carpebat iter, usque dum Caput Germaniæ penetraret, id est, Reni fluenta.
P. Carpentier, 1766.
Caput Guerræ, Gall. Chef de guerre, Militum dux, præfectus copiis militaribus. Stat. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 660. art. 9 :
Nos lieuxtenans, ou Chefs de guerre, ou autres officiers, etc.
Inquisit. ann. 1378. ex Tabul. Cartus. B. M. de Parco :
Paravant que le feu Viconte (Louis de Beaumont) fust oncques Chief de guerre, etc. Chiefs des batailles,
in Stat. milit. ann. 1351. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 68. art. 3. Vide supra Caporalis.
P. Carpentier, 1766.
In Capite Guerriare dicitur dominus cum copiis suis militaribus præsens adest. Charta Simonis de Ruppeforti ann. 1200. in Chartul. Campan. fol. 56. v°. :
Non juvarem contra comitissam et comitem supradictos, nisi ipsi guerriarent in Capite et pro guerra sua propria.
Alia Guill. de Asperom. ann. 1221. ibid. fol. 87. v°. :
Si pro propria causa sua et in suo Capite guerram moveret.
Id est, in propria persona, ut habent alia eadem de re instrumenta. Vide Hostis.
P. Carpentier, 1766.
Caput Hominis, Idem quod Capitagium, Census capitalis. Charta ann. 1186. inter Probat. tom. 2. Hist. Lothar. col. 395 :
Eis etiam dedit quidquid habebat apud Vadon-ville, exceptis Capitibus hominum in festo S. Remigii solvendis.
Vide Capitale 5.
Caput Jejunii, seu Quadragesimæ, Quarta feria Quinquagesimæ, qua jejunium quadragesimale inchoatur :
εἴσϐασις τῶν ἁγίων νηστείων,
Græcis, in quam exstant Sermones Germani Patr. CP. et Leonis Imp. apud Gregorium in lib. Sacrament. :
Feria 4. Caput jejunii, ad Collectam : Concede nobis, Domine, præsidia militiæ Christianæ sanctis inchoare [] jejuniis, ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiæ muniamur auxiliis.
Concil. Meldense ann. 845. cap. 76 :
Post quartam feriam, quæ Caput jejunii nominatur.
Amalarius lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 7 :
Unde et quarta feria, qua jejunium hoc inchoamus, Caput jejunii appellari consuevit.
Vide Micrologum cap. 49. et Canones Saxonicos Edgari Regis de Modo imponendi pœnitentiam cap. 3. Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 33. tom. 3. Historic. Franc. pag. 186. etc. denique Filesacum lib. de Quadragesima Christiana cap. 12. Id alii nominis quatuor diebus jejunii, qui primam Dominicam Quadragesimæ præcedunt, tribuunt. Vide Missalem S. Ambrosii.
Capitis Inflexio. In monasterio Casinensi, forte etiam et in aliis, is mos servatur, ut quod proponitur in Conventu, seniores voce, juniores vero capitis inflexione approbent. Petrus Diac. lib. 4. cap. 94 :
Cumque omnes tum voce, tum Capitum inflexione hunc se velle (Abbatem) respondissent, etc.
Nos dicimus, Opiner du bonnet. De Capitis inclinatione in liturgiis vide Glossar. med. Græcit. voce Κεφαλοϰλισία col. 642.
P. Carpentier, 1766.
Caput Insidiorum, Qui insidiis seu excubiis præest, Gall. Capitaine du guet. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 98. Chartoph. reg. ch. 258 :
Dictus bajulus cum uxore Capitis insidiorum dictæ villæ (Montispessulani) et cum nonnullis aliis mulieribus curiæ dicti bajuli non juratis nec in talibus expertis se informavit.
Vide Caput excubiarum et Insidiæ.
