2011
Appearance
Annus 2011 e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 · millennium 3 · millennium 4 |
---|---|
Saecula: | saeculum 20 · saeculum 21 · saeculum 22 |
Anni: | (2010) · 2011 · 2012 · 2013 · 2014 · 2015 · 2016 · 2017 · 2018 · 2019 · 2020 · (2021) |
2011 = MMXI. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2011 legas, vide 2011 (numerus).
Eventa
[recensere | fontem recensere]Mense Ianuario
[recensere | fontem recensere]- 1 Ianuarii
- Dilma Rousseff successor Ludovici Ignatii Lula da Silva praeses Brasilia nominata est.
- Estonia Euronem monetam induxit.
- 3 Ianuarii — Inundati sunt in Australia orientali loci nonnulli. Regimen Australianum nuntiat se mercedem ut auxilium victimis erogaturam esse. Mortuorum numerus in Terra Reginae interea decem attingit.
- 4 Ianuarii
- Eclipsis solis partialis facta est.
- Viam Romanam antiquam quae olim Coloniam Claudiam Aram Agrippiensium cum Augusta Treverorum coniunxit prisca forma restituendam censuerunt regnantes terrae cuius nomen est Rhenania Septentrionalis-Vestfalia, secundum quod legi potest in diurnario cuius titulus est Frankfurter Allgemeine Zeitung. Inceptum stat fere 8 millionibus Euronum. Hoc inceptum est pars consilii quod "regionale 2010" vocatur. "Confoederatio regionalis Rhenania" vulgo Landschaftsverband Rheinland ex 8 millionibus 6 milliones Euronum praebet. Ex aerariis civitatum communiumque adiacentium, cuius numerus est 19, 1,5 milliones Euronum praebentur. Una via restituenda 90 chiliometra longa vocabitur Agrippina et ducit a Colonia usque ad oppidum Dahlem. Altera "Via Belgica" vocanda 70 chiliometra longa ducit usque ad Belgam. Visitatores de viis antiquis informantur in Museo Romano-Germanico Coloniensi, Iuliaci et in vico Nettersheim.
- 6 Ianuarii — Iuribus Humanis Collegium Indonesiense praesidi Susilo Bambang Yudhoyono relationem submittit de quaestione cruciatus Papuanorum a militibus. Relatio hortatur, ut praeses publicam auctoritatem inserat, ne iura humana violentur in Papua, provincia suas leges habente orientoindonesiensi.
- 8 Ianuarii — Civitates Foederatae Americae revelantur Twitter sub poena cogere, ut praebeat data pertinentia ad homines, qui negotium habent cum situ interretiali WikiLeaks, qui nuntios elapsos legatorum Civitatum Foederatarum Americae divulgat. Inter homines vita privata privandos sunt situs interretialis creator Iulianus Assange, elapsorum dator suspectus Bradley Manning et fautrix Birgitta Ioannis filia, quae sicut legata populi Islandici conatus vitae privatae adeundae ut minime convenientes describit, colloquium cum legato regiminis Civitatum Foederatarum postulat et nomen Civitatum Foederatarum ad iudicem defert. WikiLeaks petit, ut Google et Facebook coactus quosque a regimine Civitatum Foederatarum divulgent.
- 11 Ianuarii — Aquarum alluvio in Terra Reginae Australiae orientaliae continenter deterior fit. Decem homines mortui confirmantur. Homines requisiti quaeri, inveni et salvari non desinunt.
- 14 Ianuarii — Zine El Abidine Ben Ali adhuc Tunesiae Praeses propter tumultus in Arabiam Saudianam fugere coactus est.
- 13 Ianuarii — Coetus legatorum Tadiikistaniae tractatum cum Re Publica Popularis Sinarum de finibus determinandis auctoritate sua confirmat.
- 15 Ianuarii
- Causa non voluntariae vacationis operis, caritatis annonae, corruptellae, censurae et paupartatis, Tunisienses res novas iasmini dictas concitant. Tunisiae praeses heri abdicatus Zine El Abidine Ben Ali a Francia reiectus in Arabiam Saudianam cum familia sua fugit. Arabia Saudiana confirmat eum rerum extraordinariarum in Tunisia causa recipere. Interrete utentes sententiam istam sanctuarii dictatori offerrendi reprehendunt. Quidem 42 homines in incendio Monasterii Tunisiae orientalis moriuntur, quod est mense recente incommodum maximum. Imed Trabelsi, praesidis expulsi nepos opulentus, occiditur. Iordanici rebus novis Tunisiensibus excitati ipsi annonae caritatem recusant.
