Medicina succursoria
Appearance
Medicina succursoria[1] est disciplina quae necessitatem ostendit curationis acuto vulnere affecto aut aegro homini adhibendae. Artis sollertia in aliis medicinae partibus aucta factum est, ut opes et potentia medicinae succursoriae crescerent. Altera causa fuit, quod multae assumptae sunt formales rationes succursoriae — sicut cura subitaria vulnerum gravium a succursoribus medicis praebita ac rapida aegri aut saucii hominis ad valetudinarium vectura — quae in agemate medicino excultae erant. Medicina succursoria ex loco bene parato atque instrumentis ex ante praeparatis constat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.