Caput Lupinum gerere dicitur in Legibus Edwardi Confes. cap. 7. quod Anglice Wulfesheofod dicitur, is qui proscriptus est, utlagatus, et exlex, a die utlagationis suæ : illius enim qui proscriptus est, caput cuivis, perinde ac lupi exponitur amputandum, si in provinciam redeat. Contractius vero hanc vocem Saxonicam alii efferunt, vulfves heved et vulveshead a vulf, Lupus et heofod, Caput. Bractonus lib. 3. tit. 2. cap. 13. § 3 :
Forisfacit utlagatus omnia quæ pacis sunt, quia a tempore quo utlagatus est Caput gerit Lupinum. Itaque ab omnibus interfici poterit, et impune, maxime si se defenderit, vel fugerit, ita quod difficilis sit ejus captio.
Vide eumdem eodem lib. cap. 11. § 5. Fletam lib. 1. cap. 27. § 12. 13. librum cui titulus Mireor, cap. 4. et Knyghtonum pag. 2356. Meminit Procopius lib. 3. de Bello Gothico, quorumdam Pisidiæ populorum, qui Λυϰοϰρανίται vocabantur, non quod lupina iis essent capita, sed quod regionis quam incolebant, mons, Λύϰου ϰράνα, vocaretur ; meminit etiam Justinianus in Nov. 24. § 1. ut et Theophanes pag. 152. Vide Grimmii Antiq. Juris pag. 733. et conf. Reinard. Vulp. lib. 3. vers. 245. sqq.
P. Carpentier, 1766.
Teste loeue, eadem notione, in Poem. Ms. Alex. part. 2. ubi de sene qui, Troja destructa, tamquam a patria proscriptus vagabatur :
En ramposnant li dit : Vielhart, Teste loeue,
Vostre mort avez hui toute jour pourceue.
Caput Mansi, Gall. Chef de famille. Chiez d'ostiez in Charta ann. 1300. in Regesto Philippi Pulcri ann. 1299. num. 54. ex Tabul. Regio. Chemier pro Chef mez, in Consuetud. Pictavensi art. 30. 49. 95. 125. et Santonensi art. 22. 30. 107. Primogenitus, cui competit caput mansi. Tabularium Ecclesiæ Ambianensis :
Sunt etiam in eadem villa septem Mansiones, quorum unusquisque debet in [] festo beati Firmini singulis annis duodecim denarios ; cum vero Caput Mansi obierit, debet 7. sol. pro revelatione.
Caput Mansi, Domus ipsa præcipua, quæ pertinet ad primogenitum, vel in qua habitat Caput familiæ, Chevel Manage, in veteri Consuet. Norman. part. 1 :
El Chevel Manage ne poent les seurs rien reclamer, se il n'i a manages autretant come de freres. Chef mez,
in Consuet. de Desure in Agro Bononiensi art. 3. Cuiemez, in Ruensi art. 33. Chef mois, in Normannica tit. de Decretis art. 562. Chef d'heritage, ibid. art. 356. Lieu Chevel, quasi locus capitalis, in Consuet. Vicecomitatus Bajocensis art. 4. In aliis Chef lieu, ut in Pontivensi art. 82. 83. Cabillonensi art. 168. Claromontensi art. 14. 37. Domus Capitanea, in Historia Episcoporum Autissiodorensium cap. 58 :
Remisit eis manum mortuam, talliam Martii, ex qua dabantur per annum in Martio de singulis Domibus Capitaneis quinque solidi.
In Gallia Narbonensi metrocomias Capcastels appellari auctor est Ph. Berterius Diatr. 1. cap. 6. Hugo Flaviniac. in Chron. Virdun. ann. 1097 :
De Capite Mansi 2. sextarios avenæ.
Tabular. Eccles. Cadurcensis :
Ipse alode meus de Albussio qui est in pago Caturcino in vocabulo Poio Annono, cum ipso Caput Manso, cum terras et vineas, etc.
Infra :
Et iste Caput Mansi, ubi ego permaneo, etc.
Tabularium Conchense in Ruthenis Ch. 122 :
Illo Caput Manso ubi Sigbrandus visus fuit manere, etc.