- Grex legatorum gentium iter duorum dierum faciunt datum ab Irania ut favor benevolentiaque propter curam externam de eius ratione nucleari. Unio Europaea, Russia et Res Publica Popularis Sinarum se venturae esse denegaverunt. Irania deuterii composita in aquae gravis officina in Arak Iraniae mediae confecta legatis repraesentat. Ali Akbar Salehi, minister rerum externarum Iraniae et dux Societatis Energiae Atomicae Iraniae, haec inventa ad usum in medicina apta enim laudat.
- 19 Ianuarii — Deprehenditur Rudolphus Elmer, argentarius pristinus Helveticus, qui nuntios de divitibus tributa amittentibus prodidit situi interretiali WikiLeaks, qui nuntios elapsos divulgat.
Mense Iulio
[recensere | fontem recensere]- 1 — Eclipsis solis partialis.
- 8 — Magnus coetus publicus in Aegypto apparatur causa inopiae progressus a rebus novis sentiendae.
- 9 - Sudania Australis libertatem a Sudania adepta est.
- 11 — Materia displosiva in Base Maritima Evangelus Floraces Cypri meridionalis reposita ardescit disploditque, occidens 13 homines et vulnerans 62.
- 12 — Consociatio Nationum indicat Civitates Foederatas Americae gentium regulas violare deneganda admissione sine cura ad Bradley Manning, elapsorum datorem situi interretiali WikiLeaks.
- 13 — Vigiles foederales Mexicani summum interemptorem indictum turbae Militum Templariorum deprehendunt.
- 16 — Praemium Quadriga Russiae ministro primo et delatori pristino CSP URSS (KGB) Vladimiro Putin originaliter donandum hoc anno nemini omnino donabitur, postquam Olaus Eliasson praemium suum abiecit et Venceslaus Havel idem minatus est.
- 18 — Iaponia et Corea Meridionalis discussurae sunt de actis publicis imperatoriis Coreanis antiquis a Iaponia ablatis reddendis.
- 19 - Ministri rerum externarum Societatis Civitatum Asiae Meridiorientalis colloquium in Bali Indonesiae orientalis habent.
- 20 - Conventus membrorum consociationis Alzheimer ex omnibus gentibus Lutetiae evenit. Eruditi Australiani nuntiantur invenisse sanguinis probam morbum Alzheimerianum praedicentem.
- 22
- Controversia de Mari Sinarum Australium colloquio Societatis Civitatum Asiae Meridiorientalis gradatim solvitur.
- Terrorista Norvegicus Andreas Behring Breivik Norvegiam petit, Asloae et Utøya insulae 77 homines trucidans.
- 23 — In Cornu Africano est fames, pluvia usque ad Septembrum non ventura.
- 25 — Dux adversarius Canadensis Ioannes Layton muneris vacationem valetudinis causa sumit.
- 28 — Astronomi asteroidem Troianum circa Solem eadem orbita ac Tellus volventem, sed non periculosum inveniunt.
- 29 — Secundum rei diurnariae sedem publicam Syriacam, vastatores oleiductum prope Emesam Syriae mediae ad fulmen adduxerunt.
- 30 — Iosephus Antonius Acosta Hernández, interemptor indictus turbae La Línea, in Chihuahua Mexici septentrionalis deprehenditur.
- Incerto die - propter magna debita in Graecia, Hibernia, Lusitania, Hispania et nunc etiam Italia putatur Euronis et harum rerum publicarum salutem tenui filo suspensam esse.
Mense Augusto
[recensere | fontem recensere]- 1 Augusti — Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum Americae legem de tecto debiti Civitatum Foederatarum Americae augendo asciscit, discrimen oeconomicum averruncans.
- 3 Augusti — Societas ad salutem informaticam McAfee explorat unam maximarum serierum impetuum computatoriorum contra Gentium Commissionem Olympicam, regimen Indicum, Consociationem Nationum et societates varios.
- 5 Augusti — Typhon Muifa Okinawam Iaponiae meridioccidentalis afficit et provinciam Chequianensem Sciamhaevumque Sinarum orientalium affecturus est.
- 8 Augusti — Syriae exercitus Maarrat an-Numan Syriae septentrionalis ad res novas opprimendas intrat.
- 9 Augusti
- Milia contumacium depraedatorum incendiariorum oppressorum aggressorumve Londinii, Mancunii, Liverpolii, Birminghamiae, Bristolii et aliis in Angliae urbibus iniuriam dispergunt.
- Sortium pretia in foris argentariis minuuntur causa discriminis de debito publico Eurozonae in Italia Hispaniaque, deminutionis existimationis idoneitatis Civitatum Foederatarum Americae et anxietatis de eodem eventu in Francia.
- 10 Augusti — Coreae Meridionalis et Septentrionalis tela tormento missa inter se prope Yeonpyeong insulam mutant.
- 15 Augusti
- Aegypti praeses pristinus Hosni Mubarak causa corruptellae et caedis participum manifestationum iudicatur.
- Magistratus in Dalian Sinarum septentrionalium imperant fabricam paraxylenicam localem claudendam transferrendamque, postquam decena milia incolarum eam in publico recusaverunt, spurcitiem timentes.
- 18 Augusti — Rabbinus in Nova Caesarea Civitatum Foederatarum Americae septentrioorientalium abusus sexualis duorum puerorum tredecim annos natorum accusatur.
- 20 Augusti
- Typhon marinus Harvey Guatemalam, Honduram et Belizam affecturus est. Typhon marinus Irene Portum Divitem, Virgines Insulas Americanas, Antiquam Barbudamque et Britannicas Virginis Insulas affecturus est.
- Aëroplanum prope Qausuittuq in Nunavut Canadae septentrionalis cadit. Duodecim ex quindecim hominum in aëroplano moriuntur.
- 22 Augusti — Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae Tripolim capit, vincens regimen Muammar al-Gaddafi.
- 26 Augusti — Typhon marinus Irene 56 homines occidit, quorum 47 in Civitatibus Foederatis Americae septentrioorientalibus meridionalibusque.
Mense Septembri
[recensere | fontem recensere]- 2 Septembris - Noda Yoshihiko novus primus minister Iaponiae factus est.
Mense Octobri
[recensere | fontem recensere]- 15 Octobris — Fautores motus "Occupate Wall Street" manifestationibus contra divitissimorum aviditatem Taipeii Tokii Berolini Romae Matriti Toronti Sydneii Bucarestae aliisque in urbibus intersunt.
- 24 Octobris — Camera Communium plebiscitum propositum de Britanniarum participatione in Unione Europaeo abnuet.
- 28 Octobris — Consortio Populorum pro colloquio de ordine successionis Perthiae in Australia Occidentali convenit.
Mense Novembri
[recensere | fontem recensere]- 3 Novembris — Grex Viginti Civitatum (G-20) Canuae in Francia meridionali convenit. Discrimen Zonae Euronis obaeratae est thema gravissimum.
- 11 Novembris - In Graecia Lucas Papademos novus praeses ministrorum successor Georgii Papandreu electus est.
- 15 Novembris — Adversariorum opprimendorum causa Unio Europaea et Turcia Syriae reprobationibus minantur.
- 25 Novembris — Eclipsis Solis partialis.
- 27 Novembris — Fe del Mundo (nata Manila 1911 - mortua 6 Augusti, 2011) fuit prima mulier accepta in Harvard Medical School. Condita nosocomium paediatricae Philippinis.
Mense Decembri
[recensere | fontem recensere]- 1 Decembris — Monachus Tibetanus Tenzin Phuntsok se incendit, hoc anno iam ut decimus tertius, ut reclamet contra modum Tibeti a Re Publica Populari Sinarum regnandi.
- 19 Decembris — Kim Jong-il mortuo, Kim Jong-un Coreae Septentrionalis dux factus est.
- 27 Iunii — Signa caesii radios edentis in incolis vici Iitate urbisque Kawamata Iaponiae septentrionalis prope electrificinam nuclearem Fukushima I terrae motu megacymateque corruptam inveniuntur.
- 21 Iunii — Suffragio de rationibus compendium quaerentibus lucrato, Graeciae regimen ministri primi Georgii Papandreu subversionem suam depellit.
- 13 Iunii — Novus terrae motus magnitudinis 6.0 Christopolim Novae Zelandiae australis afficit.
- 10 Iunii — In Certamine Gentili Ludi Hocceii, Ursi Bostonienses Canadenses Vancuverienses superant, Calicem Senatoris Stanley consequentes.
- 10 Iunii — Res Publica Popularis Sinarum et Vietnamia controversiam de Mare Meridisinensi habent.
- 9 Iunii — Brasilia communistam contumacem Caesarem Battisti liberat sine eo Italiae tradendo.
- 7 Iunii — Multi incolae fugiunt ex urbe Jisr ash-Shughur Syriae septentrionalis, quae circumdanda est exercitu res novas opprimente.
- 5 Iunii — Ollanta Humala Peruviae praeses electus est.
- 1 Iunii — Eclipsis solis partialis.
- 22 Maii — Turbines Minneapolim Minnesotae in Civitatibus Foederatis Americae septentrionalibus et Joplin Missuriae in Civitatibus Foederatis Americae meridionalibus afficiunt.