Passim in hoc Tabulario. Vitalis Episcopus Oscensis et Observantiæ Regni Arag. pag. 23. de Infantionibus :
Habent privilegium quod possunt emere a Peyteriis et villanis, et non tenebuntur peytare, si etiam emerint Caput Mansi ;
scilicet ex Foro Oscensi Jacobi I. Regis Arag. ann. 1247. qui habetur in Foris Arag. lib. 7. fol. 132. Edit. 1624. Michael del Molino in Repertorium Fororum Arag. :
Caput Mansum quid velit dicere, et quid significet de Foro, vide in Foro unico, tit. de Expeditione Infantionum lib. 7. fol. 39. et vide in Observant. 2. tit. de Privileg. Militum fol. 26... Dixerunt quidam antiqui Foristæ, quod Caput Mansum vult dicere jus primogenituræ, vel ipsa primogenitura, quæ vulgariter dicitur Majorazgo. Alii dixerunt quod Caput Mansum vult dicere tota hæreditas in universum, etc.
Fori Oscæ ann. 1247. fol. 36 :
Ita tamen quod in hujusmodi emptione Principis dominium non defraudetur, quod vulgariter dicitur Caput Mansum.
Caput Mansus. Tabul. Abb. Belliloci in Lemovicib. n. 72 :
Cedo... de meo jure hæreditatis, hoc est, medietatem, eundem Caput Mansum cum octo deneriatis de vinea, etc. Hunc Capmansum Deo et S. Petro offero.
Idem n. 141 :
Nulli inter istas fines dividit distantia, licet culta aut inculta ibi terra maneat, nisi solæ mansiones quæ fiunt in Capite, Caput Mansum, ubi Burgus visus est manere, etc.
Occurrit etiam in veteri Charta apud Dominicum de Prærogat. allod. pag. 213. 214.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campmasius. Limborch. lib. Sentent. Inquisit. Tolos. pag. 16 :
Item alia vice vidit et duxit Petrum Raimundi de S. Papulo hereticum ad Campmasium suum, ubi comedit cum eo, etc.
Pag. 58 :
Item in domo seu Campmasio suo Yspanorum, etc.
Pag. 81 :
In domo et Campmasio Johannis, etc.
Occurrit pag. 53. 54. 112. 139. et 194.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capmansus, in Tabulario Vosiensi fol. 62. verso :
Dedit totum S. Petro Vosiensi[] quod habebat in mansum de la Genesta, et in Capmanso omnes fevales suos et jutziam.
P. Carpentier, 1766.
Capmansium. Charta ann. 1319. in Reg. 59. ch. 318 :
Quæ bartæ et Capmansium remanent infra et usque ad fornil de la Gautz. Chefau,
in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 21 :
Ledit Guilhon venoit comme devant ou Chefau de laditte Katherine et de sondit mary.
Ubi paulo supra legitur :
Devant l'ostel de sondit mary et d'elle.
P. Carpentier, 1766.
Capmasura, Charta ann. 990. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 145 :
Capmasuras duas, et in Pineto manso uno optimo, et in Montanaco manso uno, etc.
Homag. Aquit. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 37. r°. :
Dominus de Benqueto juratus dixit se tenere a dom. rege... militiam seu Capmasuram de Podio Bardos.
Capmasus. Charta anni 1298. in Regesto Conestabliæ Burdegal. pag. 198 :
Ipsas castellanias cum omnibus redditibus, censibus, exitibus, et cum servitiis, et Capmasis, bordis, et bordariis, affariis et tenementis, etc.
Et infra :
in dictis castris et castellaniis, villis et affariis, et tenementis, et masis, et Capmasis, bordis et bordariis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cabmasus. Charta ann. 1058. ex Archivo S. Vict. Massill. armar. Ruten. n. 2 :
Duo Cabmasi, qui sunt in ipsa villa... hos mansos donamus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capmazius, in Litteris Bernardi Comitis Armaniaci ann. 1294. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 1388 :
Specialiter in territoriis, castris seu locis, villis, Capmaziis de Vazareto, d'Estusano, etc.
Caput Mansio, in Tabulario Brivatensi Ch. 210. Conchensi Ch. 500.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Mansura. Donatio facta Monasterio Moisiacensi circa ann. 1050 :
Dono ad ipsum locum ipsam hereditatem.. duas Caput mansuras, etc.
Capmansionile. Tabularium Bellilocense Ch. 24 :
Et in Lensiaco Caput Mansionile, ubi Odolricus visus fuit manere.