- 21 Maii — Georgiani a duce adversaria Nino Burǰanaje ducti regimen praesidis Michaelis Saakašvili recusant.
- 19 Maii — Sodales motus spirituali Falun Gong ad iudicem Americanum deferunt societatem interretialem Cisco, quae regimini Rei Publicae Popularis Sinarum in eorum iuribus humanis violandis affuisse dicitur.
- 17 Maii — Exhibitor electrificinae nuclearis Iaponicae Fukushima I nuntiat consilium novum ad vincendam calamitatem terrae motu megacymateque allatam.
- 17 Maii — Sua Maiestas Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor, Rem publicam Hibernicam viset. Ab eius libertate anno 1921 id est monarchae Britannici adventus primus.
- 15 Maii — Aquarum alluviones magnae sunt multis in locis Americae Borealis, praecipue secundum Mississippium.
- 15 Maii — Autocinetum onerarium peditibus vehiculisque in commeatu Telavivi illidet, occidens unum e vulnerans sedecim homines.
- 14 Maii — Dominicus Strauss-Kahn, rector Aerarii Monteraii Gentium, deprehenditur stupri accusandus.
- 14 Maii — Milia hominum in Foro Liberationis Cairi congregantur demonstrantes coniunctionem solidam cum Palaestinensibus et aliis populis contra regimina in Africa boreali et Asia occidentali tumultuantibus.
- 9 Maii — Tribunus minor Vitiensis Tevita Mara, seditionis et eversionis regiminis attemptate accusatus, a Tonga adiutus Vitos fugit.
- 5 Maii — Electores in Britanniis suffragium alternatum vice suffragii maioris partis plebiscito improbant.
- 3 Maii — Coetus legatorum populi Thibetani in exilio aliarum civitatum legationes hortatur, ut tribus monachis a Re Publica Populari Sinarum deprehensis liberandis adsunt.
- 2 Maii — Usama bin Ladin, summus terrorista societatis Alcaeda, inventus necatusque est.
- 2 Maii — Comitiis in Canada habitis, Stephanus Harper conservativus adhuc regnans lucratur.
- 2 Maii — Summum Iudicium Guatemalense decernit comitia die 11 Septembris habenda.
- 28 Aprilis — Iacobus Earl Carter Civitates Foederatas Americae et Coream Meridionalem populi Septentriocoreani fame domandi accusat.
- 25 Aprilis — Situs interretialis WikiLeaks nuntios de quaestionibus in castris carceralibus Guantanamensibus a Civitatibus Foederatis Americae factis divulgat.
- 24 Aprilis — Milia Tunisiensium manifestationi contra ministrum primum ad tempus Béji Caïd Essebsi intersunt.
- 17 Aprilis — Factio Foederis Gentilis, Finlandiae Factio Socio-Democratica et Finlandienses Veri comitiis in Finlandia vincunt.
- 12 Aprilis — Iaponiae regimen gradum calamitatis in electrificina nucleari Fukushima I ad 7, i. e. maximum auget.
- 11 Aprilis — Laurentius Gbagbo in Abidjan deprehenditur.
- 8 Aprilis — Octo homines multorum autocinetorum incommodo prope Rostochium Megapolis et Pomeraniae Citerioris in Germania septentrionali moriuntur.
- 7 Aprilis — Contumaces Hamas globum autocurris armatis adversum contra laophorium scholasticum Israelitum emittunt.
- 7 Aprilis — Ministerium rerum externarum Rei Publicae Popularis Sinarum confirmat inquiri Ài Wèiwèi, iurorum humanorum fautor.
- 7 Aprilis — Coetus publici sub sententia "non plus sanguinis" multis in urbibus Mexicanis eveniunt contra bellum Mexicanum contra medicamenta soporifera.
- 6 Aprilis — Senatus Civitatum Foederatarum Americae non accipit legem, quae Sedem Circumiectorum Tutandorum vetaret emissiones gasiorum effecto solarii dirigere.
- 4 Aprilis — Turbinum numerus summus intra unum diem in Civitatibus Foederatis Americae nuntiatur.
- 3 Aprilis — Ài Wèiwèi, qui iurorum humanorum statum in Re Publica Populari Sinarum maledixit, in aëroportu Pekinensi deprehenditur.
- 31 Martii — Maiotta praefectura nova Franciae facta est.
- 31 Martii — Exercitus praesidi Eburneo inter gentes agnito Alassane Ouattara fidelis plures pluresque urbes capit, ad urbem maximam Abidjan appropinquans.
- 25 Martii — Regiminis Iordanici fautores et adversarii Philadelphiae confligunt.