N. 34 :
In villa quæ dicitur Capre, Capmansionile cum ipsa vinea Deo et S. Petro offerimus.
N. 53 :
Et in ipso loco Caput Mansionile, ubi Martinus visus est manere.
N. 145 :
In primis Capmansionile meum indominicatum, quem pater meus mihi dimisit, cum orto, cum vineis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campmansionilis. Tabularium Bellilocense in Lemovic. Ch. 155 :
Campmansionilem nostrum indominicatum cum ipso orto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cabalis Mansus. Charta ann. 1008. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Ego Pontius Episcopus et fratres mei Willelmus et Fulco donatores sumus Deo et S. Victori de his, quæ nobis jure hæreditario dimissa sunt, unum Mansum Cabalem in villa de Tricis, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Capita martarorum i. e. marturum apud Russos olim pro pecunia usu veniebant. Chart. c. ann. 1230. ap. Lappenberg. Histor. Init. Hanseat. Document. pag. 36 :
Vectores... recipiant precium suum, videlicet quilibet vectorum 8. Capita Martarorum et unum par maparum, vel loco maparum 3. Capita Martarorum.
L. Henschel, 1840–1850.
Caput melius, Germ. Besthaupt. Vide Melius Catallum in Catallum. Chart. ann. 1191. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 1. pag. 307 :
In morte cujuslibet trium prenotatorum Melius Caput animalis Ecclesiæ S. Johannis solveretur.
Alia Charta ann. 1270. ibid. vol. 3. pag. 757. Antiq. Fuldens. lib. 3. tradit. [] 35 :
Jumentum quod vulgo dicitur Caput Optimum.
Capita Militum, Præcipui, primores exercitus, Gallis les Chefs, apud Vegetium lib. 3. cap. 3. Theophanes ann. 2. Artemii :
Καὶ προεϐάλετο στρατηγὸν ϰαὶ ϰεφαλὴν ἀυτῶν, etc.
Constant. Porphyr. in Tacticis pag. 8 :
Καὶ ἐποίον ϰεφαλὴν εἰς αὐτοὺς, ϰαὶ ἔλεγον τὴν μὲν ϰεφαλὴν στρατηγὸν ϰαὶ τὴν φάλαγγα στρατηγίαν.
Leo in Tact. cap. 3. § 6 :
Πρώτη ϰεφαλὴ, ὁ στρατηγός. Κεφαλάδες,
Græcis recentioribus, Scylitzæ, Codino, Achmeti, et aliis.
Capomilitiatus, Officium Capitis Militum, seu urbis Capitanei, qui aliis Magister Militum dicitur. Exstat Inscriptio ann. 1392. supra Ecclesiæ Tiburtinæ portam, quæ dicitur facta tempore Capomilitiatus Nicolai Brunelii. Exstat integra apud Waddingum ann. 1256.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Ministeriorum, Primus artificum, Gal. Chef de metier. Instrum. ann. 1228. ex Parvo Chartul. S. Victor. Massil. :
Congregato Concilio Communis Massiliæ ad sonum campanæ, ut moris est, in palatio communis, in quo Dominus Potestas, Major et sanior pars Consiliariorum et Capitum ministeriorum, etc.
Passim occurrit in Statutis ejusdem Massiliæ. Vide Ministerium.
P. Carpentier, 1766.
Caput-mobile, Ipse aquæ fons et origo, idem quod supra Caputaqua. Charta ann. 937. ex Chartul. Caunens. monast. :
Necnon Casaseubertas (cedo)... cum suo Caput-mobile et risclauso, puteis, fontibus, aquis, etc.
Vide Caput molis.
P. Carpentier, 1766.
Caput-modulus, Eadem notione. Charta ann. 1075. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Venditor sum de ipsos molendinos, qui sunt ad Adventuras, cum ipsis Caputmodulis, cum piscatoriis et adjacenciis earum, cum pratis, aquis, aquarumve ductibus et reductibus earum, et molinis, et cum ipsis Caput-modulis.
P. Carpentier, 1766.
Caput Molendini, Caput unde aqua currit ad molendinum, ipsa molendini exclusa. Chartul. Fidemiense :
Caput molendini, si dirutum fuerit, quæque familia focum tenens in villa operarium sufficientem una die, si opus fuerit, sub monitione majoris ad illud reparandum mittere tenetur.