- 25 Martii — Unio Europaea de discrimine oeconomico in Portugallia et pacto ob euronis potentiam concertandi colloquitur.
- 24 Martii — Complura regimina in Asia orientali Oceaniaque commeatum alimentorum prope electrificinam nuclearem Fukushima I confectorum vetant.
- 23 Martii — Milia hominum carbonium tributo onerandum Canberrae recusant.
- 22 Martii — Robertus Cooper, Unionis Europaeae legatus, tumultus Baharinensis oppressionem violentam iustificat.
- 20 Martii — Coetus publicus contra torturam dictam Bradley Manning, datoris elapsorum situi interretiali WikiLeaks, in Quantico Virginiae in Civitatibus Foederatis Americae meridiorientalibus evenit.
- 20 Martii — Britannica Radiodiffusionis Corporatio cum ministerio rerum externarum Civitatum Foederatarum Americae contractura est ad censuram in Irania et Re Publica Populari Sinarum pugnandam.
- 19 Martii — Expeditio internationalis in Libya initium capit, consilio Concilii Salutis Consociationis Nationum approbata. Consilium decernunt Civitates Foederatae Americae, Britanniae, Francia, Africa Australis, Columbia, Nigeria, Portugallia, Libanus, Bosnia et Herzegovina et Gabonia, suffragio abstinent Sinae, Russia, India, Germania et Brasilia, nemine contradicente.
- 19 Martii — Plures quam quinquaginta globi ignivomi e Lacinia Gazetica ad Negev Israelis meridionalis emittuntur.
- 18 Martii — Ioannes Bertrandus Aristide, unus praesidum Haitiensium pristinorum, Haitiam reddit, duobus diebus ante comitia.
- 14 Martii — Minister primus Rei Publicae Popularis Sinarum Wēn Jiābǎo dicit commutationes politicas faciendas esse.
- 11 Martii — Undae ingentissimae maris motu in Oceano Pacifico inductae iuxta Iaponiam. Calamitas est in electrificina nucleari Fukushima I Iaponiae meridionalis motu megacymateque corrupta.
- 9 Martii — Regimen Canadense Stephani Harper Camera Communium castigatur, suffragium de regimini diffidentia tamen evadit.
- 5 Martii — Wen Jiabao, minister primus Rei Publicae Popularis Sinarum, nuntium annuum de regiminis labore Gentis Congressui Populari tradit.
- 4 Martii — Domus Caerulea et alii magistratus publici societatesque argentariae in Corea Meridionali impetu computatorio afficiuntur.
- 3 Martii — Motus Libycus anni 2011 procedit.
- 3 Martii — Mulieribus buleuteria expugnantibus huius anni carnelevarium Rhenanum summo statui appropinquat.
- 27 Februarii — Academiae Praemiis datis, Regis Oratio pellicula optima fit. Pellicularum non Anglice locutarum optima fit Danica Meliore in Mundo.
- 26 Februarii — Tribus Gallicus et Factio Laboris in Rei publicae Hibernicae comitiis vincunt.
- 22 Februarii — Terrae motus magnitudinis 6.3 Christopolim Novae Zelandiae australis afficit.
- 22 Februarii — Participes manifestationum ob contraque regimen omni in Iemenia confligunt.
- 20 Februarii — Rebus novis iasminaceis in Re Publica Populari Sinarum petitis, vigiles contra tumultus nonnullis in urbibus interveniunt, imprimis Pekini et Sciamhaevi.
- 17 Februarii - Motus Libycus anni 2011 contra Muammar al-Gaddafi dictatorem Libyae coepit.
- 13 Februarii — Duces adversarii omni in Irania tumultus contra regimen Lunae die petunt. Greges adversariae Baharinenses tumultus die crastino petunt. Exercitus Aegypto imperans constitutionem amovet.
- 11 Februarii — Aegypti praeses Hosni Mubarak se a munere removit
- Exinde ab 10 Februarii usque ad 20 Februarii Berolini "61. Berlinale" habetur quod est vulgo 61. Internationale Filmfestspiele Berlin 2011 seu "61. ludi sollemnes internationales Berolinenses cinematographicae anni 2011".
- 10 Februarii — Eric Illsley, legatus pristinus populi Britanniarum e Factione Laboris, vinculis annuis punitur de mercedibus de publico sibi contra legem vindicandis.
- 9 Februarii — Corea Septentrionalis se Coreae Meridionali de insula Yeonpyeong e nave aëria telis conicienda excusare denegat; colloquium militare inter ambas civitates ita finem frustra habet.
- 7 Februarii — Nuntii nove elapsi legatorum Civitatum Foederatarum Americae enuntiant Australiam et Civitates Foederatas Americae anno 2008 societatem ad nuntios satellite clandestina compertos utrisque habendos iniisse.
- 6 Februarii — Milia hominum in Victoria Australiae austroorientalis aquarum alluvione evacuari coguntur. Sydneium, Novae Cambriae Australis caput in Australia orientali, noctem nimius calidam experitur.
- 3 Februarii — Yasi turbo Terram Reginae Australiae orientalis afficit.
- 2 Februarii — Deversorium Sheraton in Shěnyáng, Sinarum septentrioorientalium aedificium altissimum, incendio consumitur.
- Exinde ab 26 Ianuarii usque ad 30 Ianuarii Tavai congressus habebitur operis fundati cuius nomen est Forum Mundi Oeconomicum.
- Exinde ab 25 Ianuarii sunt manifestationes in Aegypto in praesidem Mahometum Husni Mubarak.
- 24 Ianuarii — Media vulgandi in Corea Meridionali nuntiant in Corea Septentrionali supplicio affectos esse homines duos, qui libellos propagantes ex Corea Meridionali advolantes tetigerunt.
- 24 Ianuarii — Interfector terroristicus in portu äerio Mosquensi Domodedovo telo ignifero 35 homines occidit et 130 vulnerat.
- 23 Ianuarii — Situs interretialis WikiLeaks post menses duos non amplius centesimam partem thesauri nuntiorum elapsorum legatorum Civitatum Foederatarum Americae divulgavit.
- 21 Ianuarii — Consociationis Nationum Secretarius Generalis Ban Gi-mun Israelem maledicit de coloniis in solo Palaestinensi aedificandis.
- 20 Ianuarii — In Re publica Hibernica, minister rei vehiculariae Noel Dempsey, minister rei iuridicae et iuris commutandi Dermot Ahern et minister defensionis Antonius Killeen omnes se abdicant post abdicationum recentium ministrae sanitatis impuberorumque Mariae Harney et ministri rerum externarum Michaelis Martin. Factio Viridis se a regimine remoturam minatur. Minister primus Brianus Cowen repraesentantum camerae nuntiat comitia die 11 Martii habenda. Apparet dissensio magna de regimine intra foedus Factionis Republicanae et Factionis Viridis. Civitatis minsiter Conor Lenihan abdicationem Briani Cowen petit.
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius anni desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam 0 fere paginas in categoria Categoria:Nati 2011)
Mortui
[recensere | fontem recensere]Mense Ianuario
[recensere | fontem recensere]- 4
- Conradus Moulijn, pedilusor Nederlandicus; natus est anno 1937.
- Machometus Bouazizi, mercator olitorius Tunesicus, qui se ipsum die 17 Decembris 2010 cremavit. Quod facinus occasionem dedit rebus novis Tunesicis. Natus est anno 1984.
- Mick Karn, musicus Britannicus; natus est anno 1958.
- Salman Taseer, mercator et scriptor, fuit rerum politicarum peritus Pakistanus necatus est; natus anno 1946.
- 5 - Lutz Sikorski, vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis partium Viridium; natus est anno 1950.
- 8
- Jiří Dienstbier, diurnarius et rerum politicarum peritus Czechie; natus est anno 1937.
- Ioannes McCarthy Roll, Foederalis Civitatum Foederatarum Iudex; natus est anno 1947.
- 10 - Maria Helena Walsh, scriptrix et diurnaria Argentina; nata est anno 1930.
- 12 - Clemar Bucci, autocinetorum ductor Argentinus; natus est anno 1920.
- 18 - Sargent Shriver, rerum politicarum peritus Americanus Factionis Democraticae; natus est anno 1915.
- 19 - Antoninus Kubálek, clavista et musicae praeceptor Canadendis; natus est anno 1935.
- 22
- Dionysius Oppenheim, artifex Americanus; natus est anno 1938.
- Tullia Zevi, diurnaria et scriptrix Italiana; nata est anno 1919.
- 26 - David Kato, progugnator iurum homophylophilorum Ugandanus; natus est anno 1964.
- 28 - Margarita Price, supranus Britannica; nata est anno 1941.
- 30 - Ioannes Barry, musicae pelliculorum compositor Britannicus; natus est anno 1933.
- 31
- Dietmar Barsig, diurnarius Theodiscus; natus est anno 1951.
- Eunice Sanborn, mulier Americana, quae plus quam 114 annos explevit; nata est anno 1896.
Mense Februario
[recensere | fontem recensere]- 1 - Ernestus Badian, eruditus rerum Classicarum Austriaco-Americanus; natus est anno 1925.