Eadem sic leguntur in Ch. Gallica ann. 1254. ibid. fol. 3 :
Quant li Quevès du muelin est disrous, cascune maisnie feu tenans en le ville i doit envoier à le semonse del maire ung ovrier souffisant, sans machon, et sans carpentier, pour aidier à refaire et selon chou ke bonne gent nos en ont conseilliet. Nos disons ke Quevès du meulin dure très l'un chorun jusques à l'autre, si comme il siet sor un suel de l'un vantele à l'autre et xv. piés de masseles deseure le suel d'une part et d'autre, et pour chou que l'iawe est forte.
Vide Capitium molendini in Capitium 2.
Capud Molis. Charta Caroli Simplicis pro Monasterio S. Aniani Narbonensis :
Et ipsos molendinos qui sunt in rivulo Venudupei, cum illorum Capud Molis, necnon et villares, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Monasterii. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 403. num. 22 :
Multa in Monasterii utilitatem fecit novus Abbas (Farfensis) tum prædiis ex censibus augendis, tum instaurandis ædificiis, in quibus Caput Monasterii, quod per annos quadraginta octo incolis destitutum fuerat, denuo ædificasse dicitur.
Capitis Partem Retinere, nostris, Retenir de quoi servir le Fief. Tabularium Monast. Dolensis :
Concedimus etiam, ut quicumque ex nostris casatis, vel feodatis, partem aliquam sui fisci, sive casamenti, quod a nobis habet, dare voluerit,[] hoc agere possit, ita tamen ut non totum feodum det, sed Partem Retineat Capitis. Act. ann. 1092.
Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1139 :
Quicumque autem Militibus Templi de feodo nostro aliquid dare voluerit, præter civitatem, aut castellum, nos illud volumus et concedimus, ita quod inde servitium nostrum non perdamus.
Alia ex Tabulario S. Crucis Talemondensis fol. 3 :
De possessione sua dare vel vendere non prohibeatur... tantillo interdicto, ut dominus suus inde suum non perdat servitium.
Vide Servitium.
P. Carpentier, 1766.
Capita Partium, Factionis duces, Gall. Chefs de party. Annal. vett. Mutin. ad ann. 1225. apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 58 :
Eodem anno potestas Mutinæ misit multa Capita partium ad confinia, Cremonam, et etiam alibi.
Capita Populorum, ac Principes ex provincia Lemovicensi, etc. in Concilio Lemovicensi ann. 1031. Sess. 1.
Caput Porcinum, Tacticorum vox, de qua sic Vegetius lib. 3. cap. 19 :
Cuneus dicitur multitudo peditum, quæ juncta cum acie primo angustior, deinde latior procedit,... quam rem milites nominant Caput Porcinum.
Vide Ammianum lib. 17. Agathiam lib. 2. et ex eo Suidam.
Caput Porci. Cencius Camerarius in Ceremoniali :
Pincerna insuper et Marescallus tam de comestione, quam aliis donariis remunerantur similiter, excepto quod Capita Porcorum aptata non habent, neque claretum.
P. Carpentier, 1766.
Caput Suum Portare, dicitur de eo, qui Caput est familiæ, paterfamilias vel materfamilias. Charta Iteri episc. Laudun. ann. 1255. in Reg. B. Chartoph. reg. ch. 13 :
Duodecim denarios et unum denarium bonæ monetæ dicti homines...... tenebuntur solvere et reddere eidem thesaurario....... quolibet anno, in die nativitatis B. M. V. in ecclesia B. M. Laudunensis ad clipeum, ubi ab antiquo solvi consueverunt capitagia de dicto thesauro, videlicet quilibet homo et quælibet femina Capud suum portans duodecim denarios Paris. monetæ, vel æquivalentis, et unum denarium bonæ monetæ, nomine et ratione capitagii sui, et in recompensatione mortuarum manuum et forismaritagiorum prædictorum.
Vide supra Caput facere.
P. Carpentier, 1766.
Capitis Proprii Esse, Obedientiæ impatiens, pro arbitrio suo agere, Gall. Volontaire, Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. fol. 512. ex Cod. reg. 1245 :
Unus de illis duobus presbiteris... erat adeo proprii Capitis, quod nolebat alicui in aliquo obedire.
Caputpurgium, vel Capitipurgium, Medici appellant liquores qui per nares mittuntur, vel quidquid masticatur aut gargarizatur, et apophlegmatismum facit, i. a capite phlegma deducit. Matth. Silvatic.
Caput Quadragesimæ, in Regula S. Benedicti cap. 48. in Concil. Agath. cap. 9. in Charta ann. 1028. apud Sammarthanos in Abbatibus Roncerei, etc. appellatur quarta feria Cinerum, ut auctor est Amalarius Fortunatus lib. 1. de Offic. Eccl. cap. 7. Vide Haeftenum l. 10. Disq. monast. tract. 8. disq. 9. et supra Caput jejunii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Regionis Romæ, quam in varias regiones divisam nemo nescit. Pontificale Rom. apud Muratorium tom. 3. Scriptor. Ital. pag. 650. col. 1 :
Ante Pontificem Conservatores, Capita regionum et alii Magistratus ac Nobiles urbis præibunt.
[]
P. Carpentier, 1766.
Caput Sanctuarii, Parochus capitalis, primigenius, Gall. Curé primitif. Charta Raynaldi archiep. Rem. ann. 1125. in Chartul. Cluniac. ch. 200 :
De elemosinis autem et dimissionibus quas obituri facient, hoc ordine procurabit (presbyter) ut, adhibitis sibi testibus legitimis, parrochianum commoneat primo quid ipsis monachis, ut pote in Capite sanctuarii constitutis, pro animæ suæ remedio demittat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Sagittæ, Ferrum quo sagitta armatur, apud Rymerum tom. 5. pag. 245. Vicecomes Gloucestriæ provideat infra Ballivam suam de mille garbis sagittarum et 500. duodenis cordarum pro sagittis, et duobus milibus Capitibus pro sagittis.
P. Carpentier, 1766.
Caput Scaræ, Gall. Chef d'escadre, Qui militum cuneo præfectus est, vulgo Escadron. Ordinat. milit. Ms. Caroli ducis Burgund. ann. 1473 :
Les conductiers après leur institution et qu'ilz seront arrivez en leurs compaignies, les départiront en quatre escadres égales, et sur les trois d'icelles commettront trois Chiefs d'escadre.
Vide Scara 3.
1. Caput Scholæ, qui Scholæ militari præest. Ammianus lib. 25 :
Addebatur missos a Jovino milites adventare, quos Capita Scholarum ordo castrensis appellat.
2. Caput Scholæ. Dignitas Ecclesiastica, in ædibus cathedralibus, collegiatis, et monasteriis, quæ alias, et in aliis Ecclesiis, Scholastici dicitur. In veteri Notitia Hincmari Archiep. Remens. apud Sirmondum in notis ad Capit. Caroli C. memoratur Sigloardus Presbyter vel Caput scholæ sanctæ Remensis Ecclesiæ. Marten. tom. 1. Anecd. col. 150. in Fundatione Prioratus S. Petri de Salve :
Constituerunt illic Priorem... Geraldum de Uglas cum Monachis his Ebrardo, etc. Felice, quem constituerunt sacristam esse, et cellerarium, Benedictum, qui caput Scholam regeret, anno 1029. Gausfredo Abbate... Aicmaro Caput Scholæ
Monasterii Gellonensis.
Capischolus, Gall. Caspiscol. Concilium Bituricense ann. 1031. cap. 7 :
Archidiaconi, Abbates. Præpositi, Capischoli, Canonici, etc.