- 8 - Angelus Reyes, dux militum et politicorum peritus Philippinarum mortem sibi conscivit; natus est anno 1945.
- 10 - Iosephus Życiński, episcopus urbis Polonicae Lublini; natus est anno 1948.
- 11 - Bo Carpelan, scriptor Finnicus; natus est anno 1926.
- 19 - Theodericus Stobbe, vir publicus Theodiscus factionis SPD et Magister civium regens Berolini; natus est anno 1938.
- 27 - Moacyr Scliar, scriptor Brasiliensis; natus est anno 1937.
- 28
- Ioanna Russell, actrix Americana, nata est anno 1921.
- Anna Girardot, actrix Francica, nata est anno 1931.
Mense Martio
[recensere | fontem recensere]- 1 - Ioannes Michael Lounge, astronauta Americanus; natus est anno 1946.
- 2 - Shahbaz Bhatti, rerum politicarum peritus et minister Pakistanus necatus est; natus est anno 1968.
- 3 - Aldus Clementi, compositor Italianus; natus est anno 1925.
- 6 - Agnes Maria Grisebach, scriptrix Germanica; nata est anno 1913.
- 15 - Victorius Ghidella, machinator et officinae dux Italianus; natus est anno 1931.
- 23 - Elisabetha Rosamunda Taylor, actrix Americana, nata est anno 1932.
- 26
- Geraldina Ferraro, rerum politicarum perita factionis Democraticae; nata est anno 1936.
- Diana Wynne Jones, scriptrix mythistoriarum phantasticarum, nata anno 1934.
- 27 - Iosephus Comblin, sacerdos, theologus et scriptor natione Belga; natus est anno 1923.
- 28 - Wenche Foss, actrix Norvegica, nata est anno 1917.
Mense Aprili
[recensere | fontem recensere]- 3 - Marianus Pankowski, scriptor Polonicus; natus est anno 1919.
- 4 - Jackson Lago, rerum politicarum peritus Brasilianus; natus anno 1934.
- 5 - Angelus Felix Patassé, rerum politicarum peritus Reipublicae Africae Mediae; natus est anno 1937.
- 14 - Gualterius Breuning, annis 2009 ad usque mortem veterrimus homo orbis terrarum.
- 15 - Victorius Arrigoni, diurnarius et pugnator pro iuribus humanis Italianus Gazae in Palaestina necatus est; natus est anno 1975.
- 18
- Paulus Händel, sermonum antiquorum philologus Austriacus oriundus e Germania; natus est anno 1927.
- Gulielmus Donaldus Schaefer, rerum politicarum peritus Americanus factionis Democraticae; natus est anno 1921.
- 19 - Elisabetha Sladen, actrix Britannica; nata est anno 1948.
- 20 - Timotheus Hetherington, photographus et diurnarius Britannicus inter Motum Libycum anni 2011 necatus est; natus est anno 1970.
- 24 - Maria Francia Pisier, actrix Francica; nata est anno 1944.
- 25 - Gundisalvus Rojas, scriptor et poeta Chilenus; natus est anno 1917.
Mense Maio
[recensere | fontem recensere]- 1 - Moyses Landau, iudex Israelianus et Tribunalis Supremi Israeliani praeses; natus est anno 1912.
- 2 - Usama bin Ladin, conditor societatis terroris al-Qaeda a militibus Americanis Pakistaniae necatus est.
- 3 - Robertus Brout, physicus Americanus et Belgicus; natus est anno 1928.
- 4 - Franciscus Sammut, historiarum commenticiarum rerumque verarum scriptor Melitensis; natus est anno 1945.
- 5 - Claudius Stanley Choules, postremus vir vivens qui in Bello Orbis Terrarum I pugnaverat; natus est anno 1901.
- 7
- Severianus Ballesteros, pilamallei lusor Hispanicus; natus est anno 1957.
- Willard Boyle, physicus Americo-Canadensis; natus est anno 1924.
- 9 - Wouter Weylandt, birotarius Belgicus;natus est anno 1984.
- 15 - Samuel Kamau Wanjiru athleta et cursor Keniensis; natus est anno 1986.
- 19 - Michael Bell, rerum politicarum peritus Hibernicus factionis Labour; natus est anno 1936.
Mense Iunio
[recensere | fontem recensere]- 7 - Georgius Semprún, rerum politicarum peritus et scriptor Hispanicus; natus est anno 1923.
- 10 - Patricius Leigh Fermor, scriptor Anglicus; natus est anno 1915
- 18 - Helena Bonner, physici et viri publici Russici Andreae Sacharov uxor, propugnatrix pro iuris humanis inter tyranniam communisticam; nata est anno 1923.