Capiscolis in Annal. Benedict. tom. 2. pag. 404. Capiscolius apud Martenium tom. 4. Anecd. col. 606. Apud Le Lievre, in Hist. Viennensi cap. 26. occurrit Scholasticus sive Capiscolus. In Charta Duranni Episcopi Arvernensis in Biblioth. Clun. pag. 535. subscribit Bernardus Capiscolus. Vide Odonem Gesseum in Hist. Podiensi lib. 1. cap. 23. lib. 2. cap. 21. Joseph. Scaliger. lib. 2. Epist. 185. Jacob. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 628. etc. Leges Partitæ seu Alfonsinæ, 1. part. tit. 6. 1. 5. ubi de Cantoribus :
E algunas Eglesias Cathedrales son en que y a Cabescoles, que han este mesmo officio que los Chantres, e Cabiscol tanto quiere dezir como cabdillo de el coro, para levantar los cantos.
Vide suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cabiscolus. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 129. inter testes Guirpitionis ann. 1128. factæ per Leodegarium de Clariaco Hugoni Episc. Gratianopol. recensentur Ademarus Cabiscolus S. Donati, etc. Et tom. 2. pag. 26. col. 2 :
Convenerunt in Capitulo R. in Christo Pater D. Guill. Dei gratia Archiep... Humbertus Cabiscolus, etc.
Gassendus in Notitia Ecclesiæ Diniensis pag. 69. hæc habet de Præcentore : Prætereo autem quod Præcentor vocetur vulgo Cabiscolus, causam reputari, quod sit veluti Caput Chori ; at litteræ S. ac L. interpositæ verisimile [] faciunt sic dictum quasi Caput Scholæ ; idque confirmari ex eo potest, quod in actis Joannis Filioli legerim,
Joannem Tassilem contulisse Scholas, ut procuratorem Præcentoris ad quem pertineret illarum collatio.
Caput Scholaris, qui et Choraules, in Synodo Helenensi ann. 1027.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitalis Scholæ. Annal. Benedict. tom. 4. pag. 43 :
Inde reversus (Willelmus) in monasterium (Luciacum)... factus primum divini officii assiduus custos, ac Scholæ Capitalis illius loci.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Colista, in Anecdot. Martenii tom. 4. col. 132.
Capischolia, Dignitas Capitis scholæ, id Charta ann. 1083. apud Catellum in Histor. Occitan. pag. 870. Capiscolia, in Charta ann. 1029. apud Stephanotium Antiquit. Occitan. MSS. part. 2. pag. 486.
Cabescholia, in Tabulario Ecclesiæ Cadurcensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cabischolaris Honor, in nova Gall. Christ. tom. 1. pag. 5.
3. Caput Scholæ, Locus ubi consistit qui scholæ Cantorum præest. Ordo Romanus :
Tunc procedit Pontifex (sacra facturus) et antequam veniat ad Scholam, dividuntur cereostata quatuor ad dextram, et tria ad sinistram, et pertransit Pontifex in Caput Scholæ, et in gradu superiore, primo adorat sancta, etc.
Eadem verba habentur præterea infra.
Caput Senatus, Qui senatui præest. Vetus Scriptor de Constantino, post Ammianum Valesii editus :
Symmachus Caput Senati.
Inscriptio statuæ aureæ eidem Symmacho erectæ :
Qui primus in Senatu sententiam rogari solitus.
Liber Pontificalis in Symmacho PP. :
Festus Caput Senatus et Exconsul.
Vita SS. Faustini et Jovitæ Mart. num. 4 :
Parentes eorum Caput Senatus in hac civitate fuerunt.
Passio S. Caloceri Martyris num. 2 :
Quod pater ipsorum Caput Senatus in eadem civitate fuerit, respondit.
Chartam Leonis IX. PP. ann. 1049. subscribit Faustinus Caput Senatus et consul, apud Cælestinum et Ughellum in Episcopis Bergomensibus. Τῆς συγϰλήτου πάσης βουλῆς ἡγούμενος dictus a Zenone Fratre Longinus, apud Theophanem ann. 17. Zenon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Senior, Dominus superior, apud Lobinellum Hist. Britan. tom. 2. pag. 182 :
Brientius etiam filius Urvoii, rerum omnium istarum Caput Senior, ibi affuit, qui hæc omnia... concessit.
Caput Solidum. Libertates villæ Martelli in Lemovicib. ann. 1219. apud Justellum :
Quidquid acquisierint de suis terris... debet habere firmitatem, si cum sigillo suo factum fuerit, reddito tamen Capite Solido, et accaptamento, et aliis redditibus dominis quibus contingunt.
Quod vero Caput solidum hic vocatur, Capsoos et Capsools, dicitur in Foris Beneharnensib. tit. 1. et alibi passim, ubi vox hæc sumitur pro laudimio : in Consuetudine Vasatensi jungitur cum venta : Capsools, vel Capsouls et vendas. Sed quod Gallandus ait, formatum id vocabuli, quasi præstatio sit a domino capi solita, ex supra allato loco refellitur : unde probabilius est Capsools idem valere quod Chef sol ; ita ut sit solidus ex pretio rei venditæ, qui domino capitali exsolvitur seu pars pretii, verbi gratia quintus, tertius decimus aut vicesimus solidus, ad quam proportionem exsolvuntur vulgo laudimia. Vide Capsoldum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Capita Succedere, Dicitur de hæredibus plurimis qui suam quique [] hæreditatis partem accipiunt æqualiter, nulla stirpis, quam repræsentant, habita ratione.
Quoniam secundum consuetudinem... quando plures cognati germani alicujus defuncti ad successionem illius admittebuntur, tales cognati germani ex suo Capite et per Capita, et non in stirpes seu per repræsentationem, succedebant... Dominus de S. Georgio, quia solus exstabat, pro uno Capite dumtaxat, prænominati vero Domini de Buolio, de Mermenda, et de Calvamonte, quia tres erant, pro tribus Capitibus sive portionibus... eidem Johannæ Daulphine succedere debebant
, apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 394.
Caput Tenere, Terminari, Gall. Aboutir. Chronic. Parmense ad ann. 1282 :
Et omnes domus Tenentes Caput ad plateam, pro Communi æstimatæ fuerunt, ut pro Communi emerentur.
Vide alia notione in Captenere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Capite Tenere, Abs Rege feudum tenere, nullo medio. Donatio Castrorum Volonæ et Montisfortis a Regina Johanna Comitissa Provinciæ ann. 1379. facta Fulconi de Agouto, ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Immediate et in Capite a nobis nostrisque teneant.
Vide Tenere.
P. Carpentier, 1766.
Caput Tenerum Habere, Gallice diceremus Avoir la tête foible, Debilioris esse capitis. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 346. v°. :
Dominus Hugo de facili inebriabatur, et habebat Caput tenerum contra vinum.
P. Carpentier, 1766.
Capita Terrarum, Prædiorum domini. Stat. Mutin. rubr. 369. pag. 74. r° :
Quilibet massarius et Capita terrarum, villarum et locorum districtus Mutinæ,... teneantur comparere coram judice.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caput Tersorii, Ora tersorii, Gall. Bord. Inventar. Ecclesiæ Aniciensis ann. 1444 :
Item aliud Tersonum (tersorium) de lino habens in quolibet Capite duas barras de cotone albo.
Ad Caput Venire, in Historia Franc. epitomata Fredegarii cap. 65. nostris, Venir a chef, rem perficere.
Caput Viæ. Bulla Joannis XXII. PP. apud Waddingum num. 1321. in Regesto pag. 126 :
Seu est Caput Viæ per quam ingreditur ad dictum ortum.
Caput Vicariæ, Vicariæ, seu villæ præfectus, vel præcipuus. Petrus II. Rex Aragon. in Charta MS. ann. 1283. pro confirmat. libertatum Catalaniæ :
Mittantur nuncii per vicarios et officiales nostros,... quod portent bustiam cum signo Vicarii seu Capitis Vicariæ, vel Subvicariæ.
Caput Vici, apud Sidonium lib. 4. Epist. 8.
Caput Villæ. Polyptychus S. Remigii Remensis :
In Ypapanti 10. sol. de Capite Villæ. In Pascha 8. pulli, etc.
Fleta lib. 1. cap. 24. § 4 :
Nullus extraneus in forinsecum Capitis Villæ, aut in suburbio hospitetur. Chef de bourg,
in Consuetudine Santonensi art. 6. et Burdegal. art. 46.
[]« 4 caput » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 155b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUT4
4. CAPUT, Capitis tegumen, pileus, Gall. Bonnet. Vide supra Bidria.