- 28 - Angelicus Vieira, Angelicus Vieira, cantor et actor Lusitanus; natus est anno 1982.
Mense Iulio
[recensere | fontem recensere]- 2 - Itamar Augustus Franco, vir publicus Brasilianus; natus est anno 1930.
- 4 - Otto de Habsburgo, rerum politicarum peritus et diurnarius et scriptor Austriacus; natus est anno 1912.
- 12
- Carolus Henricus Ducke, presbyter catholicus Germanicus, qui inter tyranniam communisticam in Re publicae Democratica Germanica Ducke pro iuribus hominum pugnavit; natus est anno 1941.
- Zdenek Sykora, pictor et sculptor Bohemicus; natus est anno 1920.
- 14 - Leo Kirch, homo negotiosus Germanicus ad quem multa diaria et libella pertinebant; natus est anno 1927.
- 17 - Ioannes Maria Bordaberry, vir publicus Uraquarianus; natus est anno 1928.
- 20 - Lucianus Freud, Sigismundi Freud nepos, pictor Britannicus; natus est anno 1922.
- 23 - Amy Winehouse, cantrix Britannica; nata est anno 1983.
- 25 - Michael Cacogiannes, moderator cinematographicus Graecus; natus est anno 1922.
- 27 - Agota Kristof, fabularum mythistoriarumque scriptrix Helvetica oriunda e Hungaria; nata est anno 1935.
- 31 - Martinus Humer, photographus Austriacus; natus est anno 1925.
Mense Augusto
[recensere | fontem recensere]- 2 Augusti - Baruj Benacerraf, medicus Americanus oriundus e Venetiola; natus est anno 1920.
- 9 Augusti - Malte Hossenfelder, philosophus et Linguae Graecae et Linguae Latinae studiosus; natus est anno 1935.
- 22 Augusti - Ioannes Layton, Dux adversarius Canadensis; natus est anno 1950.
- 26 Augusti - Aloysius Matthaeus Ambrozic, archiepiscopus emeritus Archidioecesis Torontinus; natus est anno 1930.
Mense Septembri
[recensere | fontem recensere]- 5 Septembris
- Egon Lutz, rerum politicarum peritus Theodiscus factionis SPD; natus est anno 1934.
- Salvator Licitra, cantor lyricus accurate tenor Italianus; natus est anno 1968.
- 6 Septembris - Ioannes Apel, rerum politicarum peritus Theodiscus factionis SPD; natus est anno 1932.
Mense Octobri
[recensere | fontem recensere]- 5 - Stephanus Jobs, conditor societatis computatralis Apple Inc. (natus 1955).
- 17 - Manfredus Gerlach, vir publicus pristinus Rei publicae Democraticae Germanicae factionis LDPD; natus est anno 1928.
- 20 - Muammar al-Gaddafi, dictator et caput civitatis Libyae (ab anno 1969); natus est anno 1942.
- 23 - Carolus-Henricus Spilker, vir publicus Theodiscus et sodalis factionis CSU; natus est anno 1921.
Mense Novembri
[recensere | fontem recensere]- 28 Novembris - Lucius Magri, diurnarius et rerum politicarum peritus Italianus; natus est anno 1932.
- 30 Novembris - Christa Wolf, scriptrix Theodisca; nata est anno 1929.
Mense Decembri
[recensere | fontem recensere]- 4 - Socrates, pedilusor Brasilianus; natus est anno 1954.
- 15 - Gualterius Giller, actor Theodiscus; natus est anno 1927.
- 17 - Gim Jeong-il, dux Reipublicae Populi Democraticae Coreae; natus est anno 1941.
- 18 - Venceslaus Havel, poeta et vir rerum politicarum peritus Cechicus; natus est anno 1936.
- 24 - Ioannes Heesters, tenor et actor Nederlandicus; natus est anno 1903.
- 25 - Georgius Bocca, diurnarius et scriptor Italicus; natus est anno 1920.
Cultura popularis
[recensere | fontem recensere]Pelliculae
[recensere | fontem recensere]- Abrir puertas y ventanas (Argentina)
- Another Earth (CFA)
- Happy Feet Two (CFA)
- Hell (Germania)
- Sanctum (Australia)
- Super 8 (CFA)
- Habemus Papam (Italia)
Series Televisificae
[recensere | fontem recensere]- Once Upon a Time (CFA)
- Teen Wolf primo emissa ab MTV.
Musica
[recensere | fontem recensere]Greges Musici
[recensere | fontem recensere]Carmina
[recensere | fontem recensere]- 16 Septembris - Sexy and I know it a grege LMFAO, CFA divulgatum